Page images
PDF
EPUB

nepos unus, vel etiam plures, ad omnes hereditas pertinebat, ut non in capita divideretur, sed in stirpes, i. e. ut filius solus mediam partem haberet, et nepotes, quotquot erant, alteram dimidiam. Æquum enim videbatur, nepotes in patris sui locum succedere et eam partem habere, quam pater eorum, si viveret, habiturus fuisset 1).

$. 495. Agnatorum hereditates dividebantur in capita, velut si sit fratris filius et alterius fralris duo pluresve liberi, quotquot erant ab utraque parte personæ, tot fiebant portiones , ut singuli singulas caperent ?). Si plures eodem gradu essent agnati, et quidam hereditatem ad se pertinere noluerint vel antequam adiem rint, decesserint, eorum pars adcrescebat his, qui adierant.

Quod si nemo eorum adierat, ad insequentem gradum ex lege hereditas non transmittebatur, „quoniam in legitimis hereditatibus non est successio“ 3). Ad feminas ultra consanguineorum gradum legitima hereditas non pertinebat: itaque sola soror fratri sororive legitima heres fiebat 4).

§. 496. Si agnati non essent, hereditas ex lege xii Tabularum ad gentiles redibat: sed Gaii et Ulpiani temporibus gentilitia iura in desuetudinem abierant 5). .

§. 497. Ex lege xii Tabularum ad liberos hereditas matris intestatæ, quæ in manum non convenerat, non pertinebat, quia feminæ suos heredes non habet: sed postea Antonini et Commodi oratione in Senatu recitata, senatusconsulto Orphitiano (ab. u. C. a. 931. p. Ch. nat. 172.) id actum est: ut sine in manum conventione legitimæ hereditates matrum ad filios pertinerent, exclusis consanguineis et reliquis agnatis 6). Sed nec intestati filii hereditas ad matrem, quæ consanguineæ loco non esset ?), pertinebat 8). Si tamen ius liberorum haberet, ex senatusconsulto Tertulliano

1) Ulp. I. c. §. 2., Gai. 1. c. $. 7. 8.

2) Ulp. §. 4. Gai. I. c. $. 9-11. 15. 16. §. 4. in f. I. 3, 2 (de leg. agn. success.).

3) Ulp. &. 5. Gai. 2. §. 11. 12. 13. Paul. 4. 8. $. 13.

4) Paul. I. C. . 16. notat: Soror iure consanguineitatis ad sororis hereditatem admittitur. Consanguineis non existentibus, agnatis defertur hereditas. Quemadmodum effectum sit: ut feminæ consanguineæ tantum ex lege XI Tab. admitterentur, valde obscurum est. Paul. 1. c. $. 22. et in Collat. leg. Mosaic. et Rom. . 3. in f. putat, id iure civili Voconiana ratione effectum videri.“ Adde Gai. 3, §. 23.

5) Gai. 3. §. 17. Ulp. in Coll. cit. tit. 16. §. 4. 6) Ulp. I. c. $. 7. Paul. 1. c. §. 10. Tit. Inst. 3,4 (ad SC. Orphit.). D. 17,58. 7) Collat. 1. c. S. 6.

8) Primus imp. Claudius matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorum detulit hereditatem. §. 1. I. 3, 3 (ad SC. Tert.).

[graphic]

(ab u. c. a. 911. p. Ch. nat. 158. lato) legitima heres fieri potuit: si quidem ei filio neque suus heres esset, quive inter suos heredes ad bonorum possessionem a prætore vocaretur, neque pater, ad quem lege hereditas vel bonorum possessio cum re pertinebat, neque fratres consanguinei. Quod si soror sanguinea esset, ad utrosque pertinere iubebatur hereditas 1).

§. 498. Hoc ius matris et liberorum postea constitutionibus principum diverso modo correctum est: 1. ut nepotes et neptes ad aviæ hereditatem admitterentur 2); 2. ut liberi filii filiæ mortuæ eius matri præferrentur 3); 3. ut mater filio filiæve succederet, etiamsi ius liberorum non haberet 4); 4. ut mater semper cum fratre vel sorore ad filii filiæve hereditatem vocaretur 5).

TIT. II. DE BONORUM POSSESSIONE INTESTATI INGENUI. $.499. Prætor non solum legitimis heredibus dedit bonorum possessionem, sed etiam iuris civilis emendandi gratia alias personas ad intestatorum bona vocavit , quæ heredes non fuissent. Et ingenuorum quidem quatuor gradus fecit, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum , quartum viri et uxoris 6).

$.500. Liberos autem omnes vocat ad hereditatem, etiam, qui legitimo iure deficiunt, proinde ac si in potestate parentum mortis tempore fuissent: sive soli sunt, sive etiam sui heredes concurrunt ?). Item tam naturales quam adoptivos admittit: hos autem hactenus, si fuerint in potestate patris, quia adoptionis iura em cipatione dissolvuntur. In adoptionem datis non concedit bonorum possessionem 8). Hereditas inter has personas e iuris civilis dividitur, ut nepotes defunctorum parentum partem accipiant 9). Ex novo tamen capite, quod Salvius edicto addidit: si filius emancipatus, qui petit bonorum po

[ocr errors]
[graphic]

nem (vel etiam b. p. contra tabulas) liberos habeat, qui sunt in potestate avi, non solus admittitur, sed liberi eius cum ipso coniunguntur , ita, ut ex ea parte dimidium ipse et reliquum liberi eius habeant ).

$.501. Post liberos secundo loco Prætor, ex capite unde legitimi, legitimos heredes vocat i. e. quem heredem esse oporteret, si intestatus mortuus esset, ita ut consanguineos cæteris præferat agnatis. Vocantur et sui 5) et agnati, et qui lege aliqua vel senatusconsulto heredes sunt. - Dividitur inter hos hereditas pro numero personarum: nec magis est graduum successio, quam in iure civili 4), quare si proximus non petit bonorum successionem, admittitur bonorum possessio unde cognati 5), quam tertio loco Prætor offert cognatis, qui proximi sunt eo tempore, quo defertur.

8. 502. Datur usque ad sextum gradum cognationis et septimo ex sobrino sobrinave nato natæve 6). Ex hoc gradu non solum vocantur feminæ agnatæ, quæ consanguineorum gradum excedunt, et personæ, quæ per feminini sexus personas copulatæ sunt: verum et agnati capite minuti, et qui in adoptiva familia sunt ). Immo omnes agnati, qui proximi cognati inveniuntur, ad hanc bonorum possessionem vocantur 8). Gradatim autem admittuntur ad bonorum possessionem, ut qui primo sunt gradu omnes simul admittantur 9). Denique proximo cognato bonorum possessionem spernente, sequenti gradu cognatus admittitur: nam ex hoc ordine graduum successio est 10).

$. 503. Quodsi et cognati deficiunt, Prætor quarto loco ad bonorum possessionem ab intestato vocat virum et uxorem. Sed ut hæc b. poss. locum habere possit, iustum matrimonium mortis tempore fuisse oportet 11).

8.504. Petendæ bonorum possessioni autem Prætor tempus præfinivit 12); liberis quidem et parentibus tam naturalibus, quam

1) D. lib. 37, 8. et ib. præsert. fr. 1. pr. §. 7. 13. fr. 3.

2) Coll. I. c. 9. 6–8. Verba edicti extant in fr. 1. et 4. D. 38, 7 (unde legitimi).

3) Fr. 2. pr. §. 4. fr. 3. D. eod. §. 3, 2 (de legitime agn. succ.). Emancipati liberi ad hunc bonor, poss. gradum non admittuntur.

4) Gai. 3. S. 28. §. 4. in f. §. 7. I. 3, 2 (tit. cit.). 5) D. 38, 8 (unde cognati). I. 3, 8 (de success. cogn.). 6) Fr. 4. D. 37, 10 (de grad. cogn.). §. 8. I. fr. 1. §. 3. 4. D. h. t. 7) Gai. I. c. S. 27–31. pr. . 1-4. (I. h. t.) 8) P. I. h. t. 9) Fr. 1. §. 10. D. h. t. 10) Gai. 1. c. $. 28. et $. 7. I. cit. cfr. et C. 2. C. 6, 16 (de suco. ed.). 11) Fr. un. D. 38, 11 (unde vir et uxor.). 12) g. 4. I. 3, 9 (de b. poss.). D. 38, 9. Cod. 6, 16 (de successor. edicto). 1) Fr. 1. §. 9. 12. 16. D. eod. 2) $. 8. I. eod. (3, 9). 3) Fr. 1. §. 11. D. eod. et fr. 4. §. 1. D. 38, 15 (quis ordo in poss. serv.).

adoptivis in petenda bonorum possessione anni spatium, cæteris autem agnatis et cognatis et reliquis centum dierum 1). Et si intra hoc tempus b. possessionem non petierit, eiusdem gradus personis accrescit, vel si nullus sit , deinceps cæteris bonorum possessionem perinde ex successorio edicto pollicetur ac si is, qui præcedebat, ex eo numero non esset 2).

§. 505. Ex hoc fieri potest, ut aliquis sibi ipse succedat, ut puta qui in pluribus gradibus vocatus est, et in priori repudiavit bonorum possessionem, aut iusto tempore cam non petiit, veluti filius in potestate defuncti constitutus, qui ex partibus unde liberi et unde legitimi et unde cognati admittitur 3).

§. 506. De libertinorum intestatorum bonorum possessionibus dandis hodie dicere supervacaneum est 4).

TIT. III. DE FUNDAMENTO SUCCESSIONIS AB INTESTATO EX

NOVELLA CXVIII. $. 507. Intestatorum hereditates e novissimo iure communi deferuntur cognatis secundum ordinem, in Novellis et præsertim in Novella CXVIII 5), a Iustiniano præscriptum. Est igitur cognatio novissimi ab intestato succedendi iuris fundamentum 6). Voluit enim Iustinianus, ut nulla esset differentia in quacunque successione aut hereditate inter masculos et feminas, inter agnatos et cognatos; sive per feminini sexus personam sive per emancipationem vel alium quemcumque modum cognatio esset constituta 7.

§. 508. Cognatorum numero autem continentur tam naturali iure cognati, quam qui per adoptionem plenam vel ádrogationem cognatorum iura nacti sunt 8). Sed ii tantum cognati legitimi heredes fieri possunt, qui morte defuncti iam concepti sunt, licet postea demum nascantur: post mortem eius et natus et conceptus succedere nequit, quia nullo iure cognationis defunctum tangit 9).

4) Comparari possunt tit. 7. et 8. I. in libro 3. Gai. 3. §. 37. seq. Ulp. t. 29. Collat. t. c. $. 7. D. 38, 2. C. 6, 4. Holtius, lineamenta n. 372.

5) Emissa est Nov. 118. anno 543. Nov. 127. anno 547. p. Chr. n. 6) Præf. Nov. 118. et c. 4.

7) Nov. 118. c. 4. Iam anteriore iure agnationis et cognationis discrimen in multis successionum speciebus sustulerat Iustinianus §. 6. I. 3,1 (de he. red. quæ ab int.). c. 12. C. 6, 55 (de suis et legit.). §. 3. 4. I. 3, 2 (de leg. agn. success.). c. 14. pr. C. 15. §. 1. 2. C. 6, 58 (de leg. hered.).

8) I. e. qui agnati defuncti facti sunt. Inde inter liberos non est is, quem filius emancipatus adrogaverat. §. 8. I. 3. 1 (tit. cit.). 9) Fr. 6. 7. 8. D. 38, 16 (de suis et legit.). fr. 1. §. 8. D. 37, 8 (undo

$. 509. Vocantur autem ad intestatorum defunctorum hereditates omnes cognati etiam longissimi gradus, singuli secundum sui ordinis prærogativam 1). Ad matris eiusque cognatorum hereditates omnes omnino admittuntur cognati, tam legitimi, quam vulgo quæsiti seu spurii, quibus et mater eiusque cognati heredes fiunt ?). Patri vero eiusque cognatis legitime nati tantum succedunt, et qui per legitimationem iusti effecti sunt liberi, eosque et ipsi heredes ab intestato relinquunt 3). Extra ordinem tamen liberi naturales, i.e. e concubina nati patri heredes fiunt et duas uncias una cum matre sua accipiunt, si defunctus neque legitimam uxorem neque legitimos liberos relinquit 4).

g. 510. Minus plene adoptatus heres quidem adoptantis fit, sed nullatenus cognatis eius succedit: adoptans vero ad adoptati hereditatem ab intestato non admittitur 5). Inter eum, qui a femina ex rescripto principis adoptatus est, et matrem adoptivam mutuum ius succedendi intercedere videtur: quod vero ad cognatos eorum extendendum non est 6). Qui impuberem adrogavit, ad bona eius non vocari, si ante pubertatem decesserit, ex iis colligitur, quæ supra de vi et potestate huius modi adrogationis tradidimus 7). Adrogati autem liberi vel in adoptionem dati, naturalibus cognatis suis heredes fiunt ac si nulla adoptio intervenisset: nec hi ipsis succedere impediuntur 8).

§. 511. Neque vero omnes cognati simul vocantur, sed ii tantum qui eo tempore proximi erant, quo defunctum ab intestato decessisse certum est. Proximi autem, si quidem nullo testamento facto decesserit, per hoc tempus requiruntur, quo mortuus est

cognati). S. 8. I. cit. fr. 26. D. 1, 5 (de statu hom.). fr. 30. 8. 1. D. 29, 2 (de acq. vel am. hered.). fr. 10. D. 37, 9 (de vent. in possess. mitt.). Hac in re Novella CXVIII. nil mutavit.

1) Nov. 118. c. 1. 2. et 3. §. 1. Iam ante Novellam Iustinianus veteris iuris angustias removere coeperat. §. 1. I. 3, 2 (tit. cit.). §. 1. I. 1, 7 (de succ. cogn.). c. 14. C. 6, 58.

2) §. 7. I. 3, 3 (de sc. Tert.). §. 3. I. 3, 4 (de sc. Orph.). fr. 2. 4. 8. D. 38, 8 (tit. cit.). fr. 2. §. 1. D. 38, 17 (ad SC. Orph. et Tert.). §. 4. I. 3,7 (de success. cogn.). Nec alio iure utuntur liberi ex incesto coitu vel ex ad. ulterio nati , quos interpretes vulgo ab parentum suorum successione arceri tradunt; nam et ipsi suæ matri , non minus, ac reliqui spurii succedunt: ii tantum, qui ex incestis nuptiis procreati sunt, etiam a materna hereditate arceri videntur, præsertim Novellis 74. c. 6. et Nov. 89. c. 15.

3) C. 10. C. 5, 27 (de fil. nat.). Nov. 74. c. 2. pr. Nov. 89. c. 8. pr. c. 9. in f. 4) C. 10. §. 1. 2. C. 8, 48 (tit. cit.). 5) Arg. c. 5. C. 8, 48. 6) $. 3. I. 1, 11 (de adopt.). fr. 18. 20. D.1, 7 (eod.). c. 2. C. 8, 48 (eod.).

7) g. 13. I. 3, 1 (de leg. hered.). fr. 1. §. 4. D. 38, 8 (unde oogn.). Nov. 118. c. 1. Nec obstat c. 10. pr. C. 8, 48. cit.

8) Pr. I. 3, 1 (tit. cit.).

« PreviousContinue »