Page images
PDF

nepos unus, vel etiam plures, ad omnes hereditas pertinebat, ut non in capita divideretur, sed in stirpes, i. e. ut filius solus mediam partem haberet, et nepotes, quotquot erant, alteram dimidiam. ./Equum enim videbatur, nepotes in patris sui locum succedere et eam partem habere, quam pater eorum, si viveret, habiturus fuisset1).

§. 495. Agnatorum hereditates dividebantur in capita, velut si sit fratris filius et alterius fratris duo pluresve liberi, quotquot erant ab utraque parte personae, tot fiebant portiones, ut singuli singulas caperent2). Si plures eodem gradu essent agnati, et quidam hereditatem ad se pertinere noluerint vel antequam adierint, decesserint, eorum pars adcrescebat his, qui adierant.

Quod si nemo eorum adierat, ad insequentem gradum ex lege hereditas non transmittebatur, „quoniam in legitimis hereditatibus non est successio" 3). Ad feminas ultra consanguineorum gradum legitima hereditas non pertinebat: itaque sola soror fratri sororive legitima heres fiebat 4).

§. 496. Si agnati non essent, hereditas ex lege xn Tabularum ad gentiles redibat: sed Gaii et Ulpiani temporibus gentilitia iura in desuetudinem abierant5).

§. 497. Ex lege xn Tabularum ad liberos hereditas matris intestatae, quae in manum non convenerat, non pertinebat, quia feminae suos heredes non habet: sed postea Antonini et Commodi oratione in Senatu recitata, senatusconsulto Orphitiano (ab. u. c. a. 931. p. Ch. nat. 172.) id actum est: ut sine in manum conventione legitimae hereditates matrum ad filios pertinerent, exclusis consanguineis et reliquis agnatis 6). Sed nec intestati filii here ditas ad matrem, quae consanguineae loco non esset7), pertinebat8). Si tamen ius liberorum haberet, ex senatusconsulto Tertulliano (ab u. c. a. 911. p. Ch. nat. 158. lato) legitima heres fieripotuit: si quidem ei filio neque suus heres esset, quive inter suos heredes ad bonorum possessionem a praetore vocaretur, neque pater, ad quem lege hereditas vel bonorum possessio cum re pertinebat, neque fratres consanguinei. Quod si soror sanguinea esset, ad utrosque pertinere iubebatur hereditas 1).

1) Ulp. I. o. §. 2. ,Gai. I. o. §. 7. 8.

2) Ulp. §. 4. Gai. l. o. §. 9—ll. 15. 16. §. 4. in f. I. 3, 2 (de leg. agn. success.).

3) Ulp. §. 5. Gai. 2. §. 11. 12. 13. Paul. 4. 8. §. 13.

4) Paul. l. o. §. 16. notat: Soror iure consanguineitatis ad sororis hereditatem admittitur. Consanguineis non existentibus, agnatis defertur hereditas. Quemadmodum effectum sit: ut feminae consanguineae tantum ex lege XII Tab. admitterentur, valde obscurum est. Paul. l. o. §. 22. et in Collat. leg. Mosaio. et Rom. §. 3. in f. putat, „id iure oivili Voconiana ratione effectum videri." Adde Gai. 3, §. 23.

5) Gai. 3. §. 17. Ulp. in Coll. cit. tit. 16. §. 4.

6) Ulp. l. o. §.7. Paul. l. o. §. 10. Tit. Inat.3,4 (adSC. Orphit.). D.17,58.

7) Collat. l. o. §. 6.

8) Primus imp. Claudius matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorum detulit hereditatem. §. 1. I. 3, 3 (ad SC. Tert.).

§. 498. Hoc ius matris et liberorum postea constitutionibus principum diverso modo correctum est: 1. ut nepotes et neptes ad aviae hereditatem admitterentur 2); 2. ut liberi filii filiae mortuae eius matri praeferrentur3); 3. ut mater filio filiaeve succederet, etiamsi ius liberorum non haberet4); 4. ut mater semper cum fratre vel sorore ad filii filiaeve hereditatem vocaretur 5).

TIT. II. DE BONORUM POSSESSIONE INTESTATI INGENUI.

§.499. Praetor non solum legitimis heredibus dedit bonorum possessionem, sed etiam iuris civilis emendandi gratia alias per sonas ad intestatorum bona vocavit, quae heredes non fuissent. Et ingenuorum quidem quatuor gradus fecit, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, quartum viri et uxoris 6).

§.500. Liberos autem omnes vocat ad hereditatem, etiam, qui legitimo iure deficiunt, proinde ac si in potestate parentum mortis tempore fuissent: sive soli sunt, sive etiam sui heredes concurrunt7). Item tam naturales quam adoptivos admittit: hos autem hactenus, si fuerint in potestate patris, quia adoptionis iura emancipatione dissolvuntur. In adoptionem datis non concedit hanc bonorum possessionem 8). Hereditas inter has personas exemplo iuris civilis dividitur, ut nepotes defunctorum parentum suorum partem accipiant9). Ex novo tamen capite, quod Salvius Iulianus edicto addidit: si filius emancipatus, qui petit bonorum possessio1) Ulp. h. t. §. 8. Paul.4, 9. D. 38, 17 (tit. oit.). Cod. 6, 56. ofr. 3. D. tit. nem (vel etiam b. p. contra tabulas) liberos habeat, qui sunt in potestate avi, non solus admittitur, sed liberi eius cum ipso coniunguntur, ita, ut ex ea parte dimidium ipse et reliquum liberi eius habeant1).

2) §. 1. I. 3, 4 (tit. cit.). o. 9. C. 6, 55 (de suis et legit.). cfr. et §. 15. et 16. I. 3, 1 (de hered. quse ab int.).

3) §. 3. in f. I. 3, 3. o. 4. C. 6. 57 (ad SC. Orphit.).

4) §. 4. I. eod. o. 2. C. 8, 59 (de iure liberor.).

5) §. 5. I. eod. o. ult. Cod. 6, 56 (ad SC. Trebell.). Alia statuerant Constantinus in o. 1. et Valent. in o. 2. C. Th. 5, 1.

6) Fr. 1. §. 1. D. 38, 6 (si tab. test. null» exstab.). Gai. 3. §.25. §.5—7. I. 3, 9 (de bon. poss.).

7) Gai. l. o. §. 26. fr. 1. §. 6. D. 38, 6 (tit. cit.). AppeUatur haw b. p. unde liberi.

8) Ff. co.

9) Fr. 1. §.1. fr. 11. §. 1. D. 37, 4 (de b. p. o. t.). o. 1. C. h. t. (6,14.)

§.501. Post liberos secundo loco Praetor, ex capite unde legitimi, legitimos heredes vocat i. e. quem heredem essc oporteret, si intestatus mortuus esset2), ita ut consanguineos caeteris praeferat agnatis. Vocantur et sui *) et agnati, et qui lege aliqua vel senatusconsulto heredes sunt. Dividitur inter hos hereditas pro numero personarum: nec magis est graduum successio, quam in iure civili 4), quare si proximus non petit bonorum successionem, admittitur bonorum possessio unde cognati5), quam tertio loco Praetor offert cognatis, qui proximi sunt eo tempore, quo defertur.

§. 502. Datur usque ad sextum gradum cognationis et septimo ex sobrino sobrinave nato nataeve6). Ex hoc gradu non solum vocantur feminae agnatae, quae consanguineorum gradum excedunt, et personae, quae per feminini sexus personas copulatae sunt: verum et agnati capite minuti, et qui in adoptiva familia sunt7). lmmo omnes agnati, qui proximi cognati inveniuntur, ad hanc bonorum possessionem vocantur8). Gradatim autem admittuntur ad bonorum possessionem, ut qui primo sunt gradu omnes simul admittantur 9). Denique proximo cognato bonorum possessionem spernente, sequenti gradu cognatus admittitur: nam ex hoc ordine graduum successio est10).

§. 503. Ouodsi et cognati deficiunt, Praetor quarto loco ad bo norum possessionem ab intestato vocat virum et uxorem. Sed ut haec b. poss. locum habere possit, iustum matrimonium mortis tempore fuisse oportetu).

§. 504. Petendae bonorum possessioni autem Praetor tempus praefinivit12); liberis quidem et parentibus tam naturalibus, quam

1) D. lib. 37, 8. et ib. prsesert. fr. 1. pr. §. 7. 13. fr. 3.

2) Coll. l. o. §. 6—8. Verba edioti extant in fr. 1. et 4. D. 38, 7 (unde legitimi).

3) Fr. 2. pr. §. 4. fr. 3. D. eod. §. 3, 2 (de legitime agn. succ). Emancipati liberi ad hunc bonor. poss. gradum non admittuntur.

4) Gai. 3. §. 28. §. 4. in f. §. 7. I. 3, 2 (tit. cit.).

5) D. 38, 8 (unde cognati). I. 3, 8 (de success. cogn.).

6) Fr. 4. D. 37, 10 (de grad. cogn.). §. 8. I. fr. 1. §. 3. 4. D. h. t.

7) Gai. l. o. §. 27—31. pr. §. 1—4. (I. h. t.) 8) P. I. h. t. 9) Fr. 1. §. 10. D. h. t.

10) Gai. l. o. §. 28. et §. 7. I. oit. ofr. et o. 2. C. 6, 16 (de suco. ed.).

11) Fr. un. D. 38, 11 (unde vir et uxor.).

12) §. 4. I. 3, 9 (de b. poss.). D. 38, 9. Cod. 6, 16 (de successor. edicto).

adoptivis in petenda bonorum possessione anni spatium, caeteris autem agnatis et cognatis et reliquis centum dierum 1). Et si intrahoc tempus b. possessionem non petierit, eiusdem gradus personis accrescit, vel si nullus sit, deinceps caeteris bonorum possessionem perinde ex successorio edicto pollicetur ac si is, qui praecedebat, ex eo numero non esset2).

§.505. Ex hoc fieri potest, ut aliquis sibi ipse succedat, ut puta qui in pluribus gradibus vocatus est, et in priori repudiavit bo norum possessionem, aut iusto tempore eam non petiit, veluti filius in potestate defuncti constitutus, qui ex partibus unde liberi et unde legitimi et unde cognati admittitur3).

§. 506. De libertinorum intestatorum bonorum possessionibus dandis hodie dicere supervacaneum est4).

TIT. rn. DE FUNDAMENTO SUCCESSIONIS AB INTESTATO EX NOVELLA CXVIII.

§. 507. Intestatorum hereditates e novissimo iure communi deferuntur cognatis secundum ordinem, in Novellis et praesertim in Novella CXVIII5), a Iustiniano praescriptum. Est igitur cognatio novissimi ab intestato succedendi iuris fundamentum6). Voluit enim Iustinianus, ut nulla esset differentia in quacunque successione aut hereditate inter masculos et feminas, inter agnatos et cognatos; sive per feminini sexus personam sive per emancipationem vel alium quemcumque modum cognatio esset constituta 7).

§. 508. Cognatorum numero autem continentur tam naturali iure cognati, quam qui per adoptionem plenam vel adrogationem cognatorum iura nacti sunt8). Sed ii tantum cognati legitimi heredes fieri possunt, qui morte defuncti iam concepti sunt, licet postea demum nascantur: post mortem eius et natus et conceptus succedere nequit, quia nullo iure cognationis defunctum tangit9).

1) Fr. 1. §. 9. 12. 16. D. eod. 2) §. 8. I. eod. (3, 9).

3) Fr. 1. §. 11. D. eod. et fr. 4. §. 1. D.38, 15 (quis ordo in poss. serv.).

4) Comparari possunt tit. 7. et 8. I. in libro 3. Gai. 3. §. 37. seq. Ulp. t. 29. Collat. t. o. §. 7. D. 38, 2. C. 6, 4. Holtius, lineamenta n. 372.

5) Emissa est Nov. 118. anno 543. Nov. 127. anno 547. p. Chr. n.

6) Praef. Nov. 118. et c. 4. ~

7) Nov. 118. o. 4. Iam anteriore iure agnationis et cognationis discrimen in multis successionum speciebus sustulerat lustinianus §. 6. I. 3, 1 (de hered. qu» ab int.). c. 12. C. 6, 55 (de suis et legit.). §. 3. 4. I. 3, 2 (de leg. agn. success.). c. 14. pr. o. 15. §. 1. 2. C. 6, 58 (de leg. hered.).

8) I. e. qui agnati defuncti facti sunt. Inde inter liberos non est is, quem filius emancipatus adrogaverat. §. 8. I. 3. 1 (tit. cit.).

9) Fr. 6. 7. 8. D. 38, 16 (de suia et legit.). fr. 1. §. 8. D. 37, 8 (unde

§. 509. Vocantur autem ad intestatorum defunctorum heredi tates omnes cognati etiam longissimi gradus, singuli secundum sui ordinis praerogativam 1). Ad matris eiusque cognatorum he reditates omnes omnino admittuntur cognati, tam legitimi, quam vulgo quaesiti seu spurii, quibus et mater eiusque cognati heredes fiunt2). Patri vero eiusque cognatis legitime nati tantum succedunt, et qui per legitimationem iusti effecti sunt liberi, eosque et ipsi heredes ab intestato relinquunt3). Extra ordinem tamen liberi naturales, i. e. e concubina nati patri heredes fiunt et duas uncias una cum matre sua accipiunt, si defunctus neque legitimam uxorem neque legitimos liberos relinquit4).

§. 510. Minus plene adoptatus heres quidem adoptantis fit, sed nullatenus cognatis eius succedit: adoptans vero ad adoptati hereditatem ab intestato non admittitur5). Inter eum, qui a femina ex rescripto principis adoptatus est, et matrem adoptivam mutuum ius succedendi intercedere videtur: quod vero ad cognatos eorum extendendum non est6). Qui impuberem adrogavit, ad bona eius non vocari, si ante pubertatem decesserit, ex iis colligitur, quae supra de vi et potestate huius modi adrogationis tradidimus7). Adrogati autem liberi vel in adoptionem dati, naturalibus cognatis suis heredes fiunt ac si nulla adoptio intervenisset: nec hi ipsis succedere impediuntur8).

§. 511. Neque vero omnes cognati simul vocantur, sed ii tantum qui eo tempore proximi erant, quo defunctum ab intestato decessisse certum est. Proximi autem, si quidem nullo testamento facto decesserit, per hoc tempus requiruntur, quo mortuus est

oognati). §. 8. I. cit. fr. 26. D. 1, 5 (de statu hom.). fr. 30. §. 1. D. 29, 2 (de aoq. vel am. hered.). fr. 10. D. 37, 9 (de vent. in possess. mitt.j. Hao in re Novella CXVIII. nil mutavit. <

1) Nov. 118. o. 1. 2. et 3. §. 1. Iam ante Novellam Iustinianus veteris iuris angustias removere ooeperat. §. 1. 1.3,2 (tit. cit.). §.1. I. 1, 7 (de suco. cogn.). o. 14. C. 6, 58.

2) §. 7. I. 3, 3 (de SC. Tert.). §. 3. I. 3, 4 (de SC. Orph.). fr. 2. 4. 8. D. 38, 8 (tit. cit.). fr. 2. §. 1. D. 38, 17 (ad SC. Orph. et Tert.). §. 4. I. 3, 7 (de succesa. cogn.). Nec alio iure utuntur liberi ex incesto coitu vel ex adulterio nati, quos interpretes vulgo ab parentum suorum successione arceri tradunt; nam et ipsi suse matri, non minus, ac reliqui spurii suocedunt: ii tantum, qui ex incestis nuptiis procreati sunt, etiam a materna hereditate aroeri videntur, praesertim Novellis 74. o. 6. et Nov. 89. o. 15.

3) C. 10. C.5, 27 (defil. nat.). Nov. 74. o. 2. pr. Nov. 89. o. 8. pr. o. 9. in f.

4) C. 10. §. 1. 2. C. 8, 48 (tit. oit.). 5) Arg. o. 5. C. 8, 48.

6) §. 3. I. 1, 11 (de adopt.). fr.18.20. D.1,7 (eod.). o. 2. C. 8, 48 (eod.).

7) §. 13. I. 3, 1 (de leg. hered.). fr. 1. §.4. D. 38, 8 (unde oogn.). Nov. 118. o. 1. Neo obstat o. 10. pr. C. 8, 48. cit.

8) Pr. I. 3, 1 (tit. cit.).

« PreviousContinue »