Page images
PDF

tantum rebus habere possumus: suares nemini servit1). Servitutum non ea natura est, ut aliquid faciat quis, veluti ut viridia tollat, aut amoeniorem prospectum praestet, aut in hoc ut in suo pingat, sed ut aliquid patiatur, vel non faciat2); unde illud: servitutem in faciendo consistere non posse: sed in patiendo vel in non faciendo, et affirmativarum et negativarum servitutum apud hodiernos distinctio3). Cum igitur servitutem non homo debeat, sed res 4), ea rei, in qua constituta est, ita inhaeret, ut tanquam rei qualitas dominii mutatione non amittatur: quare non minus, quam res corporalis, in rem actione peti potest5).

§.397. Summa servitutum divisio haec est: quod aut personarum sunt, aut praediorum 6). Illae uni personae competunt, cum qua extinguuntur: hac praediis inhaerent, et praedio (dominanti) ab altero praedio (serviente) debentur. Illae etiam personales, hae et rerum servitutes et ab hodiernis servitutes reales appellantur. Servitutis nomen licet generale sit, vulgo tamen praedii servitutem demonstrat7). Quoties nec hominum nec praediorum servitutes sunt, quia nihil vicinorum interest, non valet, quod agitur: veluti ne per fundum tuum eas aut ibi consistas, vel ius tibi non esse fundo tuo uti frui8).

§.398. Sunt quaedam singulis servitutibus propria, quaedam communia omnium, veluti, quibus modis servitutes constituuntur et amittuntur: de illis prius dispiciamus: et quidem primo loco de servitutibus praediorum, deinde de personalibus videamus 9)diis constitui non possunt. Nemo enim potest servitutem acquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium: nec quisquam debet, nisi qui praedium habet. Dignoscitur harum servitutum vis atque natura ex his fere regulis: fundus fundo servit: servitutes perpetuam causam habere debent; item: servitus divisionem non recipit. De singulis adcuratius dicendum.

TIT. II. DE SERVITUTIBUS PRiEDIORUM l0). §. 399. Praediorum servitutes ideo vocantur, quoniam sine prae1) Fr. 27. D. 8, 2 (de serv. praed. urb.). Nemo ipse sibi servitutem debot: neo ipsum sibi praedium servire potest. fr. 5. pr. D. 7, 6 (si ususfr. vel usus pet.). fr. 10. D. 8, 4 (communia servit.). fr. 33. §. 1. in f. D. 8, 3 (de serv. pried. rust.).

2) Fr. 15. §. 1. D. 8, 1 (de servit.).

3) Possunt et tria servitutum genera distingui, faciendi, habendi, prohibendi. v. Pfordten, Archiv filr Civil. Praxia. XXII. 6. et ». Vangerow, Lehrbuch, §- 339. Nro. II.

4) Fr. 6. §. 2. D. 8, 5 (si servitus vindioetur).

5) Fr. 12. D. 8, 6 (quemdadmod. serv. amitt.). fr. 86. D. 50, 16 (de verbor. sign.). fr. 19. D. 7, 4 (quibus mod. ususfr. vel usus amitt.).

6) Fr. 1. D. 8, 1 (de servitut.).

7) Ita in rubricis titulorum I. 2. 3. D. 8, 1. 8) Fr. 15. pr. D. 8, 1 (de serv.).

9) In fontibus iuris Romani singula servitutum genera separatim traotantur. 10) Elegantissime huno locum elucidaverunt Schrader, Civiliat. Abhandlun

gen, p. 279. seq. et v. Vangerow, §. 340. 342.

§.400. Ut fundus fundo possit servire, praedia finitima aut vicina esse debent: neque tamen semper locus intermedius ser vitutem impedit, sed tum demum, cum propterea servitutis usus fieri non potest: inde medius mons servitutem prospiciendi im pedit: quippe qui conspectum aufert1).

§.401. Nulla servitus esse potest, ex qua dominantis praedii conditio melior non fiat, sive utilior sive amoenior; licet fortasse praesenti domino ca inutilis sit. Sed ob solam possessoris voluptatem non recte servitus constituitur: veluti ut in fundo tuo mihi pomum decerpere aut spatiari liceat2). Eadem ratione servitutis usus non nisi in praedii dominantis utilitatem fieri potest8), nec alii permitti sine praedio4): nam tanquam propria praedii qualitas cum hoc tantummodo in alium transit, sicut cum serviente praedio tanquam onus ei impositum5). w

§. 402. Quaecunque servitus fundo debetur, omnibus eius partibus debetur, et ideo, quamvis particulatim venierit praedium, omnes partes servitus sequitur6). E contrario si ius servitutis aliquis cesserit per fundum suum, non distincta parte, in qua exercetur, totus fundus servit; sed dominus servitutis civiliter iure suo utatur oportet i. e. quo minimum praedii onerati dominus sentiat incommodum 7).

§.403. Quod dicitur: servitutes perpetuam causam habere debere, ex eo sequitur, quod in faciendo consistere nequeunt; itaque in eo, quod manu fit, servitus constitui non potest, velut aqua ex castello, vel ex lacu non perpetuo. Tuendus tamen est, cui tale ius concessum fuerit8).

1) Fr. 38. 39. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr. 7. §. 1. D. 8, 4 (communia servitutum). fr. 5. §. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.).

2) Facile ergo conciliantur fr. 8. pr. fr. 15. pr. et fr. 19. D. 8,1 (de serv.).

3) Fr. 5. §. 1. fr. 6. fr. 24. 29. 33. §.1. D. 8, 3 (de S. P. R.).

4) Fr. 44. D. 19, 2 (locati). fr. 23. §. 2. D. 8, 3 (tit. cit.).

5) Fr. 86. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 20. §. 1. D. 41, 1 (de A. R. D.).

6) Fr. 23. §. 3. D. 8, 3 (tit. oit.).

7) Fr. 9. D. 8, 1 (tit. cit.). fr. 13. §. 3. in f. D. 8, 4 (tit. cit.). fr. 4. §.1. fr. 5. §. 1. D. 43, 19 (de itinere actuque privato).

8) Regula hic proposita non omni ratione perspicua est. fr. 28. D. 8, 2 (de S. P. TJ.). fr. 9, 23. §. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 1. §. 7-8. D. 43, 20 (de rivis). fr. 2. D. 8, 4 (communia Bervit.).

§.404. Servitutes dividi non possunt, nam earum usus ita connexus est, ut qui eum partiatur, naturam eius corrumpat1). Si igitur plures sint praedii dominantis domini, singulis solida servitus competit, nec pro parte vindicari aut amitti potest2).

§.405. Cui servitus competit, is etiam eius adminiculis uti po test; quare si quis aquae haustum habet, iter ad aquam hauriendam habere videtur: et qui iter habet, quo nisi opere facto uti non potest, fodiendo et subtrahendo iter facere potest8).

§.406. Praediorum servitutes in duo genera deducuntur: aut enim praediorum rusticorum sunt, aut urbanorum. Illae inde dictae sunt, quod aediticiis inhaerent i. e. quod vulgo aedificio debentur, sive id ruri sit, sive in urbe 4). Possunt tamen rusticae servitutes aedificiis constitui et contra 5).

§.407. Rusticorum praediorum iura haec sunt: iter, actus, via, aequaeductus. In rusticis etiam computanda sunt aequae haustus, pecoris ad aquam adpulsus, ius pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae6). Iter est ius^eundi seu ambulandi Homihis per alterius praedium ad utilitatem praedii nostri, sive quis eat, sive sella, lectica vel equo vehatur; iter enim est, quo quis eques vel pedes commeare potest; iumentum ducere non potest7). Actus est ius agendi iumentum et vehiculum. Itaque qui iter habet, actum non habet: qui vero actum habet8) et iter habet. Via est ius vehendi et agendi et ambulandi. Nam qui viam habet, non solum plaustrum ducere et iumenta agere potest, verum etiam lapidem trahere aut tignum: immo et rectam hastam ferre. Via et iter et actum in se continet9).

§.408. Latitudo itineris et actus ea est, quae demonstrata est: quod si nihil dictum sit, hoc ab arbitro statuendum est10). In via aliud iuris est; nam si dicta latitudo non est, legitima debetur. Viae latitudo e lege m Tabularum in porrectum octo pedes ha bet; in anfractum sedecim 1). Si locus nominatus non sit, quo iter, actus vel via fieri debeat, in infinitum ire, agere licet, civili tantum modo, i. e. minori fundi servientis detrimento; et qua primum via directa est, ibi modo et agendum, nec amplius mutanda potestas est 2).

1) Locus Pomponii nuper denuo ropertus et publici iuris factus in Hiigonis Civilist. Magazin, t. 6. p. iO.

2) Fr. 11. 17. D. 8, 1 (de servit.). fr. 4. §. 4. D. 8, 5 (si serv. vind.). fr. 18. 28. 32. D. 8, 3 (de S. P. R.). fr. 10. pr. D. 8, 6 (quo modo servit. amitt.). Cf. tamen fr. 6. D. 8, 1 (tit. oit.). Lucidissime regula hic proposita explicatur a clariss. Schradero l. o. §. 5.

3) Fr. 10. D. 8, 1 (de serv.). fr. 20. §.1. D. 8, 2 (de S. P. U.). fr.2. fr.3. §. 3. D. 8. 3 (de S. P. R.). fr. 11. §. 1. D. 6, 2 (de publ. i. r. act.)

4) §. 1. 2. 3. I. h. t. fr. 3. D. 8, 1 (eod.). fr. 198. D. 50, 16 (de V. S.).

5) Arg. fr. 2. pr. D. 8, 3 (de serv. p. rust.). fr. 2. D. 8, 2 (de S. P. U.).

6) Pr. I. h. t. fr. 1. pr. §. 1. D. 8, 3 (de S. P. R.).

7) Pr. §. 2. I. h. t. fr. 1. pr. fr. 7. 12. D. eod. (8, 3).

8) Agi proprie dicuntur animalia, fr. 235. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 12. D. h. t. Aul. Gell. XX. 1.

9) Fr. 1. 7. D. cit. 10) Fr. 13. §. 2. D. 8, 3.

§. 40D. /Equaeductus est ius aquam ducendi per fundum alienum. Per lapidem ducere aquam non alias licet, nisi hoc in servitute constituenda comprehensum sit3): per fistulas duci po test, ita tamen ut nullum damnum domino fundi ex his detur. Item talis servitus constitui potest, ut aquam quaerere et ducere liceat 4). Aquaeductus et aquaehaustus etiam pluribus dari potest, si aqua sufficiens sit5).

Reliquas servitutes commode ex ipsis iuris fontibus cognoscere licet6).

§.410. Urbanorum praediorum praecipuae servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat, ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere, ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in cloacam vel in aream, vel non recipiat, et ne altius tollat quis aedes suas, ne luminibus vicini officiatur: item servitus proiiciendi, vel protegendi, aut prospiciendi, et quae sunt reliquae.

§.411. In servitute oneris ferendi illud singulare videtur, quod actio nobis competit in vicini praedii dominum: ut et onera ferat et cedificia reficiat7) ad eum modum, qui servitute imposita comprehensus est: licet in omnibus servitutibus refectio ad eum pertineat, qui sibi servitutem asserit. Cum ea de re variae essent veterum ICtorum sententiae, Servii sententia praevaluit8). Nam non solum lex aedium ita scribi solebat: „Paries oneri ferendo uti nunc est, ita sit," sed etiam, ut Labeo notat, licet domino rem derelinquere.

1) Fr. 8. D. h. t.

2) Fr. 9. D. 8, 1 (de serv.). fr. 13. §.1. 3. D. 8, 3. Uter dominorum eligere possit, quassitum est, ob fr. 26. D. eod.

3) Fr. 2. §. 1. in f. D. h. t. fr. 17. §. 1. D. 39, 3 (de aqua et aquas pluv.).

4) Fr. 10. D. h. t. (de reliquis). fr. 8. 21. 22. 26. D. h. t.

5) Fr. 2. §.1. D.h.t. 0.12. C. 3, 34 (de serv. pradlor.). fr.20. §.3. D.h.t.

6) Cfr. fr. 3. pr. fr. 4. fr. 5. §. 1. D. 8, 1 (eod.).

7) Fr. 5. §.1. fr.8.pr. et §.2. D. §.5 (si serv. vind.). fr.33. D. 8, 2 (h.t.).

8) Yidetur hoc ius utilitatis publicas oausa receptum; ne vioino liceat pa rietem suum ita negligere, ut sdificium impositum ruere possit. Accedit quod ex praetoris edicto, quo cogimur cavere de damno infecto, neque caventas, neque reficientes domum ruinosam nostram, expelli possumus, missione ex secundo decreto data. Totum hunc locum lucidissime illustravit Muhlenhruch, Archio filr eioil. Praxis, t. 14, p. 321—340.

Servitus tigni immittendi1) est ius, quo licet tignum sive trabem ex suo aedificio in alienum parietem immittere, ita ut ibi requiescat et vicini paries sustineat onus immissi; quae servitus a priore in eo differt, quod qui eam debet, vicini tignum tantum suscipit, nihil autem reficere tenetur2). Servitus proiiciendi est ius, quo nobis permittitur tignum ex nostro aedificio habere, ita ut provehatur supra praedium alienum, nusquam autem in vicinis aedibus requiescat8). Servitus protegendi vero, ius protectum i. e. tectum imminens in alienum fundum habendi 4), puta ad coercendas iniurias imbrium et tempestatum a parietibus nostris 5).

§. 412. Servitus stillicidii recipiendi, quae et stillicidii immittendi vel avertendi dicitur6), est ius, quo vicinus tenetur stillicidium recipere in tectum vel aream suam 7). Fluminis vero re cipiendi servitus ius est, quo derivare aliquis possit flumen in fundum vicinum. Stillicidium a flumine eo differt, quod illo aqua pluviae ex tecto stillatim cadit8), flumen vero vocatur, quod con tinuo fluit, estque hic aqua per tubas vel canales instar fluminis demissa. Servitus stillicidii vel fluminis non recipiendi in eo consistit, ut quis ab onere illa fortasse ex protectis vel suggrundio vicini recipiendi liberetur9).

§. 413. Luminum servitute constituta id acquisitum videtur, ut vicinus lumina nostra excipiat i. e. fenestras nostras in suo vel communi pariete patiatur10). Cum autem servitus constituitur, ne luminibus officiatur, hoc maxime adepti videmur, ne ius sit vicino invitis nobis altius aedificare, atque ita minuere lumina nos1) Fr. 242. §. 1. D. 50, 16 (de verb. signif.). fr. 20, 25. D. h. t. Tignum est omne genus materise. Fr. 62. D. 50, 16.

2) Fr. 8. §. 1. 2. D. h. t. et reote intelligi debet fr. 14. pr. D. 8, 5 (de serv. vind.).

3) Fr. 242. §. 1. D. cit. Ergo non est ius aliquid eiiciendi, vel effundendi in aream vicinam.

4) Fr. 2. D. h. t.

5) Inde proteotum a sUggrunda distinguitur; fr. 5. §. 6. D. 9, 3 (de his qui effud.).

6) Fr. 2. D. h. t. 7) Fr. 2. D. h. t.

8) Fr. 17. §. 3. fr. 20. §. 3. 4. D. h. t. Varro, de lingua lat. I. 4. §. 43. Theoph. ad §. 1. I. 2. 3.

9) Theoph. ad. §. 1. I. 2. 3 (cit.). Dubia est huius servitutis natura. 10) Arg. fr. 40. D. 8, 2 (h. t.). c. 8. C. 3, 34 (de servit.). Quid sint lu mina disce ex fr. 16. D. eod. tit. et fr. 3, 1. §. 10. in medio. H. 25, 4 (de inspiciendo ventre). Cic. de orat. I. c. 39. fr. 25. D. 19, 2 (locati). ofr. Code civ. art. 676. De indole huius servitutw interpretes multum disputant.

« PreviousContinue »