Page images
PDF
EPUB

sit quasi traditio servitutum, cum ut evidentius probetur, ius 1) in re nobis esse concessum, tum ut interdictis servitutem tueri possimus ?), minime tamen necessaria habenda est, si a proprietatis domino pacto et stipulatione servitus constituitur 3).

Quasi tradi dicitur ususfructus, cum usufructuarius in fundum fruendi causa inducitur 4) vel alio modo naturalis rei fructuariæ possessio ab eo acquiritur. Prædiorum vero servitutes traditæ intelliguntur, cum dominus servitutis, patiente rei servientis domino, servitute tanquam iure suo usus sit 5). Quæ in non faciendo consistit servitus, possideri incipit, statim ac de ea convenit 6).

§. 434. Servitutes autem constituere possunt rerum onerandarum domini, quibus alienare licet. Unus ex dominis communium prædiorum servitutem imponere non potest, nam cum servitutes prædiorum divisionem non recipiant (S. 404.), pro parte imponi non possunt ?). Servitus servitutis constitui non potest 8), nec in detrimentum servitutis iam constitutæ alia servitus dari 9). Idcirco proprietatis dominus non solum invito non potest, sed ne consentiente quidem fructuario servitutem imponere 10); nisi qua deterior fructuarii conditio non fiat, veluti si talem servitutem vicino concesserit; ius ibi esse altius non tollere 11).

S. 435. Personarum servitutes constitui possunt omnibus; prædii servitutes autem nonnisi ipsis prædiorum vicinorum dominis 12).

munem tamen opinionem hodieque sustinet v. Vangerow, Lehrb. der Pandecten. Vol. I. S. 350. nota I.

1) Fr. 19. D. 8, 6 (quib. mod. serv. amitt.). fr. 35. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr. 6. §. 4. D. 8, 4 (tit. cit.).

2) Fr. 3. §. 1. 3. D. 43, 16 (de vi).

3) Fr. 3. §. 4. D. 43, 16 (cit.). c. 14. pr. C. 3, 34 (de servit.). fr. 25. $.7. D. 7, 1 (tit. cit.). c. 4. C. 3, 33 (de usufructu). Si a non domino constitui. tur servitus, publiciana in rem actio non competit, nisi quasi tradita sit ser. vitus. fr. 11. §. 2. D. 6, 2 (de publ. in rem act.).

4) Fr. 3. pr. D. 7, 1 (de usufr.).

5) Fr. 20.“ D. 8, i (de serv.). fr. 20. pr. D. 8, 2 (de serv. præd. urb.). fr. 7. D. 43, 19 (de itinere actuque privato). fr. 25. D. 8, 6 (quib. mod. sery. amitt.).

6) v. Savigny, das Recht des Besitzes, S. 46. Arg. fr. 8. §. 5. D. 8, 5 (si servit. vindic.).

7) Fr. 6. pr. fr. 8. D. 8, 4 (commun, servit.).

8) Fr. 2. D. 8, 1 (de serv.). fr. 28. 34. pr. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 6. §. 1. D. 8, 4 (tit. cit.). fr. 1. D. 33, 2 (de usufr. leg.).

9) Fr. 33. §. 1. in f. D. 8, 3 (tit. cit.). fr. 1. D. 33, 2 (de usufructu et usufr. leg.).

10) Neque enim usufructuarius ius suum extraneo cedere potest. §. 3. I. 1,5 (de usuf.). Gai. 2. §. 30.

11) Hæc Ulpiani et Pauli sententia in fr. 15. S. 7. et fr. 16. ab interpreti. bus sæpe reprehensa, iuris rationi omnino consentanea est.

12) Fr. 5. D. 8, 4 (commun. servit.).

Per unum socium communi solo servitus acquiri non potest, sed tum demum constituta habenda est, cum omnes prædii domini consenserint 1). Ususfructus vero pro parte divisa vel indivisa constitui potest?). Ideoque et in re communi usumfructum acquirere possumus pro parte scilicet, qua res aliena est. Sed communi prædio neque imponi, neque acquiri servitus potest per eum, qui et alterius prædii dominus est, cum quod res sua nemini servit, tum quod pro parte servitus prædii constitui nequit 3).

$.436. Denique sciendum est, servitutes ipso quidem iure neque ex tempore, neque ad tempus, neque sub conditione neque ad certam conditionem, veluti quamdiu volam, constitui posse: si tamen hæc adiiciantur, per pacti vel per doli exceptionem occurretur contra placita servitutem vindicanti. Modum autem adiici posse constat 4).

$.437. Pradiorum servitutes etiam longa quasi possessione acquiruntur. Usucapi olim non poterant, vel quia res incorporales erant 5), vel quod non continuo possidebantur 6), et ob legem Scriboniam ?), quæ eiusmodi usucapionem sustulerat. Postea autem invaluit, ut, si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aliquod in prædio vicino nactus esset, non ei necesse esset, docere de iure, quo illud constitutum sit:* nam utilis ei dabatur actio, ut ostenderet: per annos forte tot usum se servitute non vi, non clam, nec precario 8). Hoc ius a Iustiniano confirmatum est, et ad similitudinem dominii per præscriptionem decem vel viginti annorum acquirendi ita definitum, ut is, qui eo temporis spatio servitutem nec vi, nec clam, nec precario exercuisset, et simul suo iure uti credidisset, eam acquisivisse esset censendus 9). lustum titulum præcedere debere, nusquam præcipitur. Usumfructum cæterasque personarum servitutes hac longi temporis præscriptione ita posse acquiri, nulla lege cavetur, quamvis ex

1) Fr. 11. D. 8, 1 (de serv.). fr. 5. 6. S. 2. D. 8, 4 (tit. cit.). fr. 19. fr. 32. D. 8, 3 (de S. P. R.).

2) Fr. 5. D. 7, 1 (de usufr.).
3) Fr. 8. §. 1. D. 8, 1 (de serv.). fr. 26. D. 8, 2 (de S. P. U.).

4) Fr. 4. pr. S. 1. 2. D. h. t. Est hoc vestigium veteris iuris, quo servitutes nonnisi per in iure cessionem vel mancipationem constituebantur. Promitti sub die vel conditione servitus potest. fr. 98. D. 45, 1 (D. V. 0.).

5) Fr. 43. §. 1. D. 41, 1 (de A. R. D.). fr. 9. D. 41, 3 (de usurp.).
6) Fr. 14. pr. D. 8, 1 (de serv.).
7) Fr. 4. S. 29. D. 41, 3 (de usuc. et usurp.).

8) Fr. 10. pr. D. 8, 4 (de serv. petat.). fr. 5. fr. 8. D. 43, 19 (de itinere actuque privato). fr. 1. §. 23. D. 39, 3 (de aqua et aqua pluviæ).

9) Fr. Arg. c. 1. C. 33, 3 (de serv. et aqua).

ultimis Const. 12. C. VII. 33. verbis plurimi interpretes id efficere velint ).

$.438. Lege constitui solet ususfructus omnium bonorum certis ex causis, de quibus singulis suis locis aut iam diximus aut deinceps dicemus; vocant eum hodierni usumfructum legalem. Simili modo prædiis in aliorum prædiorum utilitatem onera legibus im'posita sunt, quæ hodie aliquando pro legalibus servitutibus habentur.

TIT. VI. QUIBUS MODIS SERVITUTES AMITTUNTUR.

§. 439. Amittuntur servitutes personales morte personæ, cui competunt, vel eiusdem capitis diminutione maxima et media, neque vero, ut olim, minima capitis diminutione interveniente ?). Prædii servitus perit interitu rei, cui constituta est, veluti si ædificium dirutum vel prædium a flumine publico occupatum fuerit. Si inundatus tantum sit fundus, liberatione eius, sicuti ædificii destructi restitutione, servitutes restituuntur 3).

§. 440. Item exstinguuntur servitutes interitu rei, in qua consistunt; iura enim hæc in corpore, sublato illo, et ipsa tollantur necesse est 4). Ususfructus sola mutatione rei fructuariæ perit i. e. si res in novam speciem sit translata. Si principalis res interierit, neque in accessionibus servitus subsistit. Prædiorum servitutes adificii, in quo competunt, interitu sublatæ, eius restitutione reviviscunt 5).

§. 441. Ususfructus derelictione quoque, et reliquæ servitutes renuntiatione eius, cui competunt, amittuntur 6); item si ususfructus domino proprietatis cessus fuerit; extraneo eum cedendo nil agitur 7). Sed cum fructuarius, quod suo suorumque facto deterius factum sit, reficere debeat, non est absolvendus, licet usumfructum derelinquere paratus sit 8). Servitus prædii, quod plurium est, tunc demum amittitur, cum omnes in renunciationem consenserint, quoniam res individua pro parte amitti non potest ).

1) Sequimur huius loci novam interpretationem a doctissimo Zimmern, in disquis. iur. R. p. 102-128, propositam , quamquam assentire ei in ceteris non possimus. v. Themis, vol. 4. p. 373. seq.

2) $. 3. I. 2, 4 (de usufructu). fr. 1. pr. D. 7, 4 (quibus modis ususfruct. vel usus amitt.). fr. 17. 16. C. 3, 33 (tit. cit.). fr. 56. D. 7, 1 (de ususfr.).

3) Arg. fr. 20. $. 2. D. 8, 2 (de servit. pr. urb.). 4) Fr. 2. D. 7, 1 (de usufr.). fr. 10. §. 2–8. D. 7, 4. cit. §. 3. I. cit. 5) Fr. 20. 8. 2. D. 8, 2 (tit. cit.). fr. 14. pr. D. 8,6 (quemadmod, serv. amitt.). 6) Fr. 8. pr. D. 8, 6 (tit. cit.). fr. 14. §. 1. D. 8, 1 (de servit.).

7) $. 3. I. cit. Nec adversatur recte intellecta fr. 66. D. 23, 3 (de iure dotium). Puggé, Rhein. Museum, I. p. 144.

8) Fr. 65. D. 7, 1. (de usufr.).

§. 442. Confusione deinde servitutes exstinguuntur, quod accidit, si is, cui servitus competit, rei dominium acquisierit, vel si ad rei oneratæ dominum servitus redierit, quando quidem nemo in re sua servitutem habere potest ). Si usufructuarius rei dominus factus fuerit, confusio consolidatio vocatur 3). Prædiorum servitutes confunduntur, si idem utriusque prædii dominus esse cæperit, et cum pro parte amitti nequeat, retinetur, si partem rei servientis tantum acquisiverit: retinere igitur in re communi servitutem quis potest.

Servitus autem confusione sublata e regula non revocatur, etiamsi postea res in statum priorem iterum mutata fuerit 4).

§. 443. Denique servitutes non utendo amittuntur per modum et tempus 5). Finiuntur tribus, decem vel viginti annis pro rerum et causarum differentia. Quædam enim servitutes solo non usu finiuntur, scilicet iura prædiorum rusticorum, ususfructus et usus. Contra servitutes prædiorum urbanorum solo non usu eius, cui competunt, non extinguuntur, sed tunc demum, cum rei servientis libertatem eius dominus usurpaverit, et usuceperit 6). Prædiorum servitutes cum pro parte amitti non possint, retinentur, si modo unus dominorum eas exercuerit. Quædam servitutes, veluti habitatio et iter ad sepulchrum, non utendo amitti nequeunt ?). Extinguuntur etiam servitutes, quando res tanquam libera ab extraneo usucapta fuerit 8).

[ocr errors]

CAP. IV.

TIT. UNICUS. DE EMPHYTEUSI ET SUPERFICIE '). $. 444. Iura in re servitutibus similia sunt emphyteusis et superficies.

Iuris cmphyteutici origo ex veteri iure agrorum vectigalium repetenda est 2). Agri vectigales olim vocabantur fundi civitatum vel templorum, qui in perpetuum locabantur i. e. ea lege, ut, quamdiu pro illis vectigal penderetur, tamdiu neque ipsis qui conduxerint, neque his, qui in locum eorum successerint, auferre eos liceret 3). Qui ita in perpetuum fundum fruendum conduxerant a municipibus, domini non efficiebantur, sed receptum, ut eis in rem actio competeret adversus quemvis possessorem, et adversus ipsos municipes; ita scilicet si vectigal solverent 4). Videbatur igitur aliquod ius in re habere, qui fundum vectigalem conduxerat 5). Mox et privati agros vectigales colendos dare solebant. Simili modo imperatores longe postea etiam fundos patrimoniales suos maxime incultos in perpetuum locare solebant, vocabantur inde emphyteutici vel emphyteuticarii a voce eupuTEVELV 6) (seminare, plantare). Totum autem ius emphyteuticum principum constitutionibus erat ordinatum.

Iustinianus ius in agro vectigali et emphyteuticarium in unum conflavit atque confudit, et Zenonis constitutionem , qui emphyteuticum ius propriam conceptionem esse voluerat, denuo comprobavit ?).

§. 455. Est igitur ius emphyteuseos ius in fundo alieno , quo sub lege annuæ pensionis plenissima fruendi et de eo disponendi

1) De mutuo utriusque iuris discrimine scripsit o. Buchholz, Abhandlungen, pro xxy.

2) D. 6, 3. (Si ager vectigalis i. e. emphyteuticarius petatur). C. 4, 66 (de iure emphyteutico). C. Th. D. 13. Maynz, Eléments, I. §. 234–238.

3) Fr. 1. pr. D. h. t. Gai. 3. S. 145.

4) Fr. 1. S. 2. fr. 2. D. eod. Etiam ædes vectigales esse poterant. fr. 15. $. 26. D. 39, 2 (de damno infecto). Vocabatur actio etiam vectigalis.

5) Fr. 71. S. 5. D. 50 (de legat. I.). Idem iuris erat, et si ad tempus habuissent conductum, nec tempus conductionis finitum erat. fr. 3. D. h. t.

6) Prima mentio iuris emphyteutici exstat in fr. 3. §. 4. P. 27, 9. ubi vocatur ius qußatuilxov; occurit deinde in const. 11. C.11,58 anno 285 emissa: item in c. 13. C. 7, 51. Sed præsertim in Cod. Theod. I. v. t. 13, recens reperto, ab anno 364 ad 434, ex quo desumti sunt Iust. lib. 2. tit. 61. seq.

7) Eadem quæstio mota erat de vi et potestate perpetuæ locationis et de contractu emphyteutico: Zenonis decisionem super hoc in c. 1. C. 4. 66. Ius. tinianus ad agrum vectigalem traduxit (§. 3. I. 3, 24) ideoque agr. vect. emphyteuticarium appellari voluit in rubr. D. 6, 3 (h. t.).

« PreviousContinue »