Page images
PDF

is, cuius de hereditate quaeritur. Quod si facto testamento quisquam decesserit, per hoc tempus requiruntur, quo certum esse cfflperit, nullum ex testamento heredem exstiturum, veluti quod testamentum rescissum vel destitutum fueritl).

§. 512. Neque tamen semper is, qui proximo cognationis gradu defuncto iunctus est, legitimus heres efficitur: sed qui et ordine et gradu proximus habetur. Deferuntur enim primum hereditates secundum ordines ita, ut, qui in remotiore ordine inveniantur cognati, tum demum admittantur, cum ex priore ordine nemo supersit, etiamsi fortasse illi gradu propiores sint2). Immo aliquando in eodem ordine remotiores cognati simul cum proximis vocantur: nimirum quando liberi parentum praedefunctorum suorum in locum succedunt, eorumque partem accipiunt. Hodierni eos iure reprcesentationis succedere dicunt.

Denique admonendi sumus, remotiorem ordinem non admitti, quamdiu in praecedente cognatus supersit, qui hereditatem adire possit: nam novissimo iure et ordinum et graduum successio admissa est 3).

§-513. Si plures simul ad hereditatem perveniunt, hereditas inter eos dividitur aut pro numero personarum succedentium, quae divisio in capita appellatur, aut pro linearum vel stirpium numero, quo facto divisio in lineas vel in stirpes fieri dicitur4).

§. 514. Vulgo interpretes tres legitimorum heredum ordines distinguunt: cum Iustinianus in tribus Novellae CXVIIl. capitibus primum liberis, deinde de parentibus et tertio loco de cognatis ex latere iunctis locutus sit. Quoniam autem eidem ordini adnumerandi sunt omnes, qui simul sive coniunctim ad alicuius hereditatem vocantur, verior dicenda est iurisconsultorum qua tuor ordines ex Novella distinguendos esse existimantium sententia. Vocantur enim primo loco liberi, deinde parentes cum fratribus vel sororibus germanis defuncti, item fratrum vel sororum praedefunctorum filii filiaeque, in tertio ordine fratres et so1) §. 6. I. 3, 2 (de leg. agn. success.). fr. 8. §. 1. fr. 2. §.5. 6. D. 38, 16 (de suis et legit.). fr. 4. D. 38, 7 (unde legitimi). fr. 7. pr. D. 38, 6 (si tab. test. non exstab.). §. 7. I. 3, 1 (tit. cit.).

2) In hac re Iustinianus tamius civile quam prsetorium imitatus est. cfr. fr. 1. §. 9. fr. 2. §. 9. 10. 19. 20. D. 38, 16 (de suis et legit.). o. 6. C. 6, 58 (de legit. hered.).

3) §. 7. L 3. 2 (de agn. success.).

4) Nov. 118. o. 1. 2. 3. in f. Male hodierni heredes in capita, in lineas, vel in stirpes succedere diount.

rores ex uno latere iuncti iunctaeve eorumve liberi; et quarto demum ordine cognatorum reliquorum quisque proximus1).

§. 515. Superest ut admoneamus: perduelliones eorumque liberos, apostatas et haereticos improbiores, et ad mortis poenam damnatos, legitimos vel propiorum suorum cognatorum heredes fieri non posse2). Viduae intra annum lugubrem nubentes ultra secundum gradum cognatis succedere impediuntur8). Affinitatis successio et novissimo iure romano nulla permissa est4).

TIT. IV. DE SINGULIS LEGITIMORUM HEREDUM ORDINIBUS.

§.516. Primus legitimorum heredum ordo est liberorum, vel ut hodie dicunt, descendentium. Itaque si descendentes habeat is, qui intestatus moritur, cuiuscumque sunt sexus aut gradus, sive ex masculis sive ex feminis descendunt, sive sui iuris sive in potestate sunt, illi omnibus ascendentibus et, qui ex latere sunt, cognatis praeponuntur5). Et licet defunctus sub alterius potestate fuerit, liberi tamen eius, cuiuscunque sunt sexus aut gradus, ipsis etiam parentibus, sub quorum potestate erant, praeferuntur, in illis scilicet rebus, quae parentum non sunt, sed ipsius defuncti.

§. 517. Nec in hoc ordine gradus proximitas necessario spectatur: sed cum filiis et filiabus nepotes ex praemortuo filio vel filia vocantur: qui quotquot sunt, tantam ex hereditate partem capiunt, quantam parens ipsorum, si superstes esset, accepisset. Dividitur igitur in hoc ordine hereditas in capita, si solummodo filii filiaeve, vel ex eodem filio nepotes vel neptes succedunt, et in stirpes, si nepotes et neptes pluribus cum filiis filiabusve simul succedunt6). Hoc in ordine omnes liberi adoptati admittuntur, et ad successionem matris tam legitimi quam vulgo quacsiti.

§. 518. Quod si defunctus descendentes non reliquit, in secundo ordine hae simul personae vocantur: parentes proximi, fratres germani et sorores germanae liberique fratrum sororumve praedefunctorum, ex primo gradu.

1) Hinc antiqui versiculi:

Descendens omnis succedit in ordine primo
Ascendens propior, germanus filius eius,
Tuno latere ex uno iunctus, quoque filius eius;
(Hi cuncti in stirpes succedunt, in capita autem
Functi ascendentes, fratrum proles quoque sola),
Denique proximior reliquorum quisque superstes.

2) Fr. 5. §.1. 3. C. 9, 8 (ad leg. Iul. mai.). fr. 4. §. 2. o. 29. pr. C. 1,5 (de haireticis). o. 3. C. 1, 7 (de apostatis). o. 8. C. 6, 24 (qui testam.). Seq. v. Vangerow, II. §. 404.

3) Nov. 22. o. 22. §. 1. 4) C. 3, 7. C. 6, 59 (de communia success.)

5) Sunt hsec fere ipsa Novell» verba, o. 1. initio.

6) Ex eadem Novella, o. 1.

Vocantur itaque parentes (eos hodie ascendentes appellant), i. e. tam pater et mater, quam alii parentes, qui supersunt, sive masculi sive feminae, sive suae potestatis sive sub potestate fuit is, cui succedunt. Si plures ascendentes sunt, hi praeponuntur, qui proximo gradu reperiuntur, masculi et feminae, sive paterni sive materni sunt. Si ex eodem gradu sunt, hereditas aequaliter inter eos dividitur, ita ut dimidiam partem omnes paterni ascen dentes, quotquot sint, accipiant, reliquam vero dimidiam ascen dentes materni, quotcunque eos inveniri contigerit1). Succedunt in hoc ordine et adrogator et qui plene adoptavit, nec non femina, quae adoptavit, mater et parentes eius etiam liberis suis illegitimis et descendentibus eorum. ,

§. 519. Quodsi cum ascendentibus inveniantur fratres vel so rores defuncto per utrumque parentem coniuncti, cum ascenden tibus gradu propioribus vocantur, etsi pater aut mater sint: hereditate scilicet inter eos pro numero personarum dividenda, ut quilibet ascendentium et fratrum aequalem partem habeat. Nulla quoque differentia inter eas personas observatur: an feminae an masculi sint, qui ad hereditatem vocantur, an per masculum, an per feminam coniungantur2), an sui iuris, an sub potestate sint.

§. 520. Liberi fratris germani vel sororis germanae ex Novella CXVIII. cum parentibus et fratre vel sorore defuncti simul non admittuntur: immo per parentes excluduntur3). Hoc ius autem lustinianus in Novella CXXVII. correxit, statuendo: „Si quis moriens reliquerit quemdam ex ascendentibus et fratres, qui cum parentibus vocari possunt, alteriusque fratris praemortui liberos, ut cum ascendentibus et fratribus, praedefuncti etiam fratris liberi4) vocentur, et tantam partem accipiant, quantam pater ipsorum accepturus fuisset, si viveret".

§.521. In hac autem specie, si cum fratre defuncti vel sorore vel liberis eorum pater concurrit, in harum personarum parte nullum sibi usumfructum vindicare potest, quoniam pro illo usu1) Sunt iterum maximam partem ipsa Novellsa verba, o. 2. in med. Inter bona materna et paterna non est distinguendum: scilioet ut paterna paternis parentibus, materna maternis deferantur.

2) Ipsa Novellse verba.

3) Cap. 3. „Si cum fratribus defuncti ascendentes etiam, ut ante diximus ad hereditatem vocantur, nullo modo ad successionem ab intestato fratris ve sororis liberos vocari permittimus."

4) I. e. liberi fratris ex utroque parente defuncto ooniunoti.

fructu partem hereditatis dominii iure hac ipsa lege ei dedit legislator 1).

§. 522. Si nulli sunt ascendentes, soli fratres et sorores utroque latere defuncto coniuncti, item liberi eorum vocantur; et hi, quotcunquesunt, tantam ex hereditate partem capiunt, quantam parens eorum fuisset habiturus, si vixisset. Denique etsi soli inveniantur ex praedefuncto fratre germano liberi, hi omnibus aliis cognatis, ideoque et fratri sororique defuncto ex uno tantum parente coniunctis, praeferuntur, licet tertio gradu sint2). Hac autem in specie controversissimum est: utrum, si ex pluribus praedefunctis fratribus vel sororibus liberi succedunt, in capita hereditas dividenda sit, an in stirpes? Propter silentium Iustiniani iam a Glossatorum inde aetate in utramque partem de ea re disputari solet3).

§. 523. Non existentibus fratribus, sororibusve germanis eorum earumque filiis aut filiabus, in Tertio ordine ad hereditatem vocantur fratres consanguinei et uterini et sorores consanguineae et uterinae, i. e. fratres et sorores qui nonnisi uno parente coniuncti sunt defuncto sive per patrem sive per matrem. Et si ex iis praemortuus forte aliquis reliquerit filios; hi perinde ut in germanorum filiis dictum est, cum Thiis suis4) admittuntur et eandem partem ex hereditate accipiunt, quam parens eorum si viveret, accepisset5). Iidem et reliquis cognatis praeferuntur, etsi soli sint, i. e. si non simul cum patruo vel amita, avunculo vel matertera appellantur6). Quo in casu vel sororibus ex diversis fratribus praedefunctis liberi supersint, iterum disputatur, utrum in capita an in stirpes dividenda sit hereditas 7).

1) An hi liberi etiam in hoc ordine vocentur, si soli oum parentibus supersint: quaestio est quam.maxime dubia et controversa. Ex legum verbis eos non admitti, dicendum est. Cum in Novella 118. expressis verbis removeantur, si parentes defuncto supersint: et in Nov. 127. tum demum appellentur, quando et fratres succedunt defuncto: in reliquis casibus exclusi habendi sunt. Hoo et ultimis capitis 1. Nov. huius verbis firmatur: „Et ut brevi dioamus, quem looum illis dedimus, quando cum solis fratribus vocantur, eum quoque habere volumus, quando oum fratribus quidam ex ascendentibus vocantur." De casu quo fratres non sint, anteriore iure nil mutatum: ergo Novellae 118. locus est.

2) Nov. 118. o. 3. initio.

3) Azo in capita dividendam esse hereditatem contenderat: Accursius in stirpes. Ille iuii veteri standum esse putavit, cum Iustinianus nil mutaverit. Arg. fr. 2. §. 2. D. 38, 16 (de suis et legit.). o. 14. in f. C. 6, 58. Hio eos semper in locum parentum suorum a Iustiniano admitti existimavit.

4) Ita in ipsa Novella vocantur, qui hodie oncles et tantes dicuntur, a graeco #e»oy. 5) Nov. 118. o. 3.

6) Arg. Nov. verb. in o. 3. Hoc autem privilegium et seq. et §. 1.

7) Idem obtinere debet: quod inter liberos plurium fratrum germanorum statui solet.

§.524. Si defunctus neque fratres, neque fratrum liberos, ut diximus, reliquerit, omnes ex latere cognati in quarto ordine vocantur, secundum uniuscuiusque praerogativam, ut propinquiores gradu reliquis praeponantur: et si plures eiusdem gradus inveniuntur, secundum personarum numerum liereditas inter eos dividitur 1).

TIT. V. DE SUCCESSIONE CONIUGUM, FISCI, ET DE IIS, QUI SINGULARI IURE SUCCEDUNT.

§. 525. Deficientibus omnibus cognatis, hereditas coniugibus defertur per bonorum possessionem unde vir et uxor2); quae et constitutionibus principum confirmata est3): neque sponsus neque, qui diverterunt coniuges, ad hanc bonorum possessionem admittuntur 4).

§. 526. Si neque cognati neque vir aut uxor supersint, bona ut vacantia fisco addicuntur: dummodo intra quadriennium, ex quo certum esse coepit, nullum successorem exstare, a fisco agnoscantur 5). Fiscus creditoribus satisfacere tenetur, sed non ultra quantitatem bonorum6), licet inventarium non fecerit. Legata quoque in codicillis relicta eum praestare oportere dicendum est7). Quadriennium quod bonis vacantibus nunciandis praecipitur, non ex opinione hominum, sed de substantia bonorum vacantium dinumeratur, i. e. ex quo omnes, qui ad hereditatem vocati erant, defecerunt8), bona nondum nunciata vulgari praescriptione ab emptore usucapiuntur9). Fisco bona defuncti non agnoscente, creditores mittuntur in possessionem 10).

§. 527. Aliquando bona eorum, qui sine heredibus moriuntur, non fisco sed ex privilegio corporibus quibusdam deferuntur, veluti collegiis decurionum, si defunctus decurio fuerat, vel naviculariorum, fabricensium, aut cohortalium u), si horum collegiorum

1) Verba Novella) o. 3. §. 1. 2) D. 38, 11 (unde vir et uxor.).

3) C. un. Cod. 6, 18 (tit. oit.). 4) Arg. fr. un. pr. §. 1. D. h. t.

5) C. 1, 4. C. 10, 10 (de bonis vaoant.). o. 30. C. Th. 10, 10. Habetur bonorum vaoantium mentio in fr. 1. pr. fr. ult. D. 37, 8 (de success. ed.). fr. 20. §. 5. D. 5, 3 (de hered. pet.). fr. 1. D. 49, 14 (de iure fisci).

6) Fr. 11. D. 49, 14 (tit. oit.). Arg. o. 5. C. 10, 10 (tit. oit.).

7) Fr. 114. §. 2. D. 30 (de leg. I.). fr. 8. §. 1. D. 27, 7 (de iure Codio.). fr. 11. C. 7, 2 (de testam. manumiss.). o. 29. C. 6, 42 (de fideicomm.).

8) Fr. 10. §. 1. D. 44, b (de div. temp. prsescript.).

9) §. 9. I. 2, 6 (de usuc). fr. 18. D. 41, 3 (ibld.).

10) C. 5. C. 7, 72 (de bonis auot. iudicis etc).

11) C. 1. 4. 5. C. 6, 63 (de aeredit. deourionum et oeet.).

« PreviousContinue »