Page images
PDF
EPUB

trimonii onera. Dari debet dos marito, vel ei in cuius potestate est ), et a muliere vel eius nomine vel pro ea; quod aliunde marito non propter uxorem dalur, dos non est ?). Datur autem dos, ut sustineantur matrimonii onera 3). Ideoque sine matrimonio nulla dos intelligitur 4); licet sine dote matrimonium sit 5); et stipulatio, quæ propter dotis causam fit, habet in se conditionem: si nuptiæ fuerint secutæ 6). Quod si ex quacunque causa matrimonium non subsistit, nec dos adesse videtur ?).

Cætera mulieris bona præter dotem, a græcis vocabulis nagu geovnv, bona paraphernalia vocantur 8), in quibus ea tantum iura maritus habet, quæ mulier ei permittit ').

$. 382. Doti dari possunt omnes res, quæ in commercio sunt, tam corpora quam iura, ut ususfructus, nomina et actiones 10): immo universum mulieris patrimonium.

$. 383. Dos aut profectitia dicitur, aut adventitia. Profectitia est, quæ a patre vel parente profecta est, vel bonis vel facto eius: nec interest utrum filiæ in potestate constitutæ dotem dederit, an emancipatæ : ea enim quam ipsa sibi uxor dotem constituit, profectitia non est. Adventitia est omnis dos quæ a quovis alio datur, velut et illa quam ipsa uxor sibi constituit 11).

$. 384. Dotis constituendæ necessitas patri demum lege Iulia et Papia Poppæa imposita est, atque constitutionibus Severi et Antonini, quibus patres coguntur per magistratus liberos, quos habent, in matrimonium collocare et dotare 12). Apud hos itaque filiabus, quibus parentes conditionem quærere negligerent, conqueri licebat. Nihil interest, utrum in potestate patris constituta sit filia, necne. Ex constitutione Diocletiani mater dotem pro filia dare non cogitur, nisi ex magna et probabili causa, vel lege specialiter expressa : neque pater de bonis uxoris suæ invitæ

[ocr errors]

ullam dandi habet facultatem ). Fratres vero cogendos esse, ut dotem constituant sororibus, nulla lege iubetur ?). Ipsa mulier ad dotem constituendam cogi non debet.

$. 385. Dos autem constituitur multis modis : aut enim datur, aut pacto vel pollicitatione promittitur, aut legatur, aut mortis causa donatur. Antiquo iure Romano etiam dotis dictio in usu erat 3). Qui dotem promisit, contracto matrimonio conveniri potest ad eam præstandam, hypothecaria etiam actione.

g. 386. Durante matrimonio dos in dominio mariti est, ita quidem, ut si 4) res, quæ in genere functionem recipiunt, vel etiam aliæ rcs, sed æstimatæ, in dotem datæ fuerint, pleno iure earum dominus sit, restituturus in fine matrimonii vel res eiusdem quantitatis et qualitatis, vel earum æstimationem 5). Si vero aliæ res, sed non æstimatæ, doti datæ fuerint, maritus, licet alienare eas possit, plenum earum dominium non habet (nam tenetur ad eas in specie restituendas aut æstimationem earum præstandan), sed omnem rei usum et fructum pendente matrimonio, neque vero rationem de administratione sua reddere debet 6). Periculum harum rerum ad mulierem pertinet.

§. 387. Aliud iuris est in fundo dotali, de quo iam dicendum est. Dotale prædium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, dotis causa ei datum 7). Cum lex nonnisi in prædiis Italicis locum haberet, et alienationes inhiberet, quæ invita muliere fierent, hypothecas autem illarum rerum etiam volente ea 8); sustinianus legem corrigens, sancivit: miss.). "Re ab se dotandi officium patris vel avi esse credebatur. Fr. 6. D. 37, 6 (de collat. bonor.).

1) Ipsa fere verba constitutionis 14. C. h. t. Iustinianus in fr. 19. S. 1. C. 1, 3 (de hæreticis), non orthodoxos parentes, filiabus suis omnimodo do. tes dare debere, statuit.

2) Sororem germanam vel consanguineam dotandi necessitatem vulgo contrario argumento ex his verbis fr. 12. §. 3. D. 27, 6 (de administ. et per. tut.) deducunt. Sed non dabit dotem sorori alio patre natæ, etiam si aliter ea nubere non possit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quæ servanda arbitrio pupilli est.“ At etiamsi quid inde concludendum esset, tamen nonnisi naturalis dotandi obligatio probari posset, nec vero necessitas, qua cogi posset frater.

3) Inde Ulpianus VI. 1. „Dos aut datur, aut dicitur, aut promittitur.“ 4) Pr. I. 2, 8. fr. 7. $. 3. D. cit.

) Fr. 42. D. h. t. c. 5. 11. C. 5, 12. cit. c. un. C. 5, 13 (de rei uxoriæ actione).

6) Fr. 7. 8.3. fr. 10. S. 3. D. h. t. fr. 67. D. 24, 3 (soluto matrimonio dos quemadmodum petatur).

7) Pr. I. 2, 8 (tit. cit.). Gai. 2. §. 63. Paul. II. 21. §. 2. Erat ea lex Iulia de adulteriis.

8) Gai. 2. §. 62. 63. fr. 1. pr. fr. 1, 16. D. h. t. c. 1. C. eod. o. un. 8.15. C. 5, 13 (tit. cit.).

ut et prædiorum provincialium alienatio et obligatio interdictæ essent, et neutra earum neque consentientibus mulieribus procederet, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiæ earum converteretur 1).

Alienatio autem latissimo sensu accipitur: ut non solum sit omnis actus, per quem dominium transfertur 2), sed etiam usucapionem contineat; vix enim est ut non videatur alienare, qui usucapere patitur 3); item nec servitutes fundo debitas maritus remittere potest, nec ei alias imponere 4). Denique mariti, qui fundum communem cum alio in dotem inæstimatum acceperunt, ad cominuni dividundo iudicium provocare non possunt, licet ipsi possint provocari 5). Æstimatus fundus alienari potest, cum eius æstimatio potius, quam ipsa species in dote sit 6).

$. 388. Si igitur vir dotale prædium scienti vel ignoranti vendidit vel obligavit, vel alio modo alienavit, nil iuris transfertur ?), nec usucapio nec longissimi temporis præscriptio procedit, cum, ubi lex inhibeat usucapionem, bona fides possidenti nil prosit 8); sed finito matrimonio vindicatio mulieri eiusve heredi competit 9). An maritus negotium a se gestum impugnare possit, dubium est, sed si in matrimonio mulier decessit, et dos lucro mariti cessit, fundus avelli nequit 10).

$. 389. `Soluto matrimonio iura mariti in dotalibus bonis extinguuntur et reddi dos debet, nisi aliud convenit 11). Dotis autem tam profectitiæ quam adventitiæ repetitio viventi uxori, si sui iuris sit, soli 12), si sub patria potestate sit constituta, ei simul cum patre agenti competit 13); illa filiæ et patris communis esse incipit 14). Mortua autem in matrimonio muliere, profectitia dos ad patrem revertitur 15), adventitia ad uxoris heredes transit 16). Semper qui sibi dotem finito matrimonio restitui stipulatus est, solus habet eius repetitionem.

1) Pr. I. cit. c. un. §. 15. C. 5, 13 (de rei uxor. act.).
2) C. 1. C. h. t.
3) Pr. 28. pr. D. 50, 16 (de V. S.).

4) Fr. 5. D. eod. 5) c. 2. C. h. t.

6) Fr. 11. D. 23, 5 (h. t.). 7) Fr. 42. D. 41, 3 (de usurp. et usucap.). 8) Fr. 16. D. h. t. fr. 24. pr. D. 41, 3 (tit. cit.). c. 29. C. h. t. 9) c. 30. C. h. t. 10) Fr. 17. D. h. t. Cf. v. Vangerow, Lehrb. der Pandecten. I. S. 217. nota 2. 11) Aliud antiquo iure obtinebat. Ulp. h. t. 3. 4. 5. 12) Fr. 2. pr. D. 24, 3 (soluto matr.). c. un. §. 16. C. 5, 13 (tit. cit.). 13) Fr. 2. 5. 1. fr. 3. 34. D. 24, 3 (tit. cit.). c. 27. c. 5, 18 (soluto matrim.). 14) Fr. 2. §. 1. cit. fr. 34. §. 6. D. 46, 3 (de solution. et lib.). 15) Fr. 6. pr. D. h. t. c. 4. C. 5, 13. cit. 16) C. un. §. 13. C. 5, 13 (tit. cit.), fr. 12. pr. D. 23, 4 (tit. cit.).

§. 390. Æstimata dos, vel quæ in rebus fungibilibus constat, in genere restituitur vel eius æstimatio solvitur. Cæteræ dotes in specie redduntur; si quæ res interierint vel abfuerint culpa mariti, earum quoque æstimatio præstatur 1). Tempus restitutionis in rebus soli est tempus soluti matrimonii, cæteræ res intra annum post solutum matrimonium restituuntur ?).

Non solum res dotales ipsæ, sed et omnes accessiones, quæ fructus non sunt, vel etiam fructus ante matrimonium vel post tempus restitutionis debitæ percepti, restitui debent 3). Dotis repetitio tacita hypotheca in universis bonis mariti munita est, quæ, si mulier ipsa eiusve liberi exactionem dotis habent, privilegio gaudet, quo omnibus, præler fiscum, mariti creditoribus, etiam prioribus, est potior 4).

§. 391. Pactis dotalibus, sæpe iura quæ dotem spectant, aliter definiuntur 5).

§. 392. Pupillos sine tutoris auctoritate res suas alienare non posse, iam ex iis sequitur, quæ supra in libro I. (S. 230.) diximus, eos conditionem suam deteriorem facere non posse. Simili ratione nec ii, qui in curatione sunt, res suas in alios transferre possunt. Sed novissimo iure nec tutoribus permissum est, eas sine magistratus decreto alienare. Primum Septimius Severus imperator interdixit iis, ne prædia rustica vel suburbana distraherent, nisi pater testamento aut codicillis id permisisset, vel æs alienum inter, venisset, quo casu magistratus decreto, causa cognita, interposito, alienatio fieri posset 6). Constantinus aliarum quoque rerum prohibuit alienationem, præter eas res, quæ tempore deperirent, in quarum distractione tutorem vel curatorem cessantem suo periculo cessare statuit ?). Iustinianus hoc ius novo robore confirmavit 8). Unde hodie omnis alienatio, nisi earum rerum, quae servando servar¡ nequeunt, tutoribus et curatoribus est interdicta, nec nisi urgente necessitate, ex decreto magistratus, causa cognita, permittitur.

1) Fr. 3. D. 23, 3 (tit. cit.). c. 21. C. h. t. 2) C. un. $. 7. C. 5, 13 (tit. cit.). Ius vetus v. apud Ulp. h. t. 8. 8. 3) Fr. 5. fr. 6. f. fr. 25. f. fr. 31. D. h. t. 4) c. un. §. 1. C. 5, 13. 5) V. D. 25, 4 (de pactis dotalibus).

6) s. 2. I. h. t. D. 27, 9 (de rebus eorum qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis). Cod. 5, 37. et 72. seq. Iustinianus hæc in Institutionibus suis silentio præteriit; quæ in §. 2. tradit, alio loco exponemus. Fr. 1. §. 2. D. h. t.

7) Fr. 7. §. 1. D. 26, 7 (de administ. tut.). c. 22. in f. C. 5, 37 (eod. tit.). c. 4. C. 5, 72 (quando decreto opus non est).

8) C. 28. C. 6, 37 (tit. cit.). c. 3. C. 5, 74 (si maior factus alien. ratihabuit).

§. 393. Alienatio autem in latissimo sensu accipitur, ut non solum venditio vel alia dominii distractio sit prohibita, sed ne obligare res possit tutor vel curator, aut usumfructum aliamve servitutem in iis alteri constituere 1).

$. 395. Quod si nihilominus alienatio facta fuerit, vel absque decreto, vel si obreptum fuerit magistratui , ius pupillo vel minori, aliisve sub cura constitutis, in rebus suis non aufertur, sed has a quovis possessore, nulla præscriptione obstante, eis conceditur vindicare, si postea maior factus alienationem non comprobavit. Eiusmodi vero distractionis comprobatio ex eo præsumitur, si maior factus rerum donatarum vindicationem per decem annos inter præsentes et viginti inter absentes , et rerum aliter distractarum vindicationem intra quinquennium post adimpletam maiorem ætatem omiserit 2).

$. 395. Cæterum alienationes harum rerum absque decreto fieri debere, ubi iuris necessitas eas flagitat, communis iuris ratio præcipit, veluti si res a patre obligatæ venduntur a creditore, velosi actione communi dividundo, familiæ herciscundæ aut finium regundorum pupillus convenitur 3).

CAP. III.

DE SERVITUTIBUS TAM PRÆDIORUM QUAM

PERSONARUM 4).

TIT. I. DE SERVITUTUM NATURA GENERATIM. §. 396. Quemadmodum personæ aut liberæ sunt aut servæ, ita ctiam res 5). Est autem servitus onus rei alienæ impositum, quo dominus istius cogitur aliquid in suo pati vel non facere, in alius personæ vel rei utilitatem. Nam est qualitas rei imposita, qua quis jus usum diminuit, alterius auget 6). Servitutes in alienis

1) C. 1. 16. c. 5, 71. h. t. c. 2. 3. C. 5, 74 (si maior factus etc.). 2) Fr. 10. D. h. t. c. 2. 3. C. 5, 74 (tit. cit.).

3) Fr. 1. §. 2. 3. fr. 5. §. 3. D. h. t. c. 2. 15. 17. C. 5, 72 (quando decreto opus non est). c. 23. 24. C. h. t.

4) 1. 2. t. 3–5. D. lib. 7. et 8. C. I. 3. t. 33. 34. Maynz, Eléments. I. $. 210-231.

5) Fr. 20. §. 1. D. 41, 1 (de acquir. rer. dom.). Vocatur optimum, maxi. mum, quod nemini servit prædium, f. 90. 169. D. 50, 16 (de V. S...

6) Fr. 5. S. 9. D. 39, 1 (de novi op. nunc.). De vera servitutis notione disputavit A. A. v. Buchholz, Versuche, p. 157.

« PreviousContinue »