Page images
PDF
EPUB

tantum rebus habere possumus: sua'res nemini servit 1). Servitutum non ea natura est, ut aliquid faciat quis, veluti ut viridia tollat, aut amoeniorem prospectum præstet, aut in hoc ut in suo pingat, sed ut aliquid patiatur, vel non faciat 2); unde illud : servitutem in faciendo consistere non posse: sed in patiendo vel in non faciendo, et affirmativarum et negativarum servitutum apud hodiernos distinctio 3). Cum igitur servitutem non homo debeat, sed res 4), ea rei, in qua constituta est, ita inhæret, ut tanquam rei qualitas dominii mutatione non amittatur : quare non minus, quam res corporalis, in rem actione peti potest 5).

§. 397. Summa servitutum divisio hæc est: quod aut personarum sunt, aut prædiorum 6). Illæ uni personæ competunt, cum qua extinguuntur: hæ prædiis inhærent, et prædio (dominanti) ab altero prædio (serviente) debentur. lllæ etiam personales, hæ et rerum servitutes et ab hodiernis servitutes reales appellantur. Servitutis nomen licet generale sit, vulgo tamen prædii servitutem demonstrat ?). Quoties nec hominum nec prædiorum servitutes sunt, quia nihil vicinorum interest, non valet, quod agitur: veluti ne per fundum tuum eas aut ibi consistas, vel ius tibi non esse fundo tuo uti frui 8).

$.398. Sunt quædam singulis servitutibus propria, quædam communia omnium, veluti, quibus modis servitutes constituuntur et amittuntur: de illis prius dispiciamus: et quidem primo loco de servitutibus prædiorum, deinde de personalibus videamus 9).

TIT. II. DE SERVITUTIBUS PRÆDIORUM 10). §. 399. Prædiorum servitutes ideo vocantur, quoniam sine præ

1) Fr. 27. D. 8, 2 (de serv. præd. urb.). Nemo ipse sibi servitutem debot: nec ipsum sibi prædium servire potest. fr. 5. pr. D. 7, 6 (si ususfr. vel usus pet.). fr. 10. D. 8, 4 (communia servit.). fr. 33. §. 1. in f. D. 8, 3 (de serv. præd. rust.).

2) Fr. 15. §. 1. D. 8, 1 (de servit.).

3) Possunt et tria servitutum genera distingui, faciendi, habendi, prohi· bendi. 0. Pfordten, Archiv für Civil. Praxis. XXII. 6. et v. Vangerow, Lehrbuch, S. 339. Nro. II.

4) Fr. 6. §. 2. D. 8, 5 (si servitus vindicetur).

5) Fr. 12. D. 8, 6 (quemdadmod. serv. amitt.). fr. 36. D. 50, 16 (de verbor. sign.). fr. 19. D. 7, 4 (quibus mod. ususfr. vel usus amitt.).

6) Fr. 1. D. 8, 1 (de servitut.). 7) Ita in rubricis titulorum I. 2. 3. D. 8, 1. 8) Fr. 15. pr. D. 8, 1 (de serv.). 9) In fontibus iuris Romani singula servitutum genera separatim tractantur. 10) Elegantissime hunc locum elucidaverunt Schrader, Civilist, Abhandlungen, p. 279. seq. et v. Vangerow, S. 340. 342.

diis constitui non possunt. Nemo enim potest servitutem acquirere urbani vel rustici prædii, nisi qui habet prædium : nec quisquam debet, nisi qui prædium habet. Dignoscitur harum servitutum vis atque natura ex his fere regulis : fundus fundo servit: servitutes perpetuam causam habere debent; item: servitus divisionem non recipit. De singulis adcuratius dicendum.

ş.400. Ut fundus fundo possit servire, prædia finitima aut vicina esse debent: neque tamen semper locus intermedius servitutem impedit, sed tum demum, cum propterea servitutis usus fieri non potest: inde medius mons servitutem prospiciendi impedit: quippe qui conspectum aufert 1).

§. 401. Nulla servitus esse potest, ex qua dominantis prædii conditio melior non fiat, sive utilior sive amenior; licet fortasse præsenti domino ea inutilis sit. Sed ob solam possessoris voluptatem non recte servitus constituitur: veluti ut in fundo tuo mihi pomum decerpere aut spatiari liceat ?). Eadem ratione servitutis usus non nisi in prædii dominantis utilitatem fieri potest 3), nec alii permitti sine prædio 4): nam tanquam propria prædii qualitas cum hoc tantummodo in alium transit, sicut cum serviente prædio tanquam onus ei impositum 5).

§. 402. Quæcunque servitus fundo debetur, omnibus eius partibus debetur, et ideo, quamvis particulatim venierit prædium, omnes partes servitus sequitur 6). E contrario si ius servitutis aliquis cesserit per fundum suum, non distincta parte, in qua exercetur, totus fundus servit; sed dominus servitutis civiliter iure suo utatur oportet i. e. quo minimum prædii onerati dominus sentiat incommodum ?).

ş. 403. Quod dicitur: servitutes perpetuam causam habere debere, ex eo sequitur, quod in faciendo consistere nequeunt; itaque in eo, quod inanu fit, servitus constitui non potest, velut aqua ex castello, vel ex lacu non perpetuo. Tuendus tamen est, cui tale ius concessum fuerit 8).

1) Fr. 38. 39. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr. 7. §. 1. D. 8, 4 (communia servitutum). fr. 5. §. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.).

2) Facile ergo conciliantur fr. 8. pr. fr. 15. pr. et fr. 19. D. 8,1 (de serv.). 3) Fr. 5. §. 1. fr. 6. fr. 24. 29. 33. §. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.). 4) Fr. 44. D. 19, 2 (locati). fr. 23. §. 2. D. 8, 3 (tit. cit.). 5) Fr. 86. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 20. §. 1. D. 41, 1 (de A. R. D.). 6) Fr. 23. . 3. D. 8, 3 (tit. cit.).

7) Fr. 9. D. 8, 1 (tit. cit.). fr. 13. §. 3. in f. D. 8, 4 (tit. cit.), fr. 4. §.1. fr. 5. §. 1. D. 43, 19 (de itinere actuque privato).

8) Regula hic proposita non omni ratione perspicua est. fr. 28. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr. 9, 23. §. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 1. §. 7--8. D. 43, 20 (de rivis). fr. 2. D. 8, 4 (communia servit.).

$. 404. Servitutes dividi non possunt, nam earum usus ita connexus est, ut qui eum partiatur, naturam eius corrumpat ^).. Si igitur plures sint prædii dominantis domini, singulis solida servitus competit, nec pro parte vindicari aut amitti potest 2).

ş. 405. Cui servitus competit, is etiam eius adminiculis uti potest; quare si quis aquæ haustum habet, iter ad aquam hauriendam habere videtur: et qui iter habet, quo nisi opere facto uti non potest, fodiendo et subtrahendo iter facere potest 8).

$. 406. Prædiorum servitutes in duo genera deducuntur: aut enim prædiorum rusticorum sunt, aut urbanorum. Illæ inde dictæ sunt, quod ædificiis inhærent i. e. quod vulgo ædificio debentur, sive id ruri sit, sive in urbe 4). Possunt tamen rusticæ servitutes ædificiis constitui et contra 5).

§. 407. Rusticorum prædiorum iura hæc sunt: iter, actus, via, æquæductus. In rusticis etiam computanda sunt æquæ haustus, pecoris ad aquam adpulsus, ius pascendi, calcis coquendæ, arenæ fodiendæ 6). Iter est ius eundi seu ambulandi hominis per alterius prædium ad utilitatem prædii nostri, sive quis eat, sive sella, lectica vel equo vehatur; iter enim est, quo quis eques vel 'pedes commeare potest; iumentum ducere non potest 7). Actus est ius agendi iumentum et vehiculum. Itaque qui iter habet, actum non habet: qui vero actum habet 8) et iter habet. Via est ius vehendi et agendi et ambulandi. Nam qui viam habet, non solum plaustrum ducere et iumenta agere potest, verum etiam lapidem trahere aut tignum : immo et rectam hastam ferre. Via et iter et actum in se continet 9).

§. 408. Latitudo itineris et actus ea est, quæ demonstrata est: quod si nihil dictum sit, hoc ab arbitro statuendum est 10). In via aliud iuris est; nam si dicta latitudo non est, legitima debetur.

1) Locus Pomponii nuper denuo repertus et publici iuris factus in Hugonis Civilist. Magazin, t. 6. p. 20.

2) Fr. 11. 17. D. 8, 1 (de servit.). fr. 4. §. 4. D. 8,5 (si serv. vind.). fr. 18. 28. 32. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 10. pr. D. 8, 6 (quo modo servit. amitt.). Cf. tamen fr. 6. D. 8, 1 (tit. cit.). Lucidissime regula hic proposita explicatur a clariss. Schradero 1. c. S. 5.

3) Fr. 10. D. 8, 1 (de serv.). fr. 20. §. 1. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr. 2. fr. 3. $. 3. D. 8. 3 (de S. P. R.). fr. 11. §. 1. D. 6, 2 (de publ. i. r. act.)

4) $. 1. 2. 3. I. h. t. fr. 3. D. 8,1 (eod.). fr. 198. D. 50, 16 (de V. S.). 5) Arg. fr. 2. pr. D. 8, 3 (de serv. p. rust.). fr. 2. D. 8, 2 (de S. P. U.). 6) Pr. I. h. t. fr. 1. pr. S. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.). 7) Pr. §. 2. I. h. t. fr. 1. pr. fr. 7. 12. D. eod. (8, 3).

8) Agi proprie dicuntur animalia, fr. 235. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 12. D. h. t. Aul. Gell. XX. 1.

9) Fr. 1. 7. D. cit. 10) Fr. 13. §. 2. D. 8, 3.

Viæ latitudo e lege xu Tabularum in porrectum octo pedes habet; in anfractum sedecim 1). Si locus nominatus non sit, quo iter, actus vel via fieri debeat, in infinitum ire, agere licet, civili tantum modo, i. e. minori fundi servientis detrimento; et qua primum via directa est, ibi modo et agendum, nec amplius mutanda potestas est ?).

§. 409. Æquæductus est ius aquam ducendi per fundum alienum. Per lapidem ducere aquam non alias licet, nisi hoc in servitute constituenda comprehensum sit 3): per fistulas duci potest, ita tamen ut nullum damnum domino fundi ex his detur. Item talis servitus constitui potest, ut aquam quærere et ducere liceat 4). Aquæductus et aquæhaustus etiam pluribus dari potest, si aqua sufficiens sit 5).

Reliquas servitutes commode ex ipsis iuris fontibus cognoscere licet 6).

$. 410. Urbanorum prædiorum præcipuæ servitutes sunt hæ : ut vicinus onera vicini sustineat, 'ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere, ut stillicidium vel flumen recipiat quis in ædes suas vel in cloacam vel in aream, vel non recipiat, et ne altius tollat quis ædes suas, ne luminibus vicini officiatur: item servitus proiiciendi, vel protegendi, aut prospiciendi, et quæ sunt reliquæ.

8.411. In servitute oneris ferendi illud singulare videtur, quod actio nobis competit in vicini prædii dominum: ut et onera ferat et ædificia reficiat ?) ad eum modum, qui servitute imposita comprehensus est: licet in omnibus servitutibus refectio ad eum pertineat, qui sibi servitutem asserit. Cum ea de re variæ essent veterum ICtorum sententiæ, Servii sententia prævaluit 8). Nam non solum lex ædium ita scribi solebat: „Paries oneri ferendo uti

1) Fr. 8. D. h. t.

2) Fr. 9. D. 8, 1 (de serv.). fr. 13. $. 1. 3. D. 8, 3. Uter dominorum eligere possit, quæsitum est, ob fr. 26. D. eod.

3) Fr. 2. §. 1. in f. D. h. t. fr. 17. §. 1. D. 39, 3 (de aqua et aquæ pluv.). 4) Fr. 10. D. h. t. (de reliquis). fr. 8. 21. 22. 26. D. h. t. 5) Fr. 2. §. 1. D. h. t. c. 12. C. 3, 34 (de serv. prædior.). fr. 20. $. 3. D. h. t. 6) Cfr. fr. 3. pr. fr. 4. fr. 5. §. 1. D. 8, 1 (eod.). 7) Fr. 5. §. 1. fr. 8. pr. et §. 2. D. $.5 (si serv. vind.). fr. 33. D. 8, 2 (h. t.),

8) Videtur hoc ius utilitatis publicæ causa receptum; ne vicino liceat parietem suum ita negligere, ut ædificium impositum ruere possit. Accedit quod ex prætoris edicto, quo cogimur cavere de damno infecto, neque caventes, neque reficientes domum ruinosam nostram, expelli possumus, missione ex secundo decreto data. Totum hunc locum lucidissime illustravit Mühlenbruch, Archiv für civil. Praxis, t. 14, p. 321–340.

nunc est, ita sit;“ sed etiam, ut Labeo notat, licet domino rem derelinquere.

Servitus tigni immittendi ) est ius, quo licet tignum sive trabem ex suo ædificio in alienum parietem immittere, ita ut ibi requiescat et vicini paries sustineat onus immissi; quæ servitus a priore in eo differt, quod qui eam debet, vicini tignum tantum suscipit, nihil autem reficere tenetur 2). Servitus proiiciendi est ius, quo nobis permittitur tignum ex nostro ædificio habere, ita ut provehatur supra prædium alienum, nusquam autem in vicinis ædibus requiescat 3). Servitus protegendi vero, ius protectum i. e. tectum imminens in alienum fundum habendi 4), puta ad coërcendas iniurias imbrium et tempestatum a parietibus nostris 5).

S. 412. Servitus stillicidii recipiendi, quæ et stillicidii immittendi vel avertendi dicitur 6), est ius, quo vicinus tenetur stillicidium recipere in tectum vel aream suam?). Fluminis vero recipiendi servitus ius est, quo derivare aliquis possit flumen in fundum vicinum. Stillicidium a flumine eo differt, quod illo aqua pluviæ ex tecto stillatim cadit 8), flumen vero vocatur, quod continuo fluit, estque hic aqua per tubas vel canales instar fluminis demissa. Servitus stillicidii vel fluminis non recipiendi in eo consistit, ut quis ab onere illa fortasse ex protectis vel suggrundio vicini recipiendi liberetur 9).

§. 413. Luminum servitute constituta id acquisitum videtur, ut vicinus lumina nostra excipiat i. e. fenestras nostras in suo vel communi pariete patiatur 10). Cum autem servitus constituitur, ne luminibus, officiatur, hoc maxime adepti videmur, ne ius sit vicino invitis nobis altius ædificare, atque ita minuere lumina nos

1) Fr. 242. §. 1. D. 50, 16 (de verb. signif.). fr. 20, 25. D. h. t. Tignum est omne genus materiæ. Fr. 62. D. 50, 16.

2) Fr. 8. §. 1. 2. D. h. t. et recte intelligi debet fr. 14. pr. D. 8, 5 (de serv. vind.).

3) Fr. 242. §. 1. D. cit. Ergo non est ius aliquid eiiciendi, vel effundendi in aream vicinam.

4) Fr. 2. D. h. t.

5) Inde protectum a suggrunda distinguitur; fr. 5. §. 6. D. 9, 3 (de his qui effud.).

6) Fr. 2. D. h. t. 7) Fr. 2. D. h. t.

8) Fr. 17. §. 3. fr. 20. $. 3. 4. D. h. t. Varro, de lingua lat. I. 4. §. 43. Theoph. ad §. 1. I. 2. 3.

9) Theoph. ad. §. 1. I. 2. 3 (cit.). Dubia est huius servitutis natura. 10) Arg. fr. 40. D. 8, 2.(h. t.). c. 8. C. 3, 34 (de servit.). Quid sint lu. mina disce ex fr. 16. D. eod. tit. et fr. 3, 1. §. 10. in medio. D. 25, 4 (de inspiciendo ventre). Cic. de orat. I. c. 39. fr. 25. D. 19, 2 (locati). cfr. Code civ. art. 676. De indole huius servitutis interpretes multum disputant.

« PreviousContinue »