Page images
PDF
EPUB

facultas alicui conceditur. Prædium emphyteuticum neque ipsi conductori, neque heredi eius, neque ei, cui conductor vel heres eius illud abalienaverit, auferri potest, quamdiu vectigal penditur 1). Potest emphyteuta doinini ad instar agrum vectigalem quovis modo, tam inter vivos quam mortis causa, alienare 2): ita tamen, ut si vendere fundum velit, eum prius ipsi domino emendum offerat, qui præferendus est, si tantundem intra duos menses dare maluerit, quantum alius obtulerit 3). Facta alienatione quinquagesima pretii vel æstimationis pars domino præstanda est 4). Item et servitutes in fundo constituere potest emphyteuta et pignoribus eum onerare: quæ iura vero, rescisso iure emphyteutico, et ipsa rescinduntur 5). Denique et formam prædii mutare potest, dummodo illud deterius non faciat 6). Sed emphyteuta pensionem iusto tempore inferre debet, nec propter loci sterilitatem aut hostium incursionem, remissionem impetrare potest; denique tributa agnoscere et prædium boni patrisfamilias diligentia adhibita colere debet; quæ si neglexerit, a domino expelli potest 7).

$. 446. Constituitur ius emphyteuticum testamento aut contractu emphyteuticario : quem, si ecclesia prædium in perpetuum locavit, scriptis conficiendum esse, certum est 8).

§. 447. SUPERFICIEM 9) appellamus ædes, quæ in conducto solo positæ sunt et quarum proprietas tam civili quam naturali iure eius est, cuius est solum 10). Prætor autem superficiarium non solum proprio interdicto tuebatur, verum etiam causa cognita in rem actionem ei dabat, i. e. si non in modicum tempus solum conduxerat 11). Inde superficies proprium ius in re dicitur , emphyteutico iuri simillimum, quippe quod et ipsum utili in rem actione munitum est.

1) $. 3. I. cit. 2) §. 3. I. cit. c. 3. C. h. t. fr. 71. §. 5. 6. D. 30 (de leg.). 3) C. 3. cit. 4) C. 3. C. cit. Vocant eam hodie laudemium. 5) Fr. 1. in f. D. 7, 4 (quibus mod. ususfr. fin.). fr. 16. §. 2. D. 13, 7 (de pign. act.). fr. 31. D. 20, 1 (de pign. et hyp.). 6) Nov. 7. c. 5. §. 2.

7) Nov. 7. c. 3. §. 2. Nov. 120. c. 8. — c. 1. C. h. t. fr. 7. D. 39, 4 (de public. et vectigalibus). Arg. fr. 36. D. 49, 14 (de iure fisci). Non aliter expelli potest emphyteuta ob canonem non solutum, quam si per triennium in sæculari aut per biennium in ecclesiastica emphyteusi illud non præstiterit. c. 2. C. cit. Nov. 7. c. 3. §. 2.

8) Traditione demum ius emphyteutæ incipere nusquam præcipitur. Item nec ulla lege sancitur præscriptione illud posse constitui. Maynz §. 336.

9) D. 43, 18 (de superficiebus). 10) Gai. in f. 2. D. h. t. Item conaculum alienis ædibus iniunctum fr. 3. . 7. D. 43, 17 (uti possidetis). Latiori sensu solum et quidquid ei tenet ve. lut cum arboribus et vineis superficies vocatur. fr. 32. D. 33, 3 (de dot.). fr. 39. D. 31 (de legat. II.). Semper superficies solo cedit Gai. 2. §. 73–75. 11) Pr. §. 1. 3. D. h. t.

§. 448. Superficiarius in ædibus domini pene loco est , ex arbitrio de iis disponere, tradere, donare, legare eas 1), usumfructum in iis constituere, servitutibus et pignoribus eas gravare) potest, sed pensionem pro præstito solo pendere debet domino 3); tributa quoque et omnes impensæ rei servandæ causæ adhibendæ ipsius onus sunt 4).

Non tantum conduci sed etiam emi superficiarium solum potest; non ut proprium illud sibi habeat ædium dominus, sed ut in perpetuum illas ibi positas habere possit 5).

8. 449. Ius emphyteuseos et superficiei extinguuntur prædii, in quo consistunt, interitu 6), confusione, fundi dominio velut liberi usucapto, remissione consentiente domino facta, et si ad tempus illud constitutum erat, tempore elapso. Præterea emphyteutæ ius evanescit, si ob iustam causam eum prædii dominus repellit ?).

§. 450. Propter utiles in rem actiones, quæ emphyteutæ et superficiario competunt, et cum omnia prædii commoda emphyteutæ sint vel superficiarii, iuris romani interpretes olim, eos dominium utile (subalternatum) habere, in libris suis tradiderunt 8).

CAP. V.

DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS 9).

TIT. I. DE VI ATQUE NATURA PIGNORUM ET HYPOTHECARUM 10).

§. 451. Pignus vel hypotheca est ius creditoris in re aliena, ut non solvente debitore ex eius distractione sibi satisfacere possit; cuius iuris duæ sunt formæ, pignus et hypotheca : illud adest,

[ocr errors]

3) Fr. 74. D. 6, 1 de rei vind.). fr. 15. D. 20, 4 (qui pot. in pign.). 4) Arg. fr. 7. S. 2. D. 7, 1 (de usufr.). 5) Arg. fr. 1. §. 3. D. h. t. 6) c. 1. in f. C. h. t.

7) Fr. 3. D. h. t. c. 2. C. h. t. Nov. 7. c. 3. §. 2. Nov. 120. c. 6. §. 1. et c. 8. c. 3. C. 11, 65 (de fund. patrim.). Manyz §. 237.

8) Cfr. Mackeldey, Lehrbuch, od. 10. T. II. p. 124--129. Maynx I. p. 564.

9) D. I. 20. Cod. 8, 14–35. Maynz §. 239-254. De veteri iure fiduciæ. Gai. 2. §. 59. 60. Paul. II. 13. Cicero, Topioa c. 4. Isidori Origines V. 25. 10) D. 20, 7. C. 8, 14 (de pignoribus et hypothecis).

quando rei obligatæ possessio simul traditur creditori; hypotheca vero', quando sine traditione nuda conventione res obligatur. Inter utrumque autem, quod ad ius in re attinet, nulla nisi nominis est differentia 1).

§. 452. Nullum pignus sine obligatione, propter quam constituitur, consistere potest; nil autem interest, qualis sit hæc obligatio, civilis an naturalis , sive pecunia ex ea debetur, sive alia præstatio. Denique tam pro nostro, quam pro alieno debito pignus vel hypotheca dari potest; dummodo ipsi creditori constituatur, pro eo, quod pure aut sub conditione vel ex die debetur 2).

§. 453. Res autem, quæ pignori supponitur, in commercio esse debet, nec ipsius creditoris, cui obligatur , propria , neque talis, quæ alienari non potest 9). Cæterum quæcunque emtionem et venditionem recipiunt, oppignerari possunt, non solum corporalia sive mobilia sive immobilia, sed etiam iura; et tam res singulares, quam rerum universitates 4). Immo et pignus pignori dari potest 5). In omnibus adeo alicuius personæ bonis i. e. in iis, quæ quis habet habiturusque est, hypothecam constituere licet. Eiusmodi hypotheca hodie generalis vocatur, cum ceterarum rerum pignora specialia dicantur 6).

§. 454. Pignoris vel hypothecæ hæc est vis atque efficacitas, ut tota res obligata non minus ac singulæ eius partes, pro toto debito teneantur. Unde non solum res ipsa, sed omnis eius causa et accessiones pignore onerantur 7). Rerum universitate, veluti grege, obligata, futura quoque capita pignori obnoxia sunt, eodemque modo generalis hypotheca præsentia et futura bona amplectitur 8). Excipiuntur tamen suppellex ad quotidianum usum necessaria et alia, quæ dominum nunquam specialiter obligaturum fuisse, probabile est 9).

[ocr errors]

5) C. 8, 24 (si pignus pignori datum sit). fr. 13. §. 2. D. 20, 1 (h. t.). 6) Fr. 6. 15. §. 1. fr. 34. S. 2. D. 20, 1 (tit. cit.).

7) Fr. 16. §. 4. D. 20, 1 (h. t.). c. 3. c. 8, 15 (in quibus causis pignus tacite contrahitur). 6. 1. C. 8, 25 (de partu pignoris et omni causa). 1.8) Fr. 13. pr. fr. 34. pr. D. cit. c. 2. c. 8, 14 (de pignor.). c. 17. C. 8, 28 (de dist. pignorum).

9) Fr. 7–8. D. cit. o. 1. C. 8, 17. cit.

§. 455. Quod autem dictum est: pignus pro toto debito teneri, latissime patet huius præcepti interpretatio. Nam et pro-sorte et pro usuris et reliqua debiti causa illud tenetur 1); et pro singulis eius partibus ; unde, etiamsi plurimæ res obligatæ sint, eæ omnes obnoxiæ manent, donec aliquid debetur, maxima quoque debiti parte iam exstincta 2).

§. 456. Potest autem res obligata a quolibet possessore avocari speciali in rem actione, huius iuris tuendi gratia comparata 3); subsistit enim rei obligatio, etiamsi is, qui pignus vel hypothecam constituit, rem alienaverit, vel si quocunque modo mutala sit eius domini persona.

TIT. II. DE DISTRACTIONE PIGNORUM. §. 457. Præcipua creditoris hypothecarii in re potestas eo continetur, ut eam pro debito possit distrahere et ex pretio inde recepto sibi satisfacere, quod distrahendi ius adeo probatum est ut ne per contrariam quidem pactionem, „ne vendere liceatomnino possit impediri 4); quamquam nulla vendendi necessitas creditori sit imposita 5).

§. 458. Pignoris autem venditio ex Iustiniani constitutione, justo tempore et observatis iuris solennibus fieri debet. Iustum distractionis tempus est, si dies solutionis venerit, nec debitor satisfecerit. Creditor tunc debitori denunciare tenetur: se rem distracturum fore, si solutio secutura non sit; at biennio tantum post hanc denunciationem, elapso, distractio fieri potest 6).

$. 459. Pactis contrahentium conveniri potest, ut vel citius pignus distrahatur 7); sed quando pactum „ne vendatura intervenerit, trina denunciatione opus est, antequam pignoris venditio fieri possit 8).

§. 460. Debet autem credįtor bona fide sine omni fraude in pignoré vendendo agere, tanquam domini procurator; quare nec sibi rem, ne per suppositam quidem personam, emere concessum

1) C. 22. C. 4, 32 (de usuris). c. 6. C. 8, 14 (de pign. et hyp.).

2) Fr. 19. D. h. t. fr. 6. C. 8, 28 (de distract. pign.). c. 2. C. 8, 29 (debi. torem vend. pig. impedire posse).

3) S. 7. I. 4, 6 (de action.). fr. 17. D. h. t. Habet igitur creditor, ut Gaius notat, „aliquid IN EA RE IUs.“ fr. 30. D. 9, 4 (ad exhib.). fr. 19. pr. D. 39, 2 (de damno infecto).

4) Fr. 4. D. 13, 7 (de pign. act.). c. 1. 2. C. 8, 29 (tit. cit.).
5) Fr. 6. pr. D. ibid.
6) c. 3. §. 1. C. 8, 34 (de iure dominii impetr.).
7) C. 3. pr. C. 8, 34. cit. §. 1. I. 2, 8 (quib. alien. licet vel non).
8) Fr. 4, 5. D. 13, 7 (de pign. act.).

est ei, nisi quando pignus a magistratu publice distrahitur 1). Publica tamen distractio præcepta non est, nisi in pignoribus in causa iudicati captis 2).

8. 461. Distracti rite pignoris dominium emtori acquiritur eodem iure, quo apud debitorem fuit, qui et ipse pro rei evictione tenetur, nec luere eam pretio oblato, potest 3). Quod si plus e pretio pro re distracta consecutus sit creditor, quam ei debebatur, superfluum quod debitum excedit, debitori restituere tenetur; a quo tamen, si minus receperit, id quod abest, in personam actione persequi potest 4).

§. 462. Si creditor in pignore alienando iniuste erat versatus, distractio inutilis est, resque a possessore avocari poterit, si quidem sine iure pignus vendiderat creditor; quodsi enim iure distraxerat, nec tamen bona fide, res repeti e regula non potest, sed de damno resarciendo creditor debitori tenetur ?).

g. 463. Quoties creditor, pignus distracturus, emtorem non invenit, rei dominium ex principis rescripto poterit impetrare, legitimis solennitatibus observatis. Nova enim debitori denunciatio solutionis gratia fieri debet, et huius faciendæ tempus designari, quo elapso, si secuta non sit, creditor libellum dominii impetrandi causa principi potest porrigere, et ex eius rescripto rem sibi habere. Intra biennium tamen eo impetrato, debitori rem recuperandi, oblato debito, facultas adest 6).

§. 464. Prohibita autem in pignoribus est lex commissoria, h. e. ea inter creditorem et debitorem conventio, qua statuitur, ut debito intra definitum tempus non soluto, res obligata pro eo creditori acquisita sit 7).

§. 465. Ceterum creditor, qui pignus possidet, etiam ob chirographariam pecuniam, ab eodem debitore ei debitam, retinere pignus potest, soluto etiam hypothecario debito, idque ex Gordiani Imperatoris constitutione 3).

1) C. 4, 10. C. 8, 28. cit.
2) C. 2. C. 8, 23 (si in causa iudicati pignus captum sit).

3) Fr. 46. D. 41, 2 (de acquir. rer. dominio). Videtur enim creditor voluntate debitoris pignus alienare. $. 1, I. 2, 8. cit.

4) Fr. 9. §. 1. D. 20, 6 (quibus mod. pig. v. hyp. solv.). fr. 28. D. 12, 1 (de reb. cred.). c. 3. C. 8, 28. cit.

5) C. 1-5. C. 8, 30 (si vend. pig. agatur). C. 4. 5. 7. 8. C. 8, 28 (de distract. pign.).

6) C. 3. c. 8, 34 (de iure dominü impetrando).

7) C. 3. C. 8, 35 (de pact. pign.). Commissoriam legem non respiciunt. fr. 16. §. ult. D. 20, 1. fr. ult. pr. D. 18, 1 (de cont. emt.). c. 13. C. 4, 24 (de pig. act.). fr. 34. D. 13, 7 (de pign. act.).

8) c. un. C.8, 27 (etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri posse).

[ocr errors]
« PreviousContinue »