Page images
PDF

sit quasi traditio servitutum, cum ut evidentius probetur, ius l) in re nobis esse concessum, tum ut interdictis servitutem tueri possimus 2), minime tamen necessaria habenda est, si a proprietatis domino pacto et stipulatione servitus constituitur3).

Quasi tradi dicitur ususfructus, cum usufructuarius in fundum fruendi causa inducitur 4) vel alio modo naturalis rei fructuariae possessio ab eo acquiritur. Praediorum vero servitutes traditae intelliguntur, cum dominus servitutis, patiente rei servientis do mino, servitute tanquam iure suo usus sit5). Quae in non faci endo consistit servitus, possideri incipit, statim ac de ea convenit6).

§. 434. Servitutes autem constituere possunt rerum onerandarum domini, quibus alienare licet. Unus ex dominis communium praediorum servitutem imponere non potest, nam cum servitutes praediorum divisionem non recipiant (§. 404.), pro parte imponi non possunt7). Servitus servitutis constitui nonpotest8), nec in detrimentum servitutis iam constitutae alia servitus dari9). Idcirco proprietatis dominus non solum invito non potest, sed ne consentiente quidem fructuario servitutem imponere10); nisi qua deterior fructuarii conditio non fiat, veluti si talem servitutem vicino concesserit; ius ibi esse altius non tollere u).

§. 435. Personarum servitutes constitui possunt omnibus; praedii servitutes autem nonnisi ipsis praediorum vicinorum dominis12). Per unum socium communi solo servitus acquiri non potest, sed tum demum constituta habenda est, cum omnes praedii domini consenserint1). Ususfructus vero pro parte divisa vel indivisa constitui potest2). Ideoque et in re communi usumfructum acquirere possumus pro parte scilicet, qua res aliena est. Sed communi praedio neque imponi, neque acquiri servitus potest per eum, qui et alterius praedii dominus est, cum quod res sua nemini servit, tum quod pro parte servitus praedii constitui nequit3).

munem tamen opinionem hodieque sustinet v. Vangerote, Lehrb. der Pandecten. Vol. I. §. 350. nota I.

1) Fr. 19. D. 8, 6 (quib. mod. serv. amitt.). fr. 35. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr. 6. §. 4. D. 8, 4 (tit. cit.). ,

2) Fr. 3. §. 1. 3. D. 43, 16 (de vi).

3) Fr. 3. §. 4. D. 43, 16 (cit.). c. 14. pr. C. 3, 34 (de servit.). fr. 25. §. 7. D. 7, 1 (tit. cit.). c. 4. C. 3, 33 (de usufructu). Si a non domino constitui-' tur servitus, publiciana in rem actio non competit, niai quasi tradita sit ser vitus. fr. 11. §. 2. D. 6, 2 (de publ. in rem act.).

4) Fr. 3. pr. D. 7, 1 (de usufr.).

5) Fr. 20. D. 8, 1 (de serv.). fr. 20. pr. D. 8, 2 (de serv. prasd. urb.). fr. 7. D. 43, 19 (de itinere actuque privato). fr. 25. D. 8, 6 (quib. mod. serv. amitt.).

6) v. Savigny, das Recht des Besitzes, §.46. Arg. fr. 8. §. 5. D. 8, 5 (si servit. vindio.).

7) Fr. 6. pr. fr. 8. D. 8, 4 (commun. servit.).

8) Fr. 2. D. 8, 1 (de serv.). fr. 28. 34. pr. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 6. §. 1. D. 8, 4 (tit. cit.). fr. 1. D. 33, 2 (de usufr. leg.).

9) Fr. 33. §. 1. in f. D. 8, 3 (tit. oit). fr. 1. D. 33, 2 (de usufructu et usufr. leg.).

10) Neque enim usufructuarius ius suum extraneo oedere potest. §.3. I. 1,5 (de usuf.). Gai. 2. §. 30.

11) H»o Ulpiani et Pauli sententia in fr. 15. §.~7. et fr. 16. ab interpretibus ssepe repreliensa, iuris rationi omnino consentanea est.

12) Fr. 5. D. 8, 4 (oommun. servit.).

§.436. Denique sciendum est, servitutes ipso quidem iure ne que ex tempore, neque ad tempus, neque sub conditione neque ad certam conditionem, veluti quamdiu volam, constitui posse: si tamen haec adiiciantur, per pacti vel per doli exceptionem occurretur contra placita servitutem vindicanti. Modum autem adiici posse constat4).

§.437. Prauliorum servitutes etiam longa quasi possessione acquiruntur. Usucapi olim non poterant, vel quia res incorporales erant 5), vel quod non continuo possidebantur6), et ob legem Scriboniam 7), quae eiusmodi usucapionem sustulerat. Postea autem invaluit, ut, si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aliquod in praedio vicino nactus esset, non ei necesse esset, docere de iure, quo illud constitutum sit: nam utilis ei dabatur actio, ut ostenderet: per annos forte tot usum se servitute non vi, non clam, nec precario8). Hoc ius a Iustiniano confirmatum est, et ad similitudinem dominii per praescriptionem decem vel viginti annorum acquirendi ita definitum, ut is, qui eo temporis spatio servitutem nec vi, nec clam, nec precario exercuisset, et simul suo iure uti credidisset, eam acquisivisse esset censendus9). Iustum titulum pr&cedere debere, nusquam praecipitur. Usum fructum caeterasque personarum servitutes hac longi temporis praescriptione ita posse acquiri, nulla lege cavetur, quamvis ex ultimis Const. 12. C. VII. 33. verbis plurimi interpretes id efficere velint1).

1) Fr. 11. D. 8, 1 (de serv.). fr.5. 6. §.2. D. 8, 4 (lit. eit.). fr. 19. fr. 32. D. 8, 3 (de S. P. B.).

2) Fr. 5. D. 7, 1 (de usufr.).

3j Fr. 8. §. 1. D. 8, 1 (de serv.). fr. 26. D. 8, 2 (de S. P. U.).

4) Fr. 4. pr. §. 1. 2. D. h. t. Est hoc vestigium veteris iuris, quo servi- tutes nonnisi per in iure cessionam vel mancipationem constituebantur. Promitti sub die vel conditione servitus potest. fr. 98. D. 45, 1 (D. V. O.).

5) Fr. 43. §. 1. D. 41, 1 (de A. R. D.). fr. 9. D. 41, 3 (de usurp.).

6) Fr. 14. pr. D. 8, 1 (de serv.).

7) Fr. 4. §. 29. D. 41, 3 (de usuc. et usurp.).

8) Fr. 10. pr. D. 8, 4 (de serv. petat.). fr. 5. fr. 8. D. 43, 19 (de itinere actuque privato). fr. 1. §. 23. D. 39, 3 (de aqua et aqua pluvise).

9) Fr. Arg. o. 1. C. 33, 3 (de serv. et aqua).

§. 438. Lege constitui solet ususfructus omnium bonorum certis ex causis, de quibus singulis suis locis aut iam diximus aut deinceps dicemus; vocant eum hodierni usumfructum legalem. Simili modo praediis in aliorum praediorum utilitatem onera legibus imposita sunt, quae hodie aliquando pro legalibus servitutibus habentur.

TIT. VI. QUIBUS MODIS SERVITUTES AMITTUNTUR.

§.439. Amittuntur servitutes personales morte personae, cui competunt, vel eiusdem capitis diminutione maxima et media, neque vero, ut olim, minima capitis diminutione interveniente 2). Praedii servitus perit interitu rei, cui constituta est, veluti si aedificium dirutum vel praedium a flumine publico occupatum fuerit. Si inundatus tantum sit fundus, liberatione eius, sicuti aedificii destructi restitutione, servitutes restituuntur 3).

§. 440. Item exstinguuntur servitutes interitu rei, in qua consistunt; iura enim haec in corpore, sublato illo, et ipsa tollantur necessc est4). Ususfructus sola mutatione rei fructuariae perit i. e. si res in novam speciem sit translata. Si principalis res interierit, neque in accessionibus servitus subsistit. Praediorum servitutes aedificii, in quo competunt, interitu sublatae, eius res titutione reviviscunt5).

§.441. Ususfructus derelictione quoque, et reliquae servitutes renuntiatione eius, cui competunt, amittuntur6); item si ususfructus domino proprietatis cessus fuerit; extraneo eum cedendo nil agitur7). Sed cum fructuarius, quod suo suorumque facto deterius factum sit, relicere debeat, non est absolvendus, licet usumfructum derelinquere paratus sit8). Servitus praedii, quod plurium est, tunc demum amittitur, cum omnes in renunciationem consenserint, quoniam res individua pro parte amitti non potest1).

1) Sequimur huius loci novam interpretationem a doctissimo Zimmern, in disguis. iur. S. p. 102—128, propositam, quamquam assentire ei in ceteris non possimus. v. Themis, vol. 4. p. 373. seq.

2) §. 3. I. 2, 4 (de usufruotu). fr. 1. pr. D. 7, 4 (quibus modis ususfruct. vel usus amitt.). fr. 17. 16. C. 3, 33 (tit. cit.). fr. 56. D. 7, 1 (de ususfr.).

3) Arg. fr. 20. §. 2. D. 8, 2 (de servit. pr. urb.).

4) Fr. 2. D. 7, 1 (de usufr.). fr. 10. §. 2—8. D. 7, 4. oit. §. 3. I. oit.

5) Fr.20. §.2. D.8, 2 (tit.oit.). fr.14. pr. D.'8,6 (quemadmod. serv. amitt.).

6) Fr. 8. pr. D. 8, 6 (tit. cit.). fr. 14. §. 1. D. 8, 1 (de servit.).

7) §. 3. I. cit. Neo adversatur recte intellecta fr. 66. D. 23, 3 (de iure dotium). Puggi, Bhein. Museum, I. p. 144.

8) Fr. 65. D. 7, 1. (de usufr.).

§.442. Confusione deinde servitutes exstinguuntur, quod accidit, si is, cui servitus competit, rei dominium acquisierit, vel si ad rei oneratae dominum servitus redierit, quando quidem nemo in re sua servitutem habere potest2). Si usufructuarius rei dominus factus fuerit, confusio consolidatio vocatur3). Praediorum servitutes confunduntur, si idem utriusque praedii dominus esse cceperit, et cum pro parte amitti nequeat, retinetur, si partem rei servientis tantum acquisiverit: retinere igitur in re communi ser vitutem quis potest.

Servitus autem confusione sublata e regula non revocatur, etiamsi postea res in statum priorem iterum mutata fuerit4).

§.443. Denique servitutes non utendo amittuntur per modum et tempus 5). Finiuntur tribus, decem vel viginti annis pro rerum et causarum differentia. Quaedam enim servitutes solo non usu finiuntur, scilicet iura praediorum rusticorum, ususfructus et usus. Contra servitutes praediorum urbanorum solo non usu eius, cui competunt, non extinguuntur, sed tunc demum, cum rei servientis libertatem eius dominus usurpaverit, et usuceperitB). Praediorum servitutes cum pro parte amitti non possint, retinentur, si modo unus dominorum eas exercuerit. Quaedam servitutes, veluti habitatio et iter ad sepulchrum, non utendo amitti nequeunt7). Extinguuntur etiam servitutes, quando res tanquam libera ab extraneo usucapta fuerit8).

1) Fr. 8. §. 1. D. 8, 1 (de servit.). fr. 34. pr. D. 8, 3 (tit. eit.).

2) Fr. 1. D. 8, 6. eit. fr. 27. D. 8, 3 (de prad. rust.). §. 3. I. oit. fr. 4. D. 7, 9 (usufructuarius quemadm. caveat).

3) §.3. I. cit.

4) Fr. 30. pr. D.8, 2 (tit. cit.). fr. 17. D. 7, 4 (tit. cit.). fr. 8. §. 1. D. 8, 1 (de serv.).

5) §. 3. I. cit. c. 16. §. 1. C. 3, 33 (tit. cit.). e. 13. C. 3, 34. cit.

6) Fr. 25. 28. D. 7, 4. fr. 4. §. 29. D. 41, 3. oit. fr. 6. D. 8, 2. cit. et fr. 32. §. 1. eod. Neque liae differentiae Iustiniani constitutione explosse habendae sunt.

7) Fr. 18. D. 8, 3 (tit. cit.). 8) Arg. c. 16. §. 1. C. 3, 33. cit.

CAP. IV.'

TIT. UNICUS. DE EMPHYTEUSI ET SUPERFICIE •).

§. 444. Iura in re servitutibus similia sunt emphyteusis et superficies.

Iuris cmphyteutici origo ex veteri iure agrorum vectigalium repetenda est2). Agri vectigales olim vocabantur fundi civitatum vel templorum, qui in perpetuum locabantur i. e. ea lege, ut, quamdiu pro illis vectigal penderetur, tamdiu neque ipsis qui conduxerint, neque his, qui in locum eorum successerint, auferre eos liceret8). Qui ita in perpetuum fundum fruendum conduxerant a municipibus, domini non efficiebantur, sed receptum, ut eis in rem actio competeret adversus quemvis possessorem, et adversus ipsos municipes; ita scilicet si vectigal solverent4). Videbatur igitur aliquod ius in re habere, qui fundum vectigalem conduxerat5). Mox et privati agros vectigales colendos dare solebant. Simili modo imperatores longe postea etiam fundos pa trimoniales suos maxime incultos in perpetuum locare solebant, vocabantur inde emphyteutici vel emphyteuticarii a voce tficpvreveiv6) (seminare, plantare). Totum autem ius emphyteuticum principum constitutionibus erat ordinatum.

Iustinianus ius in agro vectigali et emphyteuticarium in unum conflavit atque confudit, et Zenonis constitutionem, qui emphy teuticum ius propriam conceptionem esse voluerat, denuo comprobavit7).

§. 455. Est igitur ius emphyteuseos ius in fundo alieno, quo sub lege annuae pensionis plenissima fruendi et de eo disponendi

1) De mutuo utriusque iuris disorimine scripsit v. Buchholz, Abhandlungen, pro XXV.

2) D. 6, 3. (Si ager vectigalis i. e. emphyteuticarius petatur). C. 4, 66 (de iure emphyteutico). C. Th. D. 13. Maynz, EUments, I. §. 234—238.

3) Fr. 1. pr. D. h. t. Gai. 3. §. 145.

4) Fr. 1. §. 2. fr. 2. D. eod. Etiam «des vectigales esse poterant. fr. 15. §. 26. D. 39, 2 (de damno infecto). Vocabatur actio etiam vectigalis.

5) Fr. 71. §. 5. D. 50 (de legat. I.). Idem iuris erat, et si ad tempus habuissent conductum, nec tempus conductionis finitum erat. fr. 3. D. h. t.

6) Prima mentio iuris emphyteutici exstat in fr. 3. §. 4. D. 27, 9. ubi vocatur ius e/xflaivi mov; occurit deinde in const.ll. C.11,58 anno 285 emissa: item in o. 13. C. 7, 51. Sed praesertim in Cod. Theod. I. v. t. 13, recens reperto, ab anno 364 ad 434, ex quo desumti sunt Iust. lib. 2. tit. 61. seq.

7) Eadem qusestio mota erat de vi et potestate perpetuse Iocationis et de contractu emphyteutico: Zenonis decisionem super hoc in o. 1. C 4. 66. Ius- tinianus ad agrum vectigalem traduxit (§. 3. I. 3, 24) ideoque agr. vect. emphyteuticarium appellari voluit in rubr. D. 6, 3 (h. t.).

« PreviousContinue »