Page images
PDF
EPUB

henduntur, sed ea tantum , quæ in eius patrimonio erant, nec morte eius extincta sunt.

§. 483. Hereditas aut delata dicitur aut acquisita : delata hereditas est, quam quis adeundo potest consequi 1): acquisita, quæ heredis facta est, i. e. quæ in heredis patrimonio esse cæpit 2). Viventis hereditas nulla datur. Quibusdam heredibus hereditas, ipso momento quo defertur, etiam acquiritur 3).

Defertur autem hereditas ex duabus tantum causis, i. e. testamento aut lege; quatenus aliquis testatus, aut intestatus decesserit. Et quamdiu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur 4). Ius romanum enim non patitur, eundem in paganis et testato et intestato decessisse: 'earumque rerum naturaliter inter se pugna est, testatus et intestatus. Solus miles iuris beneficio pro parte testatus, pro parte intestatus decedere potest 5).

$. 484. Pacto vel stipulatione hereditas deferri nequit: talis enim conventio contra bonos mores esse creditur, nec promittenti libertatem testamenti faciendi aufert 6). Ideoque nec dotali pacto hereditas alteri coniugi relinqui potest?). Inter milites tamen, pactum ut is, qui supervixerit, alterius rebus potiatur, efficax est, et pro testamento habetur 8). .

Pacta de futura hereditate aliena, inita vivente eo, de cuius hereditate agitur, valent, si hic ipse voluntatem suam iis accommodaverit, et in ea usque ad extremum vitæ suæ spatium perseveraverit 9).

§. 485. Ab heredibus differunt legatarii et fideicommissarii, quibus res singulæ a defuncto relictæ sunt: hi enim non iuris successores habentur, sed non minus atque ii, quibus ex causa

1) Fr. 151. D. 50, 16 (de V. S.).

2) Arr. fr. 7. C. 6, 30 (de iure delib.). fr. 138. pr. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 54. D. 29, 2 (de acq. vel amitt. hered.).

3) Fr. 14. D. 38, 16 (de suis et legitimis).

4) Fr. 39. 70. pr. D. 29, 2 (tit. cit.). fr. 89. D. 50, 17 (tit. cit.). c. 8. C. 6, 59 (communia de successionib.).

5) Pomponius in fr. 7. D. 50, 17. Hæc iuris regula, quæ impedit, quomi. nus aliquis, testamentarios simul et legitimos heredes habeat ex stricta interpretatione legis XII Tabul. orta esse videtur, quæ ad intestatorum tantum bona legitimos heredes vocabat. .6) Fr. 61. D. 45, 1 (de V. O.). c. 15. C. 2, 3 (de pactis). fr. 3. 4 (de transact.).

7) c. 5. C. 5, 14 (de pact. conv.). c. 4. C. 8, 39 (de inut. stip.).
8) c. 19. C. 2, 3 (de pactis). arg. I. 15. C. 6, 31 (de test. mil.)
9) Constituit hæc Iustinianus in c. 30. C. 2, 3 (tit. cit.).

emptionis vel donationis res tradita est 1), in rem singularem succedunt; nisi forte hereditas vel pars hereditatis per fideicommissum relictæ et restitutæ sint: quo in casu fideicommissarius heres adesse dicitur ?).

Sequitur legatarium et eum, cui res singularis per fideicommissum relicta est, defuncti personam non sustinere, et ideo neque debitores convenire, nec a creditoribus conveniri posse.

TIT. II. DE BONORUM POSSESSIONIBUS 3). g. 486. Cum ius succedendi Romanorum a nemine recte intelligi possit, sine accuratiore notitia bonorum possessionis, hoc loco statim de hac iuris prætorii parte dispiciendum est.

Bonorum possessionem veteres ipsi definiunt ius persequendi vel retinendi patrimonii, sive rei, quæ cuiusque, cum moritur, fuit 3). Hoc ius a Prætoribus introductum est, tain confirmandi quam supplendi et emendandi iuris civilis gratia. Initio i.e. Ciceronis ætate bonorum possessio 5) nil aliud fuisse videtur nisi auxilium, quod Prætor decreto heredibus vel qui se heredes esse credebant, præstitit, ut ad hereditatis possessionem celerius pervenirent. Illud maxime necessarium erat, cum in lite de hereditate alteri litigantium vindiciæ erant dandæ i.e. cum alter eorum interim possessor erat constituendus 6). Erat igitur hæc antiquissima bonorum possessio iuris civilis adiuvandi vel confirmandi causa introducta, cum illis, qui recte facto testamento heredes instituti erant, secundum tabulas daretur, item iure civili ab intestato heredibus 3).

Cum autem sæpe eveniret, ut nullus iure civili adesset heres veluti peregrini vel sine agnatis defuncti civis, et quibuscunque permissum esset, hereditarias res occupare et usucapere 8), Prætor supplendi iuris civilis gratia eas personas ad bonorum possessionem

1) Fr. 4. §. 27. 29. D. 44, 4 (de doli mali et met. except.). fr. 8. D. 12,2 (de iureiurando).

2) Fr. 13. in f. fr. 14-16. D. 36, 1 (SC: Trebell.). fr. 24. §. 1. D. 10, 2 (famil. hercisc.).

3) D. 37, 1 (h. t.). I. 3, 9. Gai. Inst. 11. §. 25 -41. Ulp. fr. XX VIII. Ele. gantissime ius bon. poss. exponit Holtius, in hist. iur. rom. lineamentis. $S. 352-384. et 714-720.

4) Ulp. in fr. 2. et 3. D. h. t.

5) De origine bonorum possessionis novissime multum disputatum est. Verior nobis videtur Vangerowiï expositio in eius Lehrbuch II. §. 398. Mentio bonorum possessionis fit apud Ciceronem in Epist. ad diversos VII. 21. in Ora. tione I. in Verrem c. 44--46. apud Plinium hist. natur. VII.4. et Valer. Maxim. VII. 7, 1.

6) Gai. IV. 16. 17. 7) $. 1. I. h. t. 8) Gai. II. SS. 52-56.

vocavit, ad quas naturali ratione defuncti patrimonium pertinere videbatur i. e. proximos cognatos, et virum vel uxorem defuncti superstitem). Sub primis imperatoribus ulterius progressi Prætores etiam impugnandi seu corrigendi i. e. iniquitates iuris civilis emendandi consilio bonorum possessiones introduxerunt, veluti eam quam emancipatis liberis lege xu tabularum a paterna hereditate exclusis, vel quam aliis per agnatos propiores remotis defunctorum cognatis dedit 2). - His omnibus Prætor id agebat, ne quis sine successore moreretur, cum angustissimis finibus constitutum per xii tab ulas ius percipiendarum hereditatum ex bono et æquo dilataret 3).

Omnes bonorum possessores Prætor proprio tam adipiscendæ quam recuperandæ possessionis interdicto tuebatur, cuius formulæ initium erat: QUORUM BONORUM 4).

$. 487. Quos autem prætor solus vocabat ad hereditatem, heredes quidem ipso iure non erant (nam Prætor heredem facere non potuit); sed ex eius beneficio heredum loco constituebantur, ideoque et honorarii successores appellantur 5). Seu enim ipsi agebant, seu cum iis agebatur, fictitiis actionibus opus erat, quibus heredes esse fingebantur 6). Nec defuncti dominia ex iure Quiritium habere videbantur, sed res hereditariæ, ex quo momento illas nacti erant, in bonis eorum esse incipiebant ?). Iure Iustinianeo bonorum possessor iam statim dominium rerum defuncti in se transfert: nec amplius antiquæ fictionis usus necessarius est: nam bonorum possessione admissa, commoda et incommoda hereditaria, itemque dominia rerum, quæ in his bonis erant, tributa sunt bonorum possessoribus : qui proinde in omnibus vice heredum habentur 8).

§. 488. Bonorum possessionis beneficiuin multiplex est : vulgo quidem sine causæ cognitione et edicto Prætoris defertur, ita ut de plano peti et agnosci possit 9). Aliquando vero nonnisi causa

1) §. 1. I. h. t.

2) Omnes has iuris civilis iniquitates earumque emendationes refert Gai. III. $. 18-31.

3) S. 2. I. h. t.- 4) Gai. III. 34. Dig. lib. 43, tit. 3.
5) s. 2. I. h. t. fr. 24. §. 1. fr. 2. §. 19. D. 10, 2 (famil. hercis.).

6) Ulp. XXVIII. §. 12. Theoph. 1. c. Gai. III. $. 32. IV. §. 34. fr. 117. D. 50, 17 (de reg. iur.).

7) Varro de re rustica II, 10 (v. supra §. 315. in f.). 8) Fr. 1. 2. D. h. t.

9) Fr. 30. 8. 1. D. 29, 2 (de acq. vel am, hered.). fr. 2. §. 1. D. 38, 15 (qui ordo in poss. serv.). fr. 3. S. 8. D. h. t.

pro tribunali cognita datur 1) et interposito demum Prætoris decreto. Illam stabili iure definitam edictalem, hanc decretalem bonorum possessionem vocant ?).

§. 489. Edictalis autem bonorum possessio ordine quodam a Prætore promittitur, ad exemplum hereditatum, iure civili delatarum. Aut enim bonorum possessio facto testamento, aut ab intestato defertur. Facto testamento aut contra tabulas testamenti aut secundum tabulas 3), non facto ab intestato secundum ordines et gradus. Denique extra ordinem Prætor quosdam vocat, veluti eos, quibus bonorum possessionem dari ex legibus senatusconsultis et constitutionibus principum oportet. Diligentius de omnibus b. p. speciebus suis locis agemus 4).

§. 490. Cum igitur plures species successionum Prætor introduxerit, easque per ordinem disposuerit, et in unaquaque specie successionis sæpe plures exstent dispari gradu personæ : Prætor, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius iacerent, et creditoribus longior mora fieret; tempus præstitit his, quibus bonorum possessionem detulit in successorio edicto 5). Qui tempus sibi tributum elabi passus est, a bonorum possessione excluditur, nisi denuo, ut aliquando fit, in sequenti ordine vel gradu vocatur 6).

$. 491. Quando Prætor eos ad bonorum possessionem vocat, qui iure civili heredes sunt: beneficium eius in eo solum videtur aliquam utilitatem habere, quod is, qui ita bonorum possessionem petit, interdicto, QUORUM BONORUM, uti possit 7). Sed iis hoc auxilio opus non est: cum civili actione bona vindicare possint 8). Potest igitur aliquando quæstio esse : utrum heres an bonorum possessor potior sit? Et verius est e regula heredem præferri, excepto casu, quo bonorum possessio impugnandi iuris civilis gratia datur; tum enim heres, etsi inferiore loco inveniatur, aut bona restituere cogitur bonorum possessori, aut cum agat, doli exceptione repellitur 9). Et quia tum bonorum possessor cum effectu bona

1) Fr. 2. §. 1. cit. fr. 1. pr. D. 37, 10 (de Carboniano ed.). fr. 1. pr. $. 7. D. 37, 9 (de ventre in bon. poss. mittendo).

2) Nomina in ipsis iuris fontibus occurrunt cfr. ff. citt. et fr. 1. §. 7. D. 38, 7 (de successorio edicto).

3) Fr. 6. S. 1. D. h. t. §. 3. I. h. t. Ulp. XXVIII. 1. seq. (Vide infra 9.587.).

4) D. 38, 14 (ut ex legibus, senatusconsultis bonorum possessio detur). §. 3. I. h. t.

5) S. 8. I. h. t. D. 38, 9 (de successo rio edicto).
6) Fr. 1. §. 1. D. eod. tit. 8. 9. I. h. t. Ulp. XXVIII. 11.
7) Gai. 3. S. 34. .
8) Hodierni bonorum possessionem necessariam et utilem distinguunt.

9) Gai. II. 119-121. fr. 13. pr. fr. 15. in f. D. 37, 4 (de bon. poss. c. t.). Aliquando dividere hereditatem cum eo debet. fr. 10. D. 37, 6 (de dotis collat.). 1) Inde sec. Ulp. XXVIII. 13. B. P. aut cum re datur aut sine re. cfr. Gai. 3. §. 35-37. et 2. §. 148. item Ulp. XXIII. 6. XXVI. 8. Gai. 2. §. 148. fr. 12. pr. D. 28, 3 (de iniusto rupto). fr. 2. D. 38, 6 (si tabulæ testamenti nullæ exstab.). fr. 25. C. 3, 28 (de inoff. testam.). Secundum Hugonem aliosque iuris interpretes semper præferebatur, qui in successorio edicto priori loco positus erat. Cfr. C. 0. Müller, Lehrbuch der Institutionen. Leipzig 1858. p. 713. Sequimur in his sententiam quam defendit von Vangerow, Lehrbuch S. 399.

retinet, bonorum possessio dicitur esse cum re. Quando vero bonorum possessor non obtinet hereditatem, bonorum possessio dicitur sine re. Si enim heres, potior bonorum possessore, contentus eo, quod iure civili heres sit, hereditatem adierit, bonorum possessionem vero petere noluerit, evincit hereditatem, et bonorum possessor propter eandem rationem sine re erit 1).

g. 492. Bonorum possessio nec novissimo iure romano sublata, nec ex omni ratione iuri hereditario civili æquiparata est.

Defertur igitur hodieque hereditas vel ex testamento vel ex lege: et commodius primum de legitimis heredibus i. e. de iis, qui ab intestato succedunt, dispiciamus. .

CAP. II.

DE HEREDITATIBUS QUÆ AB INTESTATO

DEFERUNTUR.

TIT. I. DE SUCCESSIONE AB INTESTATO EX VETERI IURE CIVILI 2).

.493. Intestatorum ingenuorum hereditates ex lege xu Tabularum primum pertinent ad suos heredes, i. e. ad liberos, qui morte defuncti in eius potestate et ceteros qui liberorum loco erant. Si sui heredes non sunt, ad consanguineos, i. e. fratres, sorores ex eodem patre 3) natos, si nec hi sunt, ad reliquos agnatos proximos, i. e. coniunctos virilis sexus per mares descendentes eiusdem familiæ. Id enim cautum est lege xıı Tabularum hac: si intestato morilur, cui suus heres non sit, adgnatus proximus familiam habeto 4).

§. 494. Si defuncto erat filius et ex altero filio mortuo iam

2) Ulp. fr. tit. 26. Gai. 3. S. 1–24. Inst. 3, 1-4. Collatio leg. Mosaicar. et Romanar. tit. 16. D. 38. 16–17. Cod. 6, 55-58. C. Theod. V. 1.

3) Sane consanguineos lex non apprehenderat: interpretatione prudentum primum inter agnatos locum acceperunt: Paul. rec. Sent. 4. 8. S. 22. Theoph. ad §. 3. I. 3, 2. Gai. 3. §. 23. Holtius l. C. n. 351.

4) Ulp. 26. §. 1. Gai. 3. §. 1-6. Paul. in Coll. Mos. et Rom. XVI. §. 3.

« PreviousContinue »