Page images
PDF

1) D. 20, 4. C. 8, 18 (qui potiores in pig. vel hyp. habeantur).

2) C. 8. C. h. t. o. 1. C. 8, 46 (creditorem evictionem nou debere).

3) Fr. 12. §. 4. 9. fr. 16. D. h. t. o. 1. Cod. ib.

4) Fr. 2. 8. D. h. t. o. 2. 4. 8. C. ibid.

5) C. 1. C. 4, 46 (si propter publ. pensiones). Difficilis interpretationis est fr. 28. D. 49, 14. ex quo vufgo et aliud privilegium fisci deducitur. Vide de hoc loco fortasse ex o. 2. C. 7, 73 emendando Fornerium in Ottonit thetauro vol. II. p. 74. et v. Vangerow, Lehrbuch I. p. 998—1001.

6) C. 12. C. h. t. Nov. 97. o. 3.

7) Fr. 5. 6. 7. D. h. t. o. 7. C. eod. Nov. 97. o. 3. 4.

132 INSTITUTIONES IURIS ROMANI PRIVATI.TIT. III. QUI POTIORES IN PIGNORE YEL HYPOTHECA HABENTUR *).

§. 466. Pluribus eadem res obligata esse potest, quo casu pig nora vel hypothecae in ea concurrunt. Quod si non omnibus in eiusmodi casu ex rei distractione satisfieri potest, certus creditorum ordo iure vel lege constitutus est, quo definitur, qui eorum in pignore potiores habeantur.

§. 467. Prioris creditoris ius, posterioris pignus interdum in utile reddit, quippe quando, re ab illo distracta, non superest, unde huic solvatur. Quocirca nec posterior creditor pignus sine prioris auctoritate vendere potest2). Concessum ei tamen est, quod vocant, ius offerendi et succedendi in pignore, quo efficitur, ut creditor posterior, cuius a semetipso pignus possideri interest, hoc nondum distracto, prioris ius, eius debitum solvendo, vel saltem solutionis gratia offerendo, in se transferre possit. Medii creditoris iura inde non minuuntur3).

§.468. Utrum alter creditor altero in pignore potior haberi debeat, necne, vel ex eo diiudicatur, quod privilegium in pig nore habet, vel quod publicum aut quasi publicum est pignus, vel ex eo, quod alteri tempore praecedit.

§. 469. Communis quidem iuris ratione semper ille potior est in pignore creditor, qui tempore praevenit4). Singulari tamen iure aliquando alii potiores habentur, quamvis tempore sint pos teriores.

§.470. Omnibus enim reliquis praeferuntur, quorum pignora privilegiata appellantur, quorum numero sunt fiscus in pignore tacito, quod pro tributis residuis ci competit5), uxorNpro dote repetenda, nec minus liberi eius6); denique omnes creditores, qui pro debito, in ipsius rei obligatae utilitatem contracto, pignus acceperunt; quod hodierni propter in rem versionem privilegium esse dicunt7).

§.471. Quodsi tale privilegium non sit, vel plura privilegia concurrant, illius pignoris causa potior est, quod creditor, sibi competere, instrumento publico, vel quasi publico, h. e. tribus testibus subscripto, probare potest; qua tamen de re magna inter iuris interpretes est controversia, utrum generaliter et in omni bus pignoribus haec regula obtinere debeat, an in iis tantum, quae conventione constituuntur 1).

TIT. IV. QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA
CONSTITUITUR.

§.472. Pignoris ius tribus modis constituitur: conventione, magistratus auctoritate, lege; unde hodie pignus vel conventionale, vel iudiciale, vel legale dicitur.

§.473. Conventione constituitur vel pacto, h. e. quando res hypothecae tantum supponitur, vel contractu pigneratitio, si res traditur creditori2). Semperautem dominus in re sua pignus vel hypothecam constituere potest, vel alius domini iussu3). Item et bonae fidei possessor, vel emphyteuta, vel creditor pigneratitius rem, et usufructuarius usumfructum, oppignerare possunt; in quibus vero casibus creditor pigneratitius non plus iuris consequitur, quam quod is, qui constituit, potestate sua alteri in ea re concedere potuit, et resoluto iure dantis resolvitur ius accipientis 4). Pignus autem ex eo momento existere incipit, quo et per sonalis obligatio et rei oppigneratio perfectae fuerunt5).

§.474. Magistratus auctoritate pignus constituitur ei, qui ex primo decreto in possessionem bonorum vel rei missus est6), itemsi iudex competens iudicii exsequendi gratia pignora capi iussit7): illud prcetorium, hoc iudiciale (sensu strictiori) pignus hodie vocatur.

§.475. Lege autem pignora vel hypothecae constituuntur variis ex causis; vocantur ea pignora tacita, et sunt generalia et specialia. Generale pignus habent fiscus in bonis plurimorum

1) C. 11. C. 8, 18 (qui potiores in pig. hab.). Cfr. von Vangerow, Lehrb. I. §. 387. Maynz, Elimenu §. 239. in f.

2) Fr. 1. pr. D. 13, 7. oit. fr. 4. D. 20, 1 (de pig. vel hyp.). o. 2. C. 8,17 (quae res pignori oblig. possunt).

3) Fr. 2. 11. 12. 18. 20. D. 13, 7 (cit.).

4) Fr. 18, 31. D. 20, 1. oit. fr. 16. §. 2. D. 13, 7. cit. o. 1. fr. 2. C. 8,24 (si pignus pignori datum sit).

5) Fr. 1. pr. fr.9. pr. fr. 12. §.2. D. 20, 4. cit. fr. 34. §. 2. D. 20, 1. oit.

6) Fr. 26. pr. §. 1. D. 13, 7 (de pignerat. actione).

7) C. 8, 23. o. 3. C. 8, 18 (qui pot. in pign.). Pignoris oapio antiquitus peculiaris legis actio erat. Gai. 4. §. 29. v. infra §. 1043.

creditorum suorum, mulier pro dotis restitutione, in bonis mariti, item alii multi. Speciale competit legatariis pro legato praestando in parte heredis onerati, locatori aedificii in invectis et illatis inquilini, et qui sunt reliqui casus, in quibus eiusmodi pignora ex lege locum habent, quorum omnium commodius suis locis mentio fiet1).

TIT. V. QUIBUS MODIS PIGNUS VEL HYPOTHECA SOLVITUR »).

§. 476. Finitur pignus vel hypotheca ex huius iuris natura, simul atque obligatio extincta est, propter quam pignus consti tutum erat; ergo si quoquo modo debitor liberatus fuerit8). Item tollitur, si res a creditore pignoris persequendi gratia alienata sit, quo casu etiam inferiorum creditorum pignora evanescunt 4); tum rei interitu, item tempore vel conditione, si pignoris obli gatio ad tempus vel sub conditione erat contracta 5), nec non re soluto iure eius, qui pignus constituerat (§. 473.) 6).

Item creditoris remissione pignus vel hypotheca finitur; remisisse id autem creditor praesumitur, quando, quin sibi ius suum expressim reservaverit, in rei obligatae alienationem consensit7).

§.477. Denique confusione pignus interit: confunduntur autem pignora, quando creditor pigneratitius rei obligatae sibi dominium comparavit8). In eo casu tamen dominus in re sua contra pos teriores creditores pignus retinet, veluti si potior creditor a debitore rem acquisivit9).

1) D. 20, 2. C. 8, 15. Enumerari haec pignora solent in latioribus iuris compendiis; vide Comment. meos. T. I. §. 362. et seq. v. Vangerow §.375—376. Maynz §. 244.

2) D. 20, 6 (quibus mod. pign. vel hyp. solvitur).

3) Fr. 43. D. 46, 3 (de solutionibus et liberation.). fr. 6. pr. D. h. t.

4) C. 8, 30 (si vendito pignore agatur). 5) Fr. 6. pr. fr. 8. pr. D. h.-t.

6) C. 25. C. 8, 14 (de pig. et hyp.). fr. 18. §. 3. D. 13, 7. oit. Rei interemtae restitutione et pignus restituitur. fr. 29. §. 2. fr. 35. D. 20, 1 (de pig. et hyp.).

7) Fr. 5. pr. fr. 7. §. 2. fr. 8. §. 1. fr. 12. D. h. t. o. 7. C. 8, 26 (de remissione pignoris).

8) Fr. 20. §. 3. D. 13, 7 (de pign. act.).

9) Fr. 3. pr. D. 20, 3 (quse res pignori vel hyp.). fr. 30. §.1. D.44,2 (de excep. rei iud.). fr. 17. D. 20, 4 (qui pot. in pig. vel. hyp. habeantur). o. 30. pr. C. 5, 12 (de iure dotium).

PARS ALTERA.

QUIBUS EX CAUSIS PER UNIVERSITATEM ET MORTIS CAUSA RES NOBIS ACQUIRUNTUR.

€AP. I.

OOMMUNIA DE IURE SUCCEDENDI.

TIX. I. DE SUCCESSIONIBUS, HEREDITATIBUS, HEREDIBUS NEC NON DE LEGATARIIS ET FIDEICOMMISSARIIS.

§. 478. In praecedentibus titulis diximus de singularum rerum acquisitionibus, quae inter vivos fiunt: iam in eo est, ut dispiciamus, quibus modis per universitatem et mortis causa res nobis acquirantur 1). Per universitatem acquirimus, si non singulares res ad nos transeunt, sed totum alterius patrimonium i. e. iuris universitas: quo facto in ius eius succedere seu iuris successores eius fieri dicimur2).

In iuris successores autem non tantum rerum singularum do minium transfertur, verum et ea, quae in nominibus sunt, ita, ut tam iis, quam in eos ex obligationibus dentur actiones 3). Inde iuris successores locum vel personam eius, cui successerunt, sustinere dicuntur.

§. 479. Successores autem olim plurimi erant defunctorum, aliqui tamen et viventium. Defunctis iure veteri romano succedebantheredes, bonorum possessores, fideicommissarii, quibus ex senatusconsulto Trebelliano restituta hereditas est, successor filiifamilias militis, fiscus, cui bona vacantia aut hereditas indigno

[ocr errors]

relicta vindicantur, bonorum emptor eius, cui certum est neque heredem, neque bonorum possessorem, neque ullum alium iustum successorem esse '), item is, cui hereditas intestati nondum adita, cessa erat2), nec non ille, cui libertatis causa bona addicta erant ex constitutione divi Marci3). Longe plurimae ex his successionibus a Iustiniano sublatae sunt, et in bona viventium successiones omnes. Erant autem hae per adrogationem successio aut per in manum conventionem4), emtio bonorum viventis5) et ex senatusconsulto Claudiano per universitatem acquisitio 6).

Novissimo iure Romano omnium successionum frequentissima et gravissima hereditas est: de qua igitur in hoc libro praesertim dispiciendum est.

§.480. Hereditas duplici sensu intelligitur: aut enim ipsum ius succedendi, seu successio in universum ius quod defunctus habuit, eo nomine significatur8), aut bonorum universitas a defuncto relicta, quam heres acquirens suam facit9). Hereditas et sine ullo corpore iuris intellectum habet10) et non minus quam patrimonium adest, sive solvendo sunt bona, sive non sunt, sive damnum habent, sive lucrum, sive in corporibus sunt, sive in actionibus u).

§.481. Qui in universum ius defuncti succedunt, si quidem iure civili ad hereditatem vocantur, heredes, si iure praetorio bona adipiscantur, bonorum possessores dicuntur. Utrique iuris successores sunt. Heres igitur in omne ius mortui nec in singularum rerum dominium tantum succedit, cum et ea, quae in nominibus sunt, ad heredem transeant.

§.482. Hereditas, quam heres nondum suscepit, ipsa dcfuncti personam sustinere (seu ut hodie dicunt eum repraesentare) censetur, personae vice fungitur ac domini hereditariarum rerum loco habetur12). Neque tamen omnia defuncti iura hereditate compre1) Gai. 3. §. 78. in f. 4. §. 35. 2) Gai. 2. §. 35. 3. §. 85. seq.

3) Inst. 3, 2. fr. 4. §. 21. D. 40, 12 (de fideieommissar. libert.).

4) Gai. 3. §. 82. seq. I. 3, 10. 5) Gai. 3. §. 82.

6) Gai. 3. §. 78. Theoph. ad pr. I. 3, 12.

7) Gai. 1. §. 160. Ulp. XI. 2. Paul. reo. sent. I. 21. Inst. 3, 12.

8) Fr. 24. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 62. D. 50, 17. (de reg. iur.).

9) Fr. 208. D. 50, 16 (tit. cit.). §. 7. I. 2, 19 (de hered. qual. et diff.). fr. 3. pr. §. 1. D. 37, 1 (de bon. poss.).

10) Fr. 50. pr. D. 5, 3 (de hered. pet.).

11) Fr. 3. pr. D. 37, 1. oit. Hereditas etiam familias nomine appellatur. fr. 195. §. 1. D. 16 (tit. oit.).

12) Fr. 34. pr. D. 41, 1 (de aoq. rer. dom.). fr. 25. pr. D. 11, 1 (de interrogat. in iure fao.). fr. 31. §.1. D. 28, 5 (de hered. inst.). fr. 22. D. 46, 1 (de fide iuss.). pr. I. 3, 18 (de stipul. serv.).

« PreviousContinue »