Page images
PDF
EPUB

§. 39. Agris colendis primi Romani operam dederunt, neque ignominiosa hæc et principibus occupatio, dum cive Romano indigni habebantur sordidi operariorum quæstus. Pecuniæ et artis scribendi apud eos usus 1).

§. 40. Antiquissimus autem rei Romanæ status hic erat. Una urbe universa civitas continebatur; unde morum ac iuris postea æqualitas et conformitas. Ordines civium patricii cum clientibus suis et plebs. Servi in singulorum dominio, sicut apud reliquos antiquitatis populos, manumissi autem civitatem acquirebant. Magna viri in mulierem in manum ei datam patrisque familias in liberos potestas, perpetua feminarum, item impuberum tutela 2), agnatorum causa constituta 3). Initio a regibus gubernabatur respublica, apud quos iurisdictio et imperium. Senatus a patribus compositus, cuius summa auctoritas; in comitiis curiatis, in quibus patres regnase videntur, leges (populi iussus) ferebantur.

§. 41. Hæc patriciorum oligarchia a Tullio rege temperabatur. Hic enim toti populo maiestatem datam voluit, prudenter ordinata republica, censu instituto et comitiis centuriatis. Mox vero reges expulsi, libera facta respublica, ab annuis magistratibus gubernata. Summa vero exinde inter patricios plebemque contentio. Post plebis autem secessionem in montem sacrum libertas a senatu ei reddita, et sub tribunorum plebis tutela collocata est. Nunc tributa comitia ac plebiscita sequebantur, quæ mox universum populum devinciebant 4).

§. 42. Neque vero illis publica pax ac plebis libertas satis firmata videbatur, cum patriciorum superbia et invidia, dominationem civitatis sibi vindicans, eam opprimere perpetuo laboraret. Hinc publici privatique iuris vexatio, dum lege tandem XII Tabularum totius populi iussu a Decemviris lata, mutua quasi omnium ordinum pactione, reipublicae constitutio quædam et universi iuris firmitas et stabilitas sancirentur 5). In his XII Tabulis ius civile Romanorum primum accuratius definitum, quum tamen præter eas maiorum mores, e quibus plurima in XII Tabulis præscripta, peræque custodirentur. E Græcia in iis vel parum, vel

1) Plin. Hist. nat. 33. 13. Varro de re rust. II. 2. Columella lib. VI,

initio.

2) Liv. 34. 2. Cicero pro Muræna, cap. 12. 3) Gaii Inst. §§. 190. 4) Liv. III. 55. VIII. 12. Dionys. Halic. XI. 45. Pomponius §. 8. A. Gell. XV. 17.

5) Liv. III, 9, 31, 33, 34. orig. iuris) §. 4.

Cicero de republica II, 36. Pomponius (de

nihil omnino arcessitum videtur 1), neque hæc extensa est legislatio, neque totius iuris reformatio, sed magis mutua inter populi ordines conventio. Laudant veteres hanc legem 2), cuius textum recentiores restituere tentaverunt 3).

§. 43. Initio) civitatis Romanæ populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituerat, omniaque manu a regibus gubernabantur. Postea aucta ad aliquem modum civitate ipse Romulus leges curiatas quasdam ad populum tulit. Tulerunt et sequentes reges. Quæ omnes conscriptæ extabant in libro Sexti Papirii, Tarquinii Superbi coævi; qui liber ius civile Papirianum appellabatur. Exactis deinde regibus lege tribunitia omnes hæ leges exoleverunt, iterumque cœpit populus romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam perlata lege, donec XII Tabulæ conscriberentur.

§. 44. His legibus latis naturaliter evenit, ut interpretatio desideraretur et fori disputatio. Et ex iisdem legibus mox actiones compositæ sunt, quibus inter se homines disceptarent, et institutæ sunt legis actiones. Omnium autem harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno præesset privatis

annis prope centum hac consuetudine usus est 5).

et populus

TIT .II. DE PROGRESSU IURIS ROMANI EX EO TEMPORE, USQUE AD CICERONIS ÆTATEM 6).

[blocks in formation]

§. 45. Post tempus duodecim Tabularum res Romanas in dies crevisse ac reipublicæ statum quam maximas subisse mutationes, nemo est, qui ignoret. Tribunorum ope detracta patribus potentia, penes plebem summa respublica, æqualis omnium civium libertas esse cœpit. Civitate ita constituta, strenua Romanorum in pace

1) V. Holtius §. 15–17. (De his multum disputant). Walter I, §. 46–51. II, §. 403. Maynz §. 17.

2) Cicero de oratore I, 43-44. Tusc. 3, 27. Gellius 20, 1. 3) Vide illorum indicem apud Hauboldum, Inst. iur. Rom. litt. P. I, p. 120, no. 6. Celeberrima et optima restitutio est Iacobi GOTHOFREDI, repetita et in BACHII hist. iurisp. romanæ, p. 36--73, ed. sexta. Novo examini hanc restitutionem subiecit H. E. DIRKSEN, professor regiomontanus; Lipsiæ 1829, in libello cui titulus: Uebersicht der bisherigen Versuche zur Herstellung des Textes der XII Tafelfragmente. Cf. Legis XII Fragmenta cum variar. lect. delectu. Edid. Car. Zell. Friburgi Brisg. 1825. 4. 4) Hæc tradit Pomponius §. 1--3. 5) Pomponius 1. c. §. 5. 6. 6) Holtius §§. 249–564. dam iur. romani ætatem ab

Gai. Inst. IV, §. 11,30. Cicero pro Muræna c. 12. Maynz §. 18–48. Ducunt hi scriptores secunanno 386 usque ad Augusti imperium.

ac bello virtus, annuente fortuna imperii fines quotidie protulit, ut Romani sensim paulatimque ad summum potentiæ et fortunæ fastigium eveherentur.

§. 46. Quæ cum ita procederent, naturaliter evenit, ut etiam iuris civilis status mutaretur. Discordiæ inter cives publicæ legibus, plebiscitis vel senatusconsultis sedatæ, iura emendata, instituta nova pro rerum ac temporum necessitate introducta, quamvis hæc omnia apud Romanos propter summam eorum erga mores maiorum reverentiam sensim tantum et occulte fierent. Anno u. c. CCCLXXXVII Prætor, novus magistratus, cui summa iuris dicendi potestas committebatur, institutus 1), moxque ædiles curules.

§. 47. lam quinto a. u. c. sæculo tota Italia a Romanis subacta; populis tamen victis raro iuris civilis communio civiumque romanorum iura data sunt; singulæ ex iis civitates, municipia aut coloniæ ius Quiritium, aut Latini nominis obtinuerunt. Urbes autem municipia facta vel coloniæ ad exemplum urbis Romæ, quasi singulares respublicae suas leges propriosque magistratus habebant. Ceteri peregrinorum nomine iure gentium censebantur 2). §. 48.

Summum vero tum toti Italiæ iuris dicendi imperium in urbe Roma penes duos prætores erat, urbanum ab a. u. c. CCCLXXXVII et peregrinum ab a. DVII, qui ab omnibus Italiæ incolis in causis gravioribus adeundi erant3). Utebantur hi magistratus et civili et gentium iure pro civium peregrinorumve ratione.

§. 49. Saeculo sexto a. u. c. et deinde septimo in longinquas regiones et omnes terræ partes Romanorum arma et imperium circumferebantur. Civitates, regna, populi libertate amissa, auctoritate senatus populique in provincias distributa 4), a magistratibus P. R. gubernabantur, qui provinciam singulari formula constitutam vel pro Consule vel pro Prætore tenebant, ius dicentes, res publicas administrantes, et militari potestate donati 5). Per hos iam tum ius romanum et romana iudicia ad plurimos fere populos delata sunt.

§. 50. Eodem fere tempore post bellum sociale ex lege Iulia

1) Liv. Hist. lib. VII. Pompon. §. 27.

2) Vide de municipiis Italiæ Aul. Gell. VI. 13. Fest. v. municeps. VON SAVIGNY, Geschichte des Röm. Rechts im Mittelalter. vol. I. p. 16 et seq. et version. Gallic. t. I. p. 15 seq. Walter §§. 301. 384.

3) Pomponius §§. 27, 28. Liv. VI, 42. XIX. Epit. XIII, 35. Aul. Gell. XIII, 15. Holtius §. 250.

4) Liv. III. 6. XXI. 1. XL. 44. XXXVIII. 42. XLV. 16, 26. Fest. V. Provincia. Isid. Orig. XIV. 5.

5) Liv. VIII. 23. X. 25. XXXVIII. 1. XLII. 1. XL. 36. Cicero pro lege Manilia, c. 21. Holtius §. 252-254.

civitas romana universæ Italiæ data 'est; quo ius romanum latissime diffusum (a. u. c. DCLXIII). In provinciis quoque liberæ civitates iuris Italici permissæ 1).

§. 51. Quæ omnia cum fierent, ius civile Romanorum maxime mutatum est. Duo erant iuris fontes diversi, gentium ius et ius civile, idque vel scriptum vel non scriptum. Ius scriptum continebatur legibus, plebiscitis et senatusconsultis. Leges universus populus, senatorio magistratu interrogante, veluti Consule, ferebat. Plebiscita a plebe, plebeio magistratu, veluti Tribuno rogante, constituebantur. Senatusconsulta senatus iussa erant 2).

§. 52. Ius non scriptum autem moribus maiorum constabat vel consuetudinibus, quas tacito omnium consensu vetustas comprobaverat, aut rebus iudicatis, iure honorario et iure civili 3).

§. 53. Ius honorarium apud Romanos summi est momenti. Appellatur hoc nomine ius, quod magistratus, qui honores gerunt, proposuerunt. Cum enim Prætores et Ediles iura redderent, edicta proponere cœperunt de iis, quæ certis in causis iudicaturi essent, tum ut cives hoc scirent, seque præmunirent 4), cum, ut magistratus ipsi a publica reprehensione securos se præstarent. Cum res romanæ crescerent, Prætor anni sui initio in albo, ubi de plano recte legi posset, edicebat, quemadmodum per annum ius dicturus esset, quod edictum perpetuæ iurisdictionis causa propositum, seu perpetuum vocabatur 5). Prætor urbanus civibus, peregrinus peregrinis edixit. Edicebant autem supplendi, adiuvandi vel corrigendi iuris civilis gratia 6) propter publicam utilitatem ac quemadmodum temporum rationi populique moribus et opinioni aptum id esse credebant. Quod a Prætore quodam ita semel utiliter erat constitutum, a sequente Prætore servari cœptum est, et edicti ita tralatitii facti utilitas probata, semper augebatur 7). Pariter, uti Prætores, et Censores, aliique magistratus Romæ et in Provinciis Proprætores vel Proconsules edicebant. Horum

1) Cicero in Verrem II. 49. III. 6. ad Att. VI. 2. Liv. XXXV. 46. XLV. 26. 29. De iure italico novissime peracute disputavit Car. Reveilloud, in Ephemer. sub titulo Revue historique du droit français et etranger Parisiis editis. t. I. p. 341 (1855).

2) Gaii Inst. I. §. 3, 4. §. 5. Inst. h. t. 3) Cicero de Inventione, lib. II. C. 22. 4) Pomponius §. 10. Honorarium ius

venerat."

[ocr errors]

Theophil. ad §. 5. Inst. h. t.
Orat. partit. C. 37. Ad Her. II.
dicitur quod ab honore prætoris

5) Ascon. ad Ciceronis Orat. pro Cornelio. Fr. 7. D. 2. 1 (de iurisdictione). Cicero in Verr. III. 14.

6) Fr. 7, §. 1. D. 1 (de iust. et iure). Theoph. ad pr. I. 3. 9. 7) Cicero in Verrem I. 45. III. 7.

edictum provinciale appellatur 1). In summis honoribus hoc honorarium et prætorium ius est habitum, et tam legibus quam tacito populi consensu comprobatum. Constat, summam iuris romani præstantiam et utilitatem ex hoc iure, viva 2) voce iuris civilis, emanasse 3).

§. 54. Ius civile strictiori sensu dicebatur id, quod propter auctoritatem prudentum observatum et receptum erat: horum enim legum et iuris interpretationes, responsa, communesque sententiæ maximi æstimabantur, et in iure, in iudiciis et ubique recipiebantur.

Scientia iuris intra hoc tempus a patriciis ad plebeios transierat, quorum plurimi et maximi iuris scientiam profitentes, summis honoribus et summa auctoritate fruebantur. Ita mox iurisconsultorum quasi ordo nascebatur, qui tum privatis, tum magistratibus de iure respondebant, cavebant, scribebant. Primus ex plebe iurisperitus, qui et primus ius publice professus est, Tiberius Coruncanius erat, cuius summa fuit fama (a. u. c. circa D). Postea Cato Censor floruit, qui libros de iure civili scripsit. Hos multi iam secuti, in quibus potissimum tres ex Scævolarum familia excelluerunt, quorum celeberrimum Quintum Mucium iuniorem Pontificem Maximum, Cicero iuris civilis habuit præceptorem (a. u. c. DCLXV) 1).

TIT. III. DE PROGRESSU IURIS ROMANI USQUE AD ALEXANDRUM SEVERUM 5).

[blocks in formation]

§. 55. E Ciceronis fere ætate nova iuris civilis Romanorum historiæ periodus potest deduci, quæ est ætas efflorescentis et deinde perfectæ Romanorum iuris disciplinæ. Quod ad ius, eius fontes et elementa attinet, hæc quasi stabilia et firma in suo statu permansere, cum, quæ innovabantur, absolutis iuris civilis fundamentis quasi superstructa esse videantur.

1) Gai. 1. 6. Cicero de Finib. II. 22. ad Attic. VI. 1. 2) Fr. 8. D. ibid. 3) Vide de hisce omnibus Hugonem, R. G. p. 414-439 et LIBRI TRES EDICTI, sive libri de origine fatisque iurisprudentiæ romanæ præsertim edictorum prætoris, auctore C. G. L. de Weihe, Cellis Luneburgicis, 1821. 1. V. 4to. 4) Pompon. §. 35. Cicero pro Muræna C. 9. Holtius, Lineamenta §. 268 -279. Eiusdem Commentatio, a tertia Instituti Belgici classe præmio ornata, anno 1822, edita Amstelodami. 4to.

5) Clar. Holtius tertiam iur. rom. ætatem ab Augusto ad Constantinum Magnum ducit in Lineam. §. 568 seq., doctiss. Maynz §.49-70. ab Augusto ad Diocletianum.

« PreviousContinue »