Page images
PDF
EPUB

trorum ædificiorum 1). Inter hanc et servitutem prospectus hoc interest, quod in prospectu plus quis habet, ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum et in liberum: in luminibus autem non officere, ne lumina cuiusquam obscuriora fiant. Quodcumque ergo fiat ad luminis impedimentum, prohiberi potest 2). Simile ius est servitus altius non tollendi, qua vicinus in nostram utilitatem ædes suas altius tollere prohibetur 3). Quænam autem sit altius tollendi servitus, inter iurisconsultos minime convenit, cum propter naturalem ædificia nostra altius tollendi libertatem, vix cogitari possit necessitas propriæ servitutis, qua demum altius ædificandi potestatem acquiramus 4). Attamen non inutilis esse videtur eiusmodi servitus contra servitutem, ne luminibus aut ne prospectui officiatur, vicino concessam. Nam cum iure dominii altius tollere non possimus ob ius vicini, quod remittere non velit, propria servitute nobis opus est altius tollendi.

§. 414. Prædiorum denique urbanorum sunt servitus foraminis in imo pariete conclavis vel triclivii, proluendi pavimenti causa, si modo in eum locum aliquid ex cœlo aquæ veniat 5); latrinæ, cloacæ, qua vicinus sordes et colluvium nostrarum ædium recipere cogitur 6), cuniculi balnearii habendi, item fumi immittendi 7), aquam effundendi vel aliud quid mittendi in prædium vicini, item positum aliquid in eo habendi 8), similesque, quæ ex ipsis verbis non difficulter intelliguntur.

§. 415. Servitutes prædiorum possunt etiam uni tantum personæ constitui: quo facto, sicut cæteræ personarum servitutes, cum ipsius morte exstinguuntur 9).

1) Fr. 4. et 17. D. eod. fr. 23. eod.

2) Fr. 15. D. h. t.

3) §. 2. I. h. t. §. 2. I. 4, 6 (de act.). fr. 2. D. 8, 2 (h. t.).

4) Vulgo altius tollendi servitus creditur esse ius ultra legitimam ædificiorum altitudinem ædificandi. An vero ius publicum ædificiorum pactis privatorum mutari potest? Provocant interpretes ad c. 12. §. 1. C. 8, 10 (de ædificiis privatis).

5) Fr. 28. D. h. t.

6) Fr. 7. D. 8, 1 (de servit.). fr. 1. §. 4. D. 43, 23 (de cloacis).

7) Fr. 8. D. 8, 5 (si servitus vind.).

8) Fr. 17. §. 1. D. eod.

9) F. 4. 6. pr. fr. 37. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 6. D. 33, 3 (de serv. legata). fr. 14. §. 3. D. 34, 1 (de alimentis et cib. legatis). Finis huius fragmenti ita legendus est: nam et haustus aquæ ut pecoris ad aquam appulsus est servitus; personæ tamen eius, qui vicinus non est, non inutiliter relinquitur.

TIT. III. DE SERVITUTIBUS PERSONARUM. DE USUFRUCTU.

§. 416. Personalium servitutum quatuor formæ recensentur in iure Romano: ususfructus, usus, habitatio, operæ servorum.

417. Ususfructus 1) est ius alienis rebus utendi et fruendi, salva earum substantia. Est igitur ius in corpore, quo sublato et ipsum tollatur necesse est. Ususfructus est plenissimum ius servitutis, cum usufructuarius ex hoc iure omne commodum rei servientis habeat. Dominus, licet re sua utatur et fruatur, separatum tamen ius non habet; si alii in ea ususfructus concessus est, nudam rei proprietatem retinet, ideoque proprietarius apellatur 2).

§. 418. Ususfructus nobis in omnibus rebus sive mobilibus sive soli constitui potest, exceptis scilicet iis, quæ usu consumuntur vel minuuntur; quoniam ususfructus in his salva manente earum substantia, fieri non potest 3). Ex senatusconsulto tamen quasiusufructum in iis constituere licet, ita ut usufructuarius, quemadmodum debitor, qui mutuum accepit, dominium harum rerum habeat, cavens: usufructu finito restituturum se eandem rerum quantitatem et qualitatem, vel earum æstimationem. Inde nunc etiam in universis bonis alicuius ususfructus relinqui potest 4).

§. 419. Usufructuarius ius habet utendi et fruendi re aliena. Omnis autem rei usus ad eum pertinet, dummodo boni patrisfamilias ad instar re utatur, secundum eius naturam et destinationem, etiamsi forte alicui periculo res inde exponeretur, veluti navis, quam usufructuarius in mare emiserit 5).

§. 420. Fructus autem omnes suos facere potest, et naturales quidem percipiendo suos facit (quamdiu enim pendent, proprietarii rei sunt 6). Quod autem in fructu non est, sibi acquirere quasi fructum non potest, veluti partum ancillæ vel thesaurum in fundo repertum 7). Usufructuarius vel ipse frui ea re, vel eam alii fruendam concedere, vel locare, vel vendere potest: nam et qui locat et qui vendit usumfructum, re utitur et fruitur. Ipsum

1) Pr. I. 2, 4 (de usuf.). fr. 1. 2. D. 7, 1 (de usuf. et quemad.).

2) Fr. 5. pr. D. 7, (si usus). fr. h. t. §. 1. I. h. t.

3). Pr. §. 2. I. 2. 4 (tit. cit.).

4) Fr. 1. 2. 3. D. 7, 5 (de usufr. et quemad.).

5) Fr. 13. §. 8. fr. 15. §. 1. 3. fr. 5. fr. 27. §. 1. 2. D. 7, 1 (cit.). fr. 12. §. 1. D. ib.

6) Fr. 7. pr. §. 1. fr. 9. pr. fr. 6. fr. 7. pr. fr. 59. §. 1. D. ib. §. 36. I. 2,1 (cit.). fr 13. D. 7, 4 (quibus mod. ususf. vel usus amitt.).

7) §. 37. 39. I. 2, (cit.).

tamen ius servitutis alienare vel extraneo cedere non potest, quoniam personale est 1).

§. 421. Nullum vero ius habet usufructarius in rei substantia, quam nullo modo mutare potest. Meliorem tamen rei conditionem facere ei licet, dummodo res integra maneat; unde agrum fertiliorem reddere, neque tamen pro arboribus infructuosis, amœnitatis causa positis, frugiferas potest reponere, ut reditus prædii inde augeantur 2).

§. 422. Onera autem usufructuarii hæc sunt, ut omnes impensas ad rem conservandam necessarias, et quæ ad fructuum lucrum spectant, præstet 3) (extraordinariæ impensæ ad proprietatis dominum spectant); item ut finito usufructu, rem qualis est, restituat et omne damnum, culpa sua in re datum, domino resarciat 4). Ut autem proprietatis dominus securus sit de proprietate: prætor usufructuarium cavere iubet, „fruiturum et usurum se boni viri arbitratu et cum ususfructus ad eum pertinere desierit, restituturum, quod inde exstabit« 5).

TIT. IV. DE USU ET HABITATIONE 6).

§. 423. Servitus usus est nudum ius utendi sine fructu, unde usuarius uti potest, frui vero non potest 7) i. c. omne rei lucrum habet, quod res præter fructus suppeditat. Pro rerum tamen diversa natura et pro voluntate eius, qui usum relinquit ), hoc ius varia extensione accipitur 9).

§. 424. Quod si enim usus rei relictus est, quæ naturales fructus nullos profert, veluti domus aut servi, usuarius plenissimum ius utendi habet, non minus atque usufructuarius 10);, unde ædium usuariarum domino nullo modo iis uti licet, etiamsi usuarius non omnibus earum partibus uteretur. Neque tamen alii locare rem

1) Fr. 12. §. 2. D. 7, 1 (cit.). c. 13. C. 3, 33 (de usuf. hab. et minist. serv.). §. 3. I. 2, 4 (tit. cit.). 1

2) Fr. 7. §. 3. fr. 8. fr. 13. §. 4-8. D. 7, 1 (tit. cit.).

3) Fr. 7. §. 2. D. 7, 1. fr. 1. §. 3. D. 7, 9 (usufructuarius quemadmod.). fr. 59. 68. §. 2. fr. 69. D. 7, 1 (cit.).

4) Fr. 1. §. 3. 7. fr. 2. D. 7, 9 (tit. cit.).

5) D. 7, 9 (tit. cit.). c. 1. C. 3, 33 (cit.).

6) I. 2, 5. D. 7, 8 (de usu et habitatione). Thibaut, Versuche, I. 3. Ducaurroy, in Themide, T. I. p. 263-265, et Institutes, T. I. p. 348-355. Refutata est ab his scriptoribus vulgaris opinio, qua usum definire solent usumfructum ad usuarii personam restrictum.

7) Fr. 1. §. 1. fr. 2. D. h. t.

8) Fr. 2. §. 1. fr. 3-7. D. h. t.

9) Probant hoc exempla tam in §. 1—4. I. h. t., quam in Pandectis relata. 10) Fr. 22. §. 1. D. h. t. hic locus evidentissime vulgarem opinionem erroneam esse, demonstrat.

utendam potest 1), cum quod usus personæ constitutus est, tum quod rem locando ea non uteretur, sed frueretur, pensionem scilicet percipiendo."

§. 425. Si res, in qua usus legatus est, fructus profert, prætereaque certum usum suppeditat, veluti si ovium vel vaccarum usus datus sit; eodem modo usuarius plenissimum ius utendi habet, nullos vero fructus sibi vindicare potest, ideoque nec lana, neque agnis, neque lacte frui 2). Sed cum tam stricte interpretandæ non sint testantium voluntates, quominus modico lacte utatur, impediendus non est3).

§. 426. Sin præter fructuum lucrum usuarius vel nullam ex re utilitatem vel minimam haberet, pro testatoris liberalitate et dignitate eius, cui relictus est usus, largius agendum est et concedendi ei fructus, quos tamen vendendi gratia percipere non potest 4). Ita is, cui villæ vel horti usus relictus est 5).

Aliquando ius usus ab usufructu non differt, veluti cum usus rerum relictus sit, quæ utendo consumuntur vel minuuntur 6); denique usus silvæ cæduæ usufructui expressim æquiparatus est 7).

§. 427. In cæteris usus usuifructui simillimus est, ideoque et onera usuarii eadem fere sunt atque usufructuarii et pro iuris sui extensione modo minora, modo graviora 8).

§. 428. Habitatio an propria esset servitus, inter veteres disputatum erat 9), sed pro tali a Iustiniano declarabatur 10). Accedit enim ad usumfructum usumve ædium, a quibus tamen in eo differt, quod habitatio alii concedi potest, si non gratuite sed pro mercede transmittitur 11). Denique donationis causa constituta a donantis heredibus revocari potest 12), capitis diminutione vero vel non utendo non amittitur, sicut cæteræ servitus personales 13).

§. 429. Operæ servorum quoque apud veteres propriam servitutem constituebant, de qua vero hodie dicere supervacaneum nobis videtur 14).

1) §. 2. I. h. t. fr. 8. f. 11. 12. §. 4. D. eod. 2) Fr. 12. §. 2. 4. D. h. t. §. 4. I. eod.

4) Fr. 12. pr. §. 1. fr. 15. fr. 22. §. 2. D. h. t. 5) Fr. 12. §. 2. D. h. t.

3) Fr. 12. §. 2. D. h. t.

6) Fr. 5. §. 2. D. 7, 5 (de usuf. ear. rer. quæ usu cons.).

7) Fr. 22. pr. D. h. t.

8) Fr. 18. D. h. t.

9) Fr. 10. D. 4, 5 (de capite minutis). fr. 10. §. 2. 3. D. 7, 8 (h. t.). 10) C. 13. C. 3, 33 (de usuf. et habit.). §. 5. I. h. t. (2, 5.).

11) Fr. 10. pr. §. 3. D. h. t. c. 13. C. cit.

12) Fr. 27. 32. D. 29, 5 (de donat.). Negat hoc v. Buchholz, Versuche n.75. 13) Fr. 10. D. 4, 5 (de cap. minutis). fr. 10. pr. D. h. t.

14) Dig. 7, 7 (de operis servorum).

TIT. V. QUIBUS MODIS SERVITUTES NOBIS ACQUIRUNTUR.

§. 430. Servitutes tam personarum quam prædiorum tribus modis constituuntur: testamento, adiudicatione, pactis et stipulationibus. Præterea prædiorum servitutes etiam longa quasi possessione acquiruntur, et usufructus lege.

§. 431. Testamento constituuntur servitutes quæ legantur; et legari solent non solum ususfructus, usus et habitatio, verum etiam prædiorum servitutes 1). Adiudicatione 2) tam usus fructus quam prædiorum servitutes constitui possunt in iudiciis divisoriis, quibus et dominium nobis acquiritur. Quando lege acquiratur ususfructus, suis semper locis dicemus; restat igitur ut de reliquis servitutis constituendæ modis dispiciamus.

§. 432. Qui inter vivos alii usumfructum, vel aliquod ius prædii constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere 3) debet. Traditionem servitutes non recipiunt, quoniam incorporales sunt 4). Antiquo iure civili tam ususfructus quam prædiorum servitutes in Italico solo per in iure cessionem concedebantur. Iura prædiorum rusticorum etiam mancipari poterant 5). In provinciali solo iam tum pactionibus et stipulationibus constituebantur 6), et hoc ius a Iustiniano receptum est.

§. 433. Stipulationes vero, quibus utebantur veteres in constituendis servitutibus, hæ sunt: ut is, qui ius servitutis cedit, promittat per se non fieri, neque per heredem eius, quominus alteri uti frui, aut ire agere liceat: item per eum nil fieri, quominus luminibus vicini prædii officiatur 7); vel ut alter stipuletur, uti frui sibi licere 8). Sed an servitutis quasi traditio necessaria sit, ut pleno iure acquirentis fiat, quæsitum est 9). Quamvis vero utilis

1) §. 1. I. 2, 4 (de usufructu). D. 33, 2 (de usu et usufructu legato). D. 33, 3 (de servitute legata). Usus nonnisi legato constitui posse videtur. 2) §. 4-6. I. 4, 17 (de offic. iud.). fr. 6. §. 1. D. 7, 1 (de usufructu). fr. 22. §. 3. D. 10, 2 (famil. hercisc.).

3) §. 4. I. 2, 3 (de serv.) §. 1. I. 2. 4 (de usuf.). fr. 27. §. 7. D. 7, 1 (de usuf.).

4) Gai. 2. §. 19. 28.

5) Gai. 2. §. 29-30. 32. 33. Ulp. XIX. 2. 6) Gai. 2. §. 31.

Vatic. i. r. fragm. §. 50.

7) Fr. 2. §. 5. fr. 4. §. 1. fr. 38. §. 6. fr. 49. §. 2. fr. 75. §.7. fr. 85. §. 3. fr. 111. fr. 131. pr. D. 45, 1 (de v. ob.). fr. 19. pr. D. 7, 1 (de usufr.). 8) Fr. 38. §. 10-12. D. 45, 1.

9) Communis olim erat interpretum opinio, nonnisi quasitraditione ius servitutis acquiri: contrariam sententiam probare cœpit J. Schmidlein in Dissert. inaugur. Göttinge 1823 publicata. Eius doctrinam novis argumentis adhibitis contra adversariorum tentamina defendimus atque firmavimus in Archiv für Civil. Praxis, 12. p. 52. et in Themide, t. 9. p. 57-89. Com

« PreviousContinue »