Page images
PDF

henduntur, sed ea tantum, quae in eius patrimonio erant, nec morte eius extincta sunt.

§. 483. Hereditas aut delata dicitur aut acquisita: delata hereditas est, quam quis adeundo potest conscqui1): acquisita, quae heredis facta est, i. e. quae in heredis patrimonio esse coepit2). Viventis hereditas nulla datur. Quibusdam heredibus hereditas, ipso momento quo defertur, etiam acquiritur8).

Defertur autem hereditas ex duabus tantum causis, i. e. testamento aut lege; quatenus aliquis testatus, aut intestatus decesserit. Et quamdiu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur4). Ius romanum enim non patitur, eundem in paganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est, testatus et intestatus. Solus mi les iuris beneficio pro parte testatus, pro parte intestatus dece dere potest5).

§.484. Pacto vel stipulatione hereditas deferri nequit: talis enim conventio contra bonos mores esse creditur, nec promittenti libertatem testamenti faciendi aufert6). Ideoque nec dotali pacto hereditas alteri coniugi relinqui potest7). Inter milites tamen, pactum ut is, qui supervixerit, alterius rebus potiatur, efficax est, et pro testamento habetur 8).

Pacta de futura hereditate aliena, inita vivente eo, de cuius hereditate agitur, valent, si hic ipse voluntatem suam iis accommodaverit, et in ea usque ad extremum vitae suae spatium perseveraverit9).

§. 485. Ab heredibus differunt legatarii et fideicommissarii, quibus res singulae a defuncto relictae sunt: hi enim non iuris successores habentur, sed non minus atque ii, quibus ex causa emptionis vel donationis res tradita est1), in rem singularem succedunt; nisi forte hereditas vel pars hereditatis per fideicommissum relictae et restitutae sint: quo in casu fideicommissarius heres adesse dicitur2).

1) Fr. 151. D. 50, 1« fde V. S.).

2) Arr. fr. 7. C. 6, 30 (de iure delib.). fr. 138. pr. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 54. D. 29, 2 (de acq. vel amitt. hered.).

3) Fr. 14. D. 38, 16 (de suis et legitimis). 4) Fr. 39. 70. pr. D. 29, 2 (tit. cit.l. fr. 89. D. 50, 17 (tit. oit.). o. 8. C. 6, 59 (communia de successionib.).

5) Pomponius in fr. 7. D. 50, 17. Hasc iuris regula, quse impedit, quominus aliquis, testamentarios simul et legitimos heredes habeat ex stricta interpretatione legis XII Tabul. orta esse videlur, qu» ad intestatorum tantum bona legitimos heredes vocabat.

6) Fr. 61. D. 45, 1 (de V. O.). o. 15. C. 2, 3 (de pactis). fr. 3. 4 (de transact.).

7) C. 5. C. 5, 14 (de pact. conv.). o. 4. C. 8, 39 (de inut. stip.). 8) C. 19. C. 2, 3 (de pactis). arg. I. 15. C. 6, 31 (de test. mil.)

9) Constituit htec Iustinianus in c. 30. C. 2, 3 (tit. cit.).

Sequitur legatarium et eum, cui res singularis per fideicommissum relicta est, defuncti personam non sustinere, et ideo neque debitores convenire, nec a creditoribus conveniri posse.

TIT. II. DE BONORUM POSSESSIONIBUS 3).

§. 486. Cum ius succedendi Romanorum a nemine recte intelligi possit, sine accuratiore notitia bonorum possessionis, hoc loco statim de hac iuris praetorii parte dispiciendum est.

Bonorum possessionem veteres ipsi definiunt ius persequendi vel retinendi patrimonii, sive rei, quae cuiusque, cum moritur, fuit s). Hoc ius aPraetoribus introductum est, tam confirmandi quam supplendi et emendandi iuris civilis gratia. Initio i. e. Ciceronis aetate bonorum possessio 5) nil aliud fuisse videtur nisi auxilium, quod Praetor decreto heredibus vel qui se heredes esse credebant, praestitit, ut ad hereditatis possessionem celerius pervenirent. Illud maxime necessarium erat, cum in lite de hereditate alteri litigantium vindiciae erant dandae i. e. cum alter eorum interim pos sessor erat constituendus 6). Erat igitur haec antiquissima bo norum possessio iuris civilis adiuvandi vel confirmandi causa in troducta, cum illis, qui recte facto testamento heredes instituti erant, secundum tabulas daretur, item iure civili ab intestato heredibus 7).

Cnm autem saepe eveniret, ut nullus iure civili adesset heres veluti peregrini vel sine agnatis defuncti civis, et quibuscunque permissum esset, hereditarias res occupare et usucapere8), Praetor supplendi iuris civilis gratia eas personas ad bonorum possessionem vocavit, ad quas naturali ratione defuncti patrimonium pertinere videbatur i. e. proximos cognatos, et virum vel uxorem defuncti superstitem 1). Sub primis imperatoribus ulterius progressi Praetores etiam impugnandi seu corrigendi i. e. iniquitates iuris civilis emendandi consilio bonorum possessiones introduxerunt, veluti eam quam emancipatis liberis lege xn tabularum a paterna hereditate exclusis, vel quam aliis per agnatos propiores remotis defunctorum cognatis dedit2).

1) Fr. 4. §.27. 29. D. 44, 4 (de doli mali et met. eicept.). fr. 8. D. 12,2 (de iureiurando).

2) Fr. 13. in f. fr. 14-16. D. 36, 1 (SC. Trebell.). fr. 24. §. 1. D. 10, 2 (famil. hercisc.).

3) D. 37, 1 (h.t.). I. 3, 9. Gai. Inst. 11. §. 25-41. Ulp. fr. XXVIII. Elegantissime ius bon. poss. exponit Holtius, in hist. iur. rom. lineamentis. §§. 352-384. et 714-720.

4) Ulp. in fr. 2. et 3. D. h. t.

5) De origine bonorum possessionis novissime multum disputatum est. Verior nobis videtur Vangerowii expositio in eius Lehrbuch II. §. 398. Mentio bonorum possessionis fit apud Ciceronem in Epist. ad diversos VII. 21. in Oratione I. in Verrem c. 44—46. apud Plinium hist. natur. VII. 4. et Valer. Maxim. VII. 7, 1.

6) Gai. IV. 16. 17. 7) §. 1. I. h. t. 8) Gai. II. §§. 52-56.

His omnibus Praetor id agebat, ne quis sine successore moreretur, cum angustissimis finibus constitutum per xn tabulas ius percipiendarum hereditatum ex bono et aequo dilataret3).

Omnes bonorum possessores Praetor proprio tam adipiscendae quam recuperandae possessionis interdicto tuebatur, cuius for mulae initium erat: Quorum Bonorum 4).

§. 487. Quos autem praetor solus vocabat ad hereditatem, heredes quidem ipso iure non erant (nam Praetor heredem facere non potuit); sed ex eius beneficio heredum loco constituebantur, ideoque et honorarii successores appellantur5). Seu enim ipsi agebant, seu cum iis agebatur, fictitiis actionibus opus erat, quibus heredes esse fingebantur6). Nec defuncti dominia ex iure Quiritium habere videbantur, sed res hereditariae, ex quo momento illas nacti erant, in bonis eorum esse incipiebant7). Iure Iustinianeo bonorum possessor iam statim dominium rerum defuncti in se transfert: nec amplius antiquae fictionis usus necessarius est: nam bonorum possessione admissa, commoda et incommoda hereditaria, itemque dominia rerum, quae in his bonis erant, tri buta sunt bonorum possessoribus: qui proinde in omnibus vice heredum habentur8).

§. 488. Bonorum possessionis beneficium multiplex est: vulgo quidem sine causae cognitione et edicto Praetoris defertur, ita ut de plano peti et agnosci possit9). Aliquando vero nonnisi causa

1) §. 1. I. h. t.

2) Omnes has iuris civilis iniquitates earumque emendationes refert Gai. III. §. 18—31.

3) §. 2. I. h. t. 4) Gai. III. 34. Dig. lib. 43, tit. 3.

5) §. 2. I. h. t. fr. 24. §. 1. fr. 2. §. 19. D. 10, 2 (famil. hercis.).

6) Ulp. XXVIII. §. 12. Theoph. 1. c. Gai. III. §. 32. IV. §. 34. fr. 117. D. 50, 17 (de reg. iur.).

7) Varro de re rustica II, 10 (v. supra §. 315. in f.).

8) Fr. 1. 2. D. h. t.

9) Fr. 30. §. 1. D. 29, 2 (de acq. vel am. hered.). fr. 2. §. 1. D. 38, 15 (qui ordo in poss. serv.). fr. 3. §. 8. D. h. t.

I

pro tribunali cognita datur 1) et interposito demum Praetoris decreto. Illam stabili iure definitam edictalem, hanc decrelalem bonorum possessionem vocant2).

§. 489. Edictalis autem bonorum possessio ordine quodam a Praetore promittitur, ad exemplum hereditatum, iure civili delatarum. Aut enim bonorum possessio facto testamento, aut ab intestato defertur. Facto testamento aut contra tabulas testamenti aut secundum tabulas3), non facto ab intestato secundum ordines et gradus. Denique extra ordinem Praetor quosdam vocat, veluti eos, quibus bonorum possessionem dari ex legibus senatusconsultis et constitutionibus principum oportet. Diligentius de om nibus b. p. speciebus suis locis agemus 4).

§.490. Cum igitur plures species successionum Praetor introduxerit, easque per ordinem disposuerit, et in unaquaque specie successionis saepe plures exstent dispari gradu personae: Praetor, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius iacerent, et creditoribus longior mora fierct; tempus praestitit his, quibus bono rum possessionem detulit in successorio edicto5). Qui tempus sibi tributum elabi passus est, a bonorum possessione excluditur, nisi denuo, ut aliquando fit, in sequenti ordine vel gradu vocatur 6).

§. 491. Quando Praetor eos ad bonorum possessionem vocat, qui iure civili heredes sunt: beneficium eius in eo solum videtur aliquam utilitatem habere, quod is, qui ita bonorum possessionem petit, interdicto, Quohum Rokorum, uti possit7). Sed iis hoc auxilio opus non est: cum civili actione bona vindicare possint8). Po test igitur aliquando quaestio esse: utrum heres an bonorum pos sessor potior sit? Et verius est e regula heredem praeferri, ex cepto casu, quo bonorum possessio impugnandi iuris civilis gratia datur; tum enim heres, etsi inferiore loco inveniatur, aut bona restituere cogitur bonorum possessori, aut cum agat, doli exceptione repellitur9). Et quia tum bonorum possessor cum eifectu bona retinet, bonorum possessio dicitur esse cum re. Quando vero bo norum possessor non obtinet hereditatem, bonorum possessio dicitur sine re. Si enim heres, potior bonorum possessore, contentus eo, quod iure civili heres sit, hereditatem adierit, bo norum possessionem vero petere noluerit, evincit hereditatem, et bonorum possessor propter eandem rationem sine re erit1).

1) Fr. 2. §. 1. oit. fr. 1. pr. D. 37, 10 (de Carboniano ed.). fr. 1. pr. §. 7. D. 37, 9 (de ventre in bon. poss. mittendo).

2) Nomina in ipsis iuris fontibus ooourrunt ofr. ff. oitt. et fr. 1. §. 7. D. 38, 7 (de suocessorio edicto).

3) Fr. 6. §.1. D.h.t. §.3. I. h. t. Ulp. XXVIII. 1. seq. (Videinfra §.587.). .I) D. 38, 14 (ut ex legibus, senatusconsultis bonorum possessio detur). §. 3. I. h. t.

5) §. 8. I. h. t. D. 38, 9 <de successorio edioto).

6) Fr. 1. §. 1. D. eod. tit.'§. 9. I. h. t. Ulp. XXVIII. 11.

7) Gai. 3. §. 34.

8) Hodierni bonorum possessionem neoessariam et utilem distinguunt.

9) Gai. II. 119—121. fr. 13. pr. fr. 15. in f. D. 37, 4 (de bon. poss. o.t.). Aliquando dividere hereditatem cum eo debet. fr. 10. D. 37, 6 (de dotis collat.).

§. 492. Bonorum possessio nec novissimo iure romano sublata, nec ex omni ratione iuri hereditario civili aequiparata est.

Defertur igitur hodieque hereditas vel ex testamento vel ex lege: et commodius primum de legitimis heredibus i. e. de iis, qui ab intestato succedunt, dispiciamus.

CAP. II.

DE HEREDITATIBUS QU^ AB INTESTATO
DEFERUNTUR.

TIT. I. DE SUCCESSIONE AB INTESTATO EX VETERI IURE CrVTLIl).

§. 493. Intestatorum ingenuorum hereditates ex lege xn Tabularum primum pertinent ad suos heredes, i. e. ad liberos, qui morte defuncti in eius potestate et ceteros qui liberorum loco erant. Si sui heredes non sunt, ad consanguineos, i. e. fratres, sorores ex eodem patre 8) natos, si nec hi sunt, ad reliquos agnatos proximos, i. e. coniunctos virilis sexus per mares descendentes eiusdem familiae. Id enim cautum est lege xn Tabularum hac: si intestato moritur, cui suus heres non sit, adgnatus proximus familiam habeto 4). §. 494. Si defuncto erat filius et ex altero filio mortuo iam

1) Inde see. Ulp. XXVIII. 13. B. P. aut cum re datur aut sine re. cfr. Gai. 3. §. 35—37. et 2. §. 148. item Ulp. XXIII. 6. XXVI. 8. Gai. 2. §.148. fr. 12. pr. D. 28, 3 (de iniusto rupto). fr. 2. D. 38, 6 (si tabul» itestamenti nuflse exstab.). fr. 25. C. 3, 28 (de inoff. testam.). Secundum Hugonem aliosque iuris interpretes semper praeferebatur, qui in successorio edicto priori loco positus erat. Cfr. O. O. Mttller, Lehrbuch der Institutionen. Leipzig 1858. p. 713. Sequimur in his sententiam quam defendit von Vangerow, Lehrbuch §. 399.

2) Ulp. fr. lit. 26. Gai. 3. §. 1—24. Inst. 3, 1—4. Collatio leg. Mosaicar. et Romanar. tit. 16. D. 38. 16—17. Cod. 6, 55—58. C. Theod. V. 1.

3) Sane consanguineos lex non apprehenderat: interpretatione prudentum primum inter agnatos looum aoceperunt: Paul. reo.Sent. 4.8. §.22. Theoph. ad §. 3. I. 3, 2. Gai. 3. §. 23. Boltnu 1. c. n. 351.

4) Ulp. 26. §. 1. Gai. 3. §. 1—6. Paul. in Coll. Mos. et Rom. XVI. §. 3.

« PreviousContinue »