Page images
PDF
EPUB

TIT. III. QUI POTIORES IN PIGNORE VEL HYPOTHECA

HABENTUR ).

§. 466. Pluribus eadem res obligata esse potest, quo casu pignora vel hypothecæ in ea concurrunt. Quod si non omnibus in eiusmodi casu ex rei distractione satisfieri potest, certus creditorum ordo iure vel lege constitutus est, quo definitur, qui eorum in pignore potiores habeantur.

§. 467. Prioris creditoris ius, posterioris pignus interdum inutile reddit, quippe quando, re ab illo distracta , non superest, unde huic solvatur. Quocirca nec posterior creditor pignus sine prioris auctoritate vendere potest 2). Concessum ei tamen est, quod vocant, ius offerendi et succedendi in pignore, quo efficitur, ut creditor posterior, cuius a semetipso pignus possideri interest, hoc nondum distracto, prioris ius, eius debitum solvendo, vel saltem solutionis gratia offerendo, in se transferre possit. Medii creditoris iura inde non minuuntur 3).

8. 468. Utrum alter creditor altero in pignore potior haberi debeat, necne, vel ex eo diiudicatur, quod privilegium in pignore habet, vel quod publicum aut quasi publicum est pignus, vel ex eo, quod alteri tempore præcedit.

§. 469. Communis quidem iuris ratione semper ille potior est in pignore creditor, qui tempore prævenit 4). Singulari tamen iure aliquando alii potiores habentur, quamvis tempore sint posteriores.

g. 470. Omnibus enim reliquis præferuntur, quorum pignora privilegiata appellantur, quorum numero sunt fiscus in pignore tacito, quod pro tributis residuis ci competit 5), uxor pro dote repetenda, nec minus liberi eius 6); denique omnes creditores, qui pro debito, in ipsius rei obligatæ utilitatem contracto, pignus acceperunt; quod hodierni propter in rem versionem privilegium esse dicunt ?).

§. 471. Quodsi tale privilegium non sit, vel plura privilegia concurrant, illius pignoris causa potior est, quod creditor, sibi competere , instrumento publico, vel quasi publico, h. e. tribus testibus subscripto, probare potest; qua tamen de re magna inter iuris interpretes est controversia , utrum generaliter et in omnibus pignoribus hæc regula obtinere debeat, an in iis tantum, quæ conventione constituuntur 1).

1) D. 20, 4. C. 8, 18 (qui potiores in pig. vel hyp. habeantur).
2) C. 8. C. h. t. c. 1. C. 8, 46 (creditorem evictionem non debere).
3) Fr. 12. §. 4. 9. fr. 16. D. h. t. c. 1. Cod. ib.
4) Fr. 2. 8. D. h. t. c. 2. 4. 8. C. ibid.

5) C. 1. C. 4, 46 (si propter publ. pensiones). Difficilis interpretationis est fr. 28. D. 49, 14. ex quo vulgo et aliud privilegium fisci deducitur. Vide de hoc loco fortasse ex c. 2. C. 7, 73 emendando Fornerium in Ottonis thesauro vol. II. p. 74. et 0. Vangerow, Lehrbuch I. p. 998–1001.

6) C. 12. c. h. t. Nov. 97. c. 3.
7) Fr. 5. 6. 7. D. h. t. 6. 7. C. eod. Nov. 97. c. 3. 4.

TIT. IV. QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA

CONSTITUITUR.

$.472. Pignoris ius tribus modis constituitur: conventione, magistratus auctoritate, lege; unde hodie pignus vel conventionale, vel iudiciale, vel legale dicitur.

§. 473. Conventione constituitur vel pacto, h. e. quando res hypothecæ tantum supponitur, vel contractu pigneratitio, si res traditur creditori ?). Semper autem dominus in re sua pignus vel hypothecam constituere potest, vel alius domini iussu 3). Item et bonæ fidei possessor, vel emphyteuta, vel creditor pigneratitius rem, et usufructuarius usumfructum, oppignerare possunt; in quibus vero casibus creditor pigneratitius non plus iuris consequitur, quam quod is, qui constituit, potestate sua alteri in ea re concedere potuit, et resoluto iure dantis resolvitur ius accipientis 4). Pignus autem ex eo momento existere incipit, quo et personalis obligatio et rei oppigneratio perfectæ fuerunt 5).

§. 474. Magistratus auctoritate pignus constituitur ei, qui ex primo decreto in possessionem bonorum vel rei missus est 6), item si iudex competens iudicii exsequendi gratia pignora capi iussit 7): illud prætorium, hoc iudiciale (sensu strictiori) pignus hodie vocatur.

$. 475. Lege autem pignora vel hypothecæ constituuntur variis ex causis; vocantur ea pignora tacita, et sunt generalia et specialia. Generale pignus habent fiscus in bonis plurimorum

1) C. 11. C. 8, 18 (qui potiores in pig. hab.). Cfr. von Vangerow, Lehrb. I. §. 387. Maynz, Eléments . 239. in f.

2) Fr. 1. pr. D. 13, 7. cit. fr. 4. D. 20, 1 (de pig. vel hyp.). c. 2. C. 8, 17 (quæ res pignori oblig. possunt).

3) Fr. 2. 11. 12. 18. 20. D. 13, 7 (cit.).

4) Fr. 18, 31. D. 20, 1. cit. fr. 16. §. 2. D. 13, 7. cit. c. 1. fr. 2. C. 8, 24 (si pignus pignori datum sit).

5) Fr. 1. pr. fr. 9. pr. fr. 12. §. 2. D. 20, 4. cit. fr. 34. §. 2. D. 20, 1. cit. 6) Fr. 26. pr. §. 1. D. 13, 7 (de pignerat. actione).

7) C. 8, 23. c. 3. C., 8, 18 (qui pot. in pign.). Pignoris capio antiquitus peculiaris legis actio erat. Gai. 4. 8. 29. v. infra §. 1043.

creditorum suorum, mulier pro dotis restitutione, in bonis mariti, item alii multi. Speciale competit legatariis pro legato præstando in parte heredis onerati , locatori ædificii in invectis et illatis inquilini, et qui sunt reliqui casus, in quibus eiusmodi pignora ex lege locum habent, quorum omnium commodius suis locis mentio fiet 1).

TIT. V. QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA SOLVITUR 2).

§. 476. Finitur pignus vel hypotheca ex huius iuris natura, simul atque obligatio extincta est, propter quam pignus constitutum erat; ergo si quoquo modo debitor liberatus fuerit 3), Item tollitur, si res a creditore pignoris persequendi gratia alienata sit, quo casu etiam inferiorum creditorum pignora evanescunt 4); tum rei interitu, item tempore vel conditione, si pignoris obligatio ad tempus vel sub conditione erat contracta 5), nec non resoluto iure eius, qui pignus constituerat (8. 473.) 6).

Item creditoris remissione pignus vel hypotheca finitur; remisisse id autem creditor præsumitur, quando, quin sibi ius suum expressim reservaverit, in rei obligatæ alienationem consensit 7).

$. 477. Denique confusione pignus interit: confunduntur autem pignora, quando creditor pigneratitius rei obligatæ sibi dominium comparavit 8). In eo casu tamen dominus in re sua contra posteriores creditores pignus retinet, veluti si potior creditor a debitore rem acquisivit ).

[ocr errors]

1) D. 20, 2. C. 8, 15. Enumerari hæc pignora solent in latioribus iuris compendiis ; vide Comment. meos. T. I. §. 362. et seq. v. Dangerov 9.375-376. Maynz g. 244.

2) D. 20, 6 (quibus mod. pign. vel hyp. solvitur). 3) Fr. 43, D. 46, 3 (de solutionibus et liberation.). fr. 6. pr. D. h. t. 4) C. 8, 30 (si vendito pignore agatur). 5) Fr. 6. pr. fr. 8. pr. D. hit.

6) C. 25. C. 8, 14 (de pig. et hyp.). fr. 18. §. 3. D. 13, 7. cit. Rei interomtæ restitutione et pignus restituitur. fr. 29. $. 2. fr. 35. D. 20, 1 (de pig. et hyp.).

7) Fr. 5. pr. fr. 7. §. 2. fr. 8. §. 1. fr. 12. D. h. t. c. 7. C. 8, 26 (de remissione pignoris).

8) Fr. 20. §. 3. D. 13, (de pign. act.).

9) Fr. 3. pr. D. 20, 3 (quæ res pignori vel hyp.). fr. 30. 8. 1. D. 44,2 (de excep. rei iud.). fr. 17. D. 20, 4 (qui pot. in pig. vel. hyp, habeantur). c. 30. pr. C. 5, 12 (de iure dotium).

PARS ALTERA.

QUIBUS EX CAUSIS PER UNIVERSITATEM ET MORTIS CAUSA RES NOBIS ACQUIRUNTUR.

CAP. I.

COMMUNIA DE IURE SUCCEDENDI.

TIT. I. DE SUCCESSIONIBUS, HEREDITATIBUS, HEREDIBUS NEC

NON DE LEGATARIIS ET FIDEICOMMISSARIIS.

§. 478. In præcedentibus titulis diximus de singularum rerum acquisitionibus, quæ inter vivos fiunt: iam in eo est, ut dispiciamus, quibus modis per universitatem et mortis causa res nobis acquirantur 1). Per universitatem acquirimus, si non singulares res ad nos transeunt, sed totum alterius patrimonium i. e. iuris universitas : quo facto in ius eius succedere seu iuris successores eius fieri dicimur 2).

In iuris successores autem non tantum rerum singularum dominium transfertur, verum et ea, quæ in nominibus sunt, ita, ut tam iis, quam in eos ex obligationibus dentur actiones 8). Inde iuris successores locum vel personam eius, cui successerunt, sustinere dicuntur.

§. 479. Successores autem olim plurimi erant defunctorum, aliqui tamen et viventium. Defunctis iure veteri romano succedebant heredes, bonorum possessores, fideicommissarii, quibus ex senatusconsulto Trebelliano restituta hereditas est, successor filiifamilias militis, fiscus, cui bona vacantia aut hereditas indigno

1) Simili ratione procedit Gai. 2. §. 97-99. Eum sequitur Iustinianus in §. 6. I. 2, 9 (per quas pers. nob. acquir.).

2) Fr. 24. §. 1. D. 39, 2 (de damno infecto). fr. 24. D. 50, 16 (de V.S.). fr. 62. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 37. D. 29, 2 (de ad. vel omitt. hered.). fr. 9. §. 1. D. 2, 4 (de edendo). fr. 177. pr. D. 50, 17 (tit. cit.).

3) Arg. fr. 37. cit.

relicta vindicantur , bonorum emptor eius, cui certum est neque heredem, neque bonorum possessorem, neque ullum alium iustum successorem esse '), item is, cui hereditas intestati nondum adita, cessa erat ?), nec non ille, cui libertatis causa bona addicta erant ex constitutione divi Marci 3). Longe plurimæ ex his successionibus a Iustiniano sublatæ sunt, et in bona viventium successiones omnes. Erant autem hæ per adrogationem successio aut per in manum conventionem 4), emtio bonorum viventis 5). et ex senatusconsulto Claudiano per universitatem acquisitio 6).

Novissimo iure Romano omnium successionum frequentissima et gravissima hereditas est: de qua igitur in hoc libro præsertim dispiciendum est.

§. 480. Hereditas duplici sensu intelligitur: aut enim ipsum ius succedendi, seu successio in universum ius' quod defunctus habuit, eo nomine significatur 8), aut bonorum universitas a defuncto relicta, quam heres acquirens suam facit 9). Hereditas et sine ullo corpore iuris intellectum habet 10) et non minus quam patrimonium adest, sive solvendo sunt bona, sive non sunt, sive damnum habent, sive lucrum, sive in corporibus sunt, sive in actionibus 11).

§. 481. Qui in universum ius defuncti succedunt, si quidem iure civili ad hereditatem vocantur, heredes, si iure prætorio bona adipiscantur, bonorum possessores dicuntur. Utrique iuris successores sunt. Heres igitur in omne ius mortui nec in singularum rerum dominium tantum succedit, cum et ea, quæ in nominibus sunt, ad heredem transeant. .

§. 482. Hereditas, quam heres nondum suscepit, ipsa defuncti personam sustinere (seu ut hodie dicunt eum repræsentare) censetur, personæ vice fungitur ac domini hereditariarum rerum loco habetur 12). Neque tamen omnia defuncti iura hereditate compre

1) Gai. 3. §. 78. in f. 4. g. 35. 2) Gai. 2. §. 35. 3. S. 85. seq.
3). Inst. 3, 2. fr. 4. §. 21. D. 40, 12 (de fideicommissar. libert.).
4) Gai. 3. §. 82. seq. I. 3, 10. 5) Gai. 3. §. 82.
6) Gai. 3. §. 78. Theoph. ad pr. I. 3, 12.
7) Gai. 1. S. 160. Ulp. XI. 2. Paul. rec. sent. I. 21. Inst. 3, 12.
8) Fr. 24. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 62. D. 50, 17. (de reg. iur.).

9) Fr. 208. D. 50, 16 (tit. cit.). §. 7. I. 2, 19 (de hered. qual. et diff.). fr. 3. pr. §. 1. D. 37, 1 (de bon. poss.). 10) Fr. 50. pr. D. 5, 3 (de hered. pet.).

11) Fr. 3. pr. D. 37, 1. cit. Hereditas etiam familiæ nomine appellatur. fr. 195. §. 1. D. 16 (tit. cit.).

12) Fr. 34. pr. D. 41, 1 (de acq. rer. dom.). fr. 25. pr. D. 11, 1 (de interrogat. in iure fac.). fr. 31. §. 1. D. 28, 5 (de hered. inst.). fr. 22. D. 46, 1 (de fide iuss.). pr. I. 3, 18 (de stipul. serv.).

« PreviousContinue »