Page images
PDF

trorum aidificiorum l). Inter hanc et servitutem prospectus hoc interest, quod in prospectu plus quis habet, ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum et in liberum: in luminibus autem non officere, ne lumina cuiusquam obscuriora fiant. Quodcumque ergo fiat ad luminis impedimentum, prohiberi potest2). Simile ius est servitus altius non tollendi, qua vicinus in nostram utilitatem aedes suas altius tollere prohibetur3). Quaenam autem sit altius tollendi servitus, inter iurisconsultos minime convenit, cum propter naturalem aedificia nostra altius tollendi libertatem, vix cogitari possit necessitas propriae servitutis, qua demum altius aedificandi potestatem acquiramus 4). Attamen non inutilis esse videtur eiusmodi servitus contra servitutem, ne luminibus aut ne prospectui officiatur, vicino concessam. Nam cum iure dominii altius tol lere non possimus ob ius vicini, quod remittere non velit, pro pria servitute nobis opus est altius tollendi.

§. 414. Praediorum denique urbanorum sunt servitus foraminis in imo pariete conclavis vel triclivii, proluendi pavimenti causa, si modo in eum locum aliquid ex coelo aquae veniat5); latrinae, cloacae, qua vicinus sordes et colluvium nostrarum aedium recipere cogitur 6), cuniculi balnearii habendi, item fumi immittendi7), aquam effundendi vel aliud quid mittendi in praedium vicini, item positum aliquid in eo habendi8), similesque, quae ex ipsis verbis non difficulter intelliguntur.

§. 415. Servitutes praediorum possunt etiam uni tantum personae constitui: quo facto, sicut caeterae personarum servitutes, cum ipsius morte exstinguuntur9).

1) Fr. 4. et 17. D. eod. fr. 23. eod. 2) Fr. 15. D. h. t

3) §. 2. I. h. t. §. 2. I. 4, 6 (de aot.). fr. 2. D. 8, 2 (h. t.).

4) Vulgo altius tollendi servitus oreditur esse ius ultra legitimam aedificiorum altitudinem sedificandi. An vero ius publicum sedifioiorum pactis privatorum mutari potest? Provooant interpretes ad~c. 12. §.1. C.8, 10 (de aedificiia privatis).

5) Fr. 28. D. h. t.

6; Fr. 7. D. 8, 1 (de servit.). fr. 1. §. 4. D. 43, 23 (de cloaois).

7) Fr. 8. D. 8, 5 (si servitus vind.).

8) Fr. 17. §.1. D. eod.

9) F. 4. 6. pr. fr. 37. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 6. D. 33, 3 (de serv. legata). fr. 14. §. 3. '>. 34, 1 (de alimentis et cib. legatis). Finis huius fragmenti ita legendus est: nam et haustus aquse ut pecoris al aquam appulsus est servitus; personas tamen eius, qui vicinus non est, non inutiliter relinquitur.

\

TIT. III. DE SERVITUTIBUS PERSONARUM. DE USUFRUCTU.

§.416. Personalium servitutum quatuor formae recensentur in iure Romano: ususfructus, usus, habitatio, operae servorum.

417. Ususfructus1) est ius alienis rebus utendi et fruendi, salva earum substantia. Est igitur ius in corpore, quo sublato et ipsum tollatur necesse est. Ususfructus est plenissimum ius servitutis, cum usufructuarius ex hoc iure omne commodum rei servientis habeat. Dominus, licet re sua utatur et fruatur, sepa ratum tamen ius non habet; si alii in ea ususfructus concessus est, nudam rei proprietatem retinet, ideoque proprietarius apelratur2).

§.418. Ususfructus nobis in omnibus rebus sive mobilibus sive soli constitui potest, exceptis scilicet iis , quae usu consumuntur vel minuuntur; quoniam ususfructus in his salva manente earum substantia, fieri non potest8). Ex senatusconsulto tamen quasiusufructum in iis constituere licet, ita ut usufructuarius, quemadmodum debitor, qui mutuum accepit, dominium harum rerum habeat, cavens: usufructu finito restituturum se eandem rerum quantitatem et qualitatem, vel earum aestimationem. Inde nunc etiam in universis bonis alicuius ususfructus relinqui potest4).

§.419. Usufructuarius ius habet utendi et fruendi re aliena. Omnis autem rei usus ad eum pertinet, dummodo boni patrisfamilias ad instar re utatur, secundum eius naturam et destinationem, etiamsi forte alicui periculo res inde exponeretur, veluti navis, quam usufructuarius in mare emiserit5).

§. 420. Fructus autem omnes suos facere potest, et naturales quidem percipiendo suos facit (quamdiu enim pendent, proprietarii rei sunt6). Quod autem in fructu non est, sibi acquirere quasi fructum non potest, veluti partum ancillae vel thesaurum in fundo repertum7). Usufructuarius vel ipse frui ea re, vel eam alii fruendam concedere, vel locare, vel venderepotest: nam et qui locat et qui vendit usumfructum, re utitur et fruitur. Ipsum

[ocr errors]

tamen ius servitutis alienare vel extraneo cedere non potest, quoniam personale est1).

§.421. Nullum vero ius habet usufructarius in rei substantia, quam nullo modo mutare potest. Meliorem tamen rei conditionem facere ei licet, dummodo res integra maneat; unde agrum fertiliorem reddere, neque tamen pro arboribus infructuosis, amoenitatis causa positis, frugiferas potest reponere, ut reditus praedii inde augeantur 2).

§. 422. Onera autem usufructuarii haec sunt, ut omnesimpensas ad rem conservandam necessarias, et quae ad fructuum lucrum spectant, praestet8) (extraordinariae impensae ad proprietatis dominum spectant); item ut finito usufructu, rem qualis est, restituat et omne damnum, culpa sua in re datum, domino resarciat4). Ut autem proprietatis dominus securus sit de proprietate: praetor usufructuarium cavere iubet, „fruiturum et usurum se boni viri arbitratu et cum ususfructus ad eum pertinere desierit, restituturum, quod inde exstabit" 5).

TIT. IV. DE USU ET HABITATIONE 6).

§. 423. Servitus usus est nudum ius utendi sine fructu, unde usuarius uti potest, frui vero non potest7) i. c. omne rei lucrum habet, quod res praeter fructus suppeditat. Pro rerum tamen di versa natura et pro voluntate eius, qui usum relinquit8), hoc ius varia extensione accipitur9).

§.424. Quod si enim usus rei relictus est, quae naturales fructus nullos profert, veluti domus aut servi, usuarius plenissimum ius utendi habet, non minus atque usufructuarius 10); unde aedium usuariarum domino nullo modo iis uti licet, etiamsi usuarius non omnibus earum partibus uteretur. Nequc tamen alii locare rem utendam potest1), cum quod usus personae constitutus est, tum quod rem locando ea non uteretur, sed frueretur, pensionem sci licet percipiendo.

1) Fr. 12. §. 2. D. 7, 1 (oit.). o. 13. C. 3, 33 (de usuf. hab. et minist. serv.). §. 3. I. 2, 4 (tit. oit.). >

2) Fr. 7. §. 3. fr. 8. fr. 13. §. 4-8. D. 7, 1 (tit. oit.).

3) Fr. 7. §. 2. D. 7, 1. fr. 1. §.3. D. 7, 9 (usufructuarius quemadmod.). fr. 59. 68. §. 2. fr. 69. D. 7, 1 (oit.).

4) Fr. 1. §. 3. 7. fr. 2. D. 7, 9 (tit. cit.).

5) D. 7, 9 (tit. oit.). c. 1. C. 3, 33 (cit.).

6) I. 2, 5. D. 7, 8 (de usu et habitatione). Thibaut, Vertuche, I. 3. Ducaurroy, in Themide, T. I. p. 263—265, et Institutes, T. I. p. 348-355. Refutata est ab his soriptoribus vulgaris opinio, qua usum definire solent usumfructum ad usuarii personam restrictum.

7) Fr. 1. §. 1. fr. 2. D. h. t. 8) Fr. 2. §. 1. fr. 3-7. D. h. t.

9) Probant hoo exempla tam in §. 1—4. I. h. t., quam in Pandectis relata. 10) Fr. 22. §. 1. D. h. t. hic loous evidentissime vulgarem opinionem erroneam esse, demonstrat.

§. 425. Si res, in qua usus legatus est, fructus profert, praetereaque certum usum suppeditat, veluti si ovium vel vaccarum usus datus sit; eodem modo usuarius plenissimum ius utendi ha bet, nullos vero fructus sibi vindicare potest, ideoque nec lana, neque agnis, neque lacte frui2). Sed cum tam stricte interpretandae non sint testantium voluntates, quominus modico lacte utatur, impediendus non est8).

§. 426. Sin praeter fructuum lucrum usuarius vel nullam ex re utilitatem vel minimam haberet, pro testatoris liberalitate et dignitate eius, cui relictus est usus, largius agendum est et concedendi ei fructus, quos tamen vendendi gratia percipere non potest4). Ita is, cui villae vel horti usus relictus est5).

Aliquando ius usus ab usufructu non differt, veluti cum usus rerum relictus sit, qua^ utendo consumuntur vel minuuntur6); denique usus silvae caeduae usufructui expressim aequiparatus est7).

§.427. In caeteris usus usuifructui simillimus est, ideoque et onera usuarii eadem fere sunt atque usufructuarii et pro iuris sui extensione modo minora, modo graviora8).

§.428. Habitatio an propria esset servitus, inter veteres disputatum erat9), sed pro tali a Iustiniano declarabatur10). Accedit enim ad usumfructum usumve aedium, a quibus tamen in eo differt, quod habitatio alii concedi potest, si non gratuite sed pro mercede transmittitur 11). Denique donationis causa constituta a donantis heredibus revocari potest12), capitis diminutione vero vel non utendo non amittitur, sicut caeterae servitus personales13).

§. 429. Operae servorum quoque apud veteres propriam servitutem constituebant, de qua vero hodie dicere supervacaneum nobis videtur u).

1) §. 2. I. h. t. fr. 8. f. 11. 12. §. 4. D. eod.

2) Fr. 12. §. 2. 4. D. h. t. §. 4. I. eod. 3) Fr. 12. §. 2. D. h. t . 4) Fr. 12. pr. §. 1. fr. 15. fr. 22. §. 2. D. h. t.

5) Fr. 12. §. 2. D. h. t.

6) Fr. 5. §. 2. D. 7, 5 (de usuf. ear. rer. quae usu cons.).

7) Fr. 22. pr. D. h. t. 8) Fr. 18. D. h. t.

9) Fr. 10. D. 4, 5 (de eapite minutis). fr. 10. §. 2. 3. D. 7, 8 (h. t.).

10) C. 13. C. 3, 33 (de usuf. et habit.). §. 5. I. h. t. (2, 5.).

11) Fr. 10. pr. §. 3. 0. h. t. o. 13. C. cit.

12) Fr. 27. 32. D. 29, 5 (dedonat.). Negat hoo v. Buehholz, Versuche a.7o.

13) Fr. 10. D. 4, 5 (de cap. minutis). fr. 10. pr. D. h. t.

14) Dig. 7, 7 (de operis servorum).

TIT. V. QUIBUS MODIS SERVITUTES NOBIS ACQUIRUNTUR.

§.430. Servitutes tam personarum quam praediorum tribus modis constituuntur: testamento, adiudicatione, pactis et stipulationibus. Praeterea praediorum servitutes etiam longa quasi possessione acquiruntur, et usufructus lege.

§.431. Testamento constituuntur servitutes quae legantur; et legari solent non solum ususfructus, usus et habitatio, verum etiam pra-diorum servitutes 1). Adiudicatione 2) tam ususfructus quam praediorum servitutes constitui possunt in iudiciis divisoriis, quibus et dominium nobis acquiritur. Quando lege acquiratur ususfructus, suis semper locis dicemus; restat igitur ut de reliquis servitutis constituendae modis dispiciamus.

§.432. Qui inter vivos alii usumfructum, vel aliquod ius praedii constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere 3) debet. Traditionem servitutes non recipiunt, quoniam incorporales sunt4). Antiquo iure civili tam ususfructus quam praediorum servitutes in Italico solo per in iure cessionem concedebantur. Iura praediorum rusticorum etiam mancipari poterant5). In provinciali solo iam tum pactionibus et stipulationibus constituebantur6), et hoc ius a Iustiniano receptum est.

§.433. Stipulationes vero, quibus utebantur veteres inconstituendis servitutibus, hae sunt: ut is, qui ius servitutis cedit, pro mittat: per se non fieri, neque per heredem eius, quominus alteri uti frui, aut ire agere liceat: item per eum nil fieri, quominus luminibus vicini praedii officiatur7); vel ut alter stipuletur, uti frui sibi licere8). Sed an servitutis quasi traditio necessaria sit, ut pleno iure acquirentis fiat, quaesitum est9). Quamvis vero utilis

1) §. 1. I. 2, 4 (de usufructu). D. 33, 2 (de usu et usufructu legato). D. 33, 3 (de servitute legata). Usus nonnisi Iegato constitui posse videtur.

2) §. 4—6. I. 4, 17 (de offio. iud.). fr. 6. §.1. D. 7, 1 (de usufructu). fr. 22. §. 3. D. 10, 2 (famil. hercisc.).

3) §. 4. I. 2, 3 (de serv.) §.1. I. 2. 4 (de usuf.). fr. 27. §. 7. D. 7, 1 (de usuf.).

4) Gai. 2. §. 19. 28.

5) Gai. 2. §. 29—30. 32. 33. Ulp. XIX. 2. Vatio. i. r. fragm. §. 50.

6) Gai. 2. §. 31.

7) Fr. 2. §. 5. fr. 4. §. 1. fr. 38. §. 6. fr. 49. §. 2. fr. 75. §.7. fr. 85. §. 3. fr. 111. fr. 131. pr. D. 45, 1 (de v. ob.). fr. 19. pr. D. 7, 1 (de usufr.).

8) Fr. 38. §. 10—12. D. 45, 1.

9) Communis olim erat interpretum opinio, nonnisi quasitraditione ius ser vitutis acquiri: contrariam sententiam probare coepit J. Schmidlein in Disisrt. inaugur. Gottingse 1823 publicata. Eius doctrinam novis argumentis adhibitis contra adversariorum tentamina defendimus atque firmavimus in Archiv fu> Civil. Praxis, t. 12. p. 52. et in Themide, t.9. p. 57—89. Com

s

« PreviousContinue »