Page images
PDF

trimonii onera. Dari debet dos marito, vel ei in cuius potestate est1), et a muliere vel eius nomine vel pro ea; quod aliunde marito non propter uxorem datur, dos non est2). Datur autem dos, ut sustineantur matrimonii onera 8). Ideoque sine matrimonio nulla dos intelligitur 4); licet sine dote matrimonium sit5); et stipulatio, quaepropter dotis causam fit, habet in se conditionem: si nuptiae fuerint secutae6). Quod si ex quacunque causa matrimonium non subsistit, nec dos adesse videtur7).

Caetera mulieris bona praeter dotem, a graecis vocabulis naqa fftQvrjv, bona paraphernalia vocantur8), in quibus ea tantum iura maritus habet, quae mulier ei permittit 9).

§. 382. Doti dari possunt omnes res, quae in commercio sunt, tam corpora quam iura, ut ususfructus, nomina et actiones10): immo universum mulieris patrimonium.

§. 383. Dos aut profectitia dicitur, aut adventitia. Profectitia est, quae a patre vel parente profecta est, vel bonis vel facto eius: nec interest utrum filiae in potestate constitutae dotem dederit, an emancipatae: ea enim quam ipsa sibi uxor dotem constituit, pro fectitia non est. Adventitia est omnis dos quae a quovis alio datur, velut et illa quam ipsa uxor sibi constituitu).

§. 384. Dotis constituendae necessifas patri demum lege Iulia et Papia Poppaea imposita est, atque constitutionibus Severi et Antonini, quibus patres coguntur per magistratus liberos, quos habent, in matrimonium collocare et dotare 12). Apud hos itaque filiabus, quibus parentes conditionem quaerere negligerent, conqueri licebat. Nihil interest, utrum in potestate patris constituta sit filia, necne. Ex constitutione Diocletiani mater dotem pro filia dare non cogitur, nisi ex magna et probabili causa, vel lege specialiter expressa: neque pater de bonis uxoris suae invitae ullam dandi habet facultatem1). Fratres vero cogendos esse, ut dotem constituant sororibus, nulla lege iubetur2). Ipsa mulier ad dotem constituendam cogi non debet.

1) Fr.21. §.4. D. 50, 1 (ad munioip.). fr. 13. §.2. D. 23, 5 (depact. dotal.).

2) Arg. fr. 14. §. 1. D. 23, 5 (tit. cit.<.

3) Fr. 76. in f. D. h. t. fr. 21. §.1. D. 24,1 (de donat. int. vif. ot uxor.), c. 20. C. h. t.

4) Fr. 20. §. 2. fr. 46. in f. D. 10, 2 (fam. herciso.). fr. 16. pr. D. 49, 17 (de cast. pecul.).

5) C. 20. pr. C. 5, 3 (de donat. ante nupt.).

6) Fr. 10. §. 4. fr. 21. 68. D. h. t. fr. 4. §. 2. D- 2—14 (de pactis). *

7) §. 12. I. 1, 10 (de nuptiis). fr. 52. 5S. D. 23, 2 (de nuptiis).

8) C. 8. Cod. 5, 14 (de pactis conv.).

9) C. 11. C. eod. fr. 9. §. 3. D. 23, 3 (h. t.). o. 17. C. 5, 16 (de donat. int. vir. et uxor.).

10) Fr. 7. §. 2. 3. D. h. t. fr. 13. §. 10. D. 5, 3 (de hereditat. petit.).

11) Fr. 5. pr. D. h. t. Ulp. h. t. §. 3.

12) Fr. 19. D. 23, 2 (de nupt.). Vide tamen c. ult. C. 5, 11 (do dotis promiss.). * Re ab se dotandi offioium patris vel avi esse credebatur. Fr. 6. D. 37, 6 (de collat. bonor.).

§.385. Dos autem constituitur multis modis: aut enim datur, aut pacto vel pollicitatione promittitur, aut legatur, aut mortis causa donatur. Antiquo iure Romano etiam dotis dictio in usu erat8). Qui dotem promisit, contracto matrimonio conveniri potest ad eam praestandam, hypothecaria etiam actione.

§. 386. Durante matrimonio dos in dominio mariti est, ita quidem, ut si4) res, quae in genere functionem recipiunt, vel etiam aliae res, sed aestimatae, in dotem datae fuerint, pleno iure earum dominus sit, restituturus in fine matrimonii vel res eiusdem quan- titatis et qualitatis, vel earum aestimationem 5). Si vero aliae res, sed non aestimatae, doti datae fuerint, maritus, licet alienare eas possit, plenum earum dominium non habet (nam tenetur ad eas in specie restituendas aut aestimationem earum praestandam), sed omnem rei usum et fructum pendente matrimonio, neque vero rationem de administratione sua reddere debet6). Periculum harum rerum ad mulierem pertinet.

§. 387. Aliud iuris est in fundo dotali, de quo iam dicendum est. Dotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, dotis causa ei datum 7). Cum lex nonnisi in praediis Italicis locum haberet, et alienationes inhiberet, quae invita muliere fierent, hypothecas autem illarum rerum etiam volente ea8); lustinianus legem corrigens, sancivit: ut et praediorum provincialium alienatio et obligatio interdictae essent, et neutra earum neque consentientibus mulieribus procederet, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum converteretur1). /

1) Ipsa fere verba constitutionis 14. C. h. t. Iustinianus in fr. 19. §. 1. C. 1, 3 (de hsereticis), non orthodoxos parentes, filiabus suis omnimodo do tes dare debere, statuit.

2) Sororem germanam vel consanguineam dotandi necessitatem vulgo con trario argumento ex his verbis fr. 12. §. 3. D. 27, 6 (de administ. et per. tut.) deducunt. „Sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiam si ali ter ea nubere non possit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae servanda arbitrio pupilli est." At etiamsi quid inde concludendum esset, ta men nonnisi naturalis dotandi obligatio probari posset, nec vero necessitas, qua cogi posset frater.

3) Inde Ulpianus VI. 1. „Dos aut datur, aut dioitur, aut promittitur."

4) Pr. I. 2, 8. fr. 7. §. 3. D. cit.

*) Fr. 42. D. h. t. o. 5. 11. C. 5, 12. cit. o. un. C. 5, 13 (de rei uxoriss actione).

6) Fr. 7. §. 3. fr. 10. §. 3. D. h. t. fr. 67. D. 24, 3 (soluto matrimonio dos quemadmodum petatur).

7) Pr. I. 2, 8 (tit. cit.). Gai. 2. §. 63. Paul. II. 21. §. 2. Erat ea lei IuUa de adulteriis.

8) Gai. 2. §.62. 63. fr.l. pr. fr. 1,16. D. h. t. o. 1. C. eod. o. un. §.15. C. 5, 13 (tit. cit.).

Alienatio autem latissimo sensu accipitur: ut non solum sit omnis actus, per quem dominium transfertur2), sed etiam usucapionem contineat; vix enim est ut non videatur alienare, qui usucapere patitur3); item nec servitutes fundo debitas maritus remittere potest, nec ei alias imponere 4). Denique mariti, qui fundum communem cum alio in dotem inaestimatum acceperunt, ad communi dividundo iudicium provocare non possunt, licet ipsi possint provocari5). yEstimatus fundus alienari potest, cum eius aestimatio potius, quam ipsa species in dote sit6).

§. 388. Si igitur vir dotale praedium scienti vel ignoranti vendidit vel obligavit, vel alio modo alienavit, nil iuris transfertur7), nec usucapio nec longissimi temporis praescriptio procedit, cum, nbi lex inhibeat usucapionem, bona fides possidenti nil prosit8); sed finito matrimonio vindicatio mulieri eiusve heredi competit9). An maritus negotium a se gestum impugnare possit, dubium est, sed si in matrimonio mulier decessit, et dos lucro mariti cessit, fundus avelli nequit10).

§.389. *Soluto matrimonio iura mariti in dotalibus bonis extinguuntur et reddi dos debet, nisi aliud convenitu). Dotis autem tam profectitiae quam adventitiae repetitio viventi uxori, si sui iuris sit, soli12), si sub patria potestate sit constituta, ei simul cum patre agenti competit13); illa filiae et patris communis esse incipit 14). Mortua autem in matrimonio muliere, profectitia dos ad patrem revertitur 15), adventitia ad uxoris heredes transit16). Semper qui sibi dotem finito matrimonio restitui stipulatus est, solus habet eius repetitionem.

1) Pr. I. cit. c. un. §. 15. C. 5, 13 (de rei uxor. act.).

2) C. 1. C. h. t.

3) Pr. 28. pr. D. 50, 16 (de V. S.). 4) Fr. 5. D. eod. 5) C. 2. C. h. t. 6) Fr. 11. D. 23, 5 (h. t.).

7) Fr. 42. D. 41, 3 (de usurp. et usucap.1.

8) Fr. 16. D. h. t. fr. 24. pr. D. 41, 3 (tit. cit.). c. 29. C. h. t.

9) C. 30. C. h. t.

10) Fr. 17. D. h. t. Cf. v.Vangerow, Lehrb. der Pandecten.l. §.217. nota 2.

11) Aliud antiquo iure obtinebat. Ulp. h. t. §. 4. 5.

12) Fr. 2. pr. D. 24, 3 (soluto matr.). c. un. §. 16. C. 5, 13 (tit. cit.).

13) Fr. 2. §. 1. fr.3. 34. D. 24, 3 (tit.cit.). e.27. C. 5, 18 (soluto matrim.).

14) Fr. 2. §. 1. cit. fr. 34. §. 6. D. 46, 3 (de solution. et lib.).

15) Fr. 6. pr. D. h. t. o. 4. C. 5, 13. cit.

16) C. un. §. 13. C. 5, 13 (tit. cit.). fr. 12. pr. D. 23, 4 (tit. cit.).

§. 390. ^Estimata dos, vel quae in rebus fungibilibus constat, in genere restituitur vel eius aestimatio solvitur. Caeterae dotes in specie redduntur; si quae res interierint vel abfuerint culpa mariti, earum quoque aestimatio praestatur l). Tempus restitutionis in rebus soli est tempus soluti matrimonii, caeterae res intra an num post solutum matrimonium restituuntur2).

Non solum res dotales ipsae, sed et omnes accessiones, quae fructus non sunt, vel etiam fructus ante matrimonium vel post tempus restitutionis debitae percepti, restitui debent8). Dotis repetitio tacita hypotheca in universis bonis mariti munita est, quae, si mulier ipsa eiusve liberi exactionem dotis habent, privilegio gaudet, quo omnibus, praeter fiscum, mariti creditoribus, etiam prioribus, est potior4).

§.391. Pactis dotalibus, saepe iura quae dotem spectant, aliter definiuntur5).

§. 392. Pupillos sine tutoris auctoritate res suas alienare non posse, iam ex iis sequitur, quae supra in libro I. (§.230.) diximus, eos conditionem suam deteriorem facere non posse. Simili ratione nec ii, qui in curatione sunt, res suas in alios transferre possunt. Sed novissimo iure nec tutoribus permissum est, eas sine magistratus decreto alienare. Primum Septimius Severus imperator interdixit iis, ne praedia rustica vel suburbana distraherent, rtisi pater testamento aut codicillis id permisisset, vel aes alienum intervenisset, quo casu magistratus decreto, causa cognita, interposito, alienatio fieri posset6). Constantinus aliarum quoque rerum prohibuit alienationem, praeter eas res, quae tempore deperirent, in quarum distractione tutorem vel curatorem cessantem suo periculo cessare statuit7). Iustinianus hoc ius novo robore confirmavit8). Unde hodie omnis alienatio, nisi earum rerum, quae servando servari nequeunt, tutoribus et curatoribus est interdicta, nec nisi urgente necessitate, ex decreto magistratus, causa cog nita, permittitur.

1) Fr. 3. D. 23, 3 (tit. oit.). o. 21. C. h. t.

2) C. un. §. 7. C. 5, 13 (tit. cit.). Ius vetus v. apud Ulp. h. t. §. 8.

3) Fr. 5. fr. 6. f. fr. 25. f. fr. 31. D. h. t.

4) C. un. §. 1. C. 5, 13. 5) V. D. 25, 4 (de pactis dotalibus).

6) §. 2. I. h. t. D. 27, 9 (de rebus eorum qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis). Cod. 5, 37. et 72. seq. Iustinianus haec in Institutionibus suis silentio prjeteriit; quae in §. 2. tradit, alio loco exponemus. Fr. 1. §. 2. D. h. t.

7) Fr. 7. §. 1. D.26, 7 (de administ. tut.). o. 22. in f. C. 5, 37 (eod. tit.). o. 4. C. 5, 72 (quando decreto opus non est).

8) C. 28. C. 6, 37 (tit. oit.). o. 3. C. 5, 74 (si malor faotus alien. ratihabuit). 1) C. 1. 16. C. 5, 71. h. t. o. 2. 3. C. 5, 74 (si maior factus etc).

§.393. Alienatio autem in latissimo sensu accipitur, ut non solum venditio vel alia dominii distractio sit prohibita, sed ne obligare res possit tutor vel curator, aut usumfructum aliamve servitutem in iis alteri constituere 1).

§. 395- Quod si nihilominus alienatio facta fuerit, vel absque decreto, vel si obreptum fuerit magistratui, ius pupillo vel minori, aliisve sub cura constitutis, in rebus suis non aufertur, sed has a quovis possessore, nulla praescriptione obstante, eis conceditur vindicare, si postea maior factus alienationem non comprobavit. Eiusmodi vero distractionis comprobatio ex eo praesumitur, si maior factus rerum donatarum vindicationem per decem annos inter praesentes et viginti inter absentes, et rerum aliter distractarum vindicationem intra quinquennium post adimpletam maiorem aetatem omiserit2).

§. 395. Caeterum alienationes harum rerum absque decreto tieri debere, ubi iuris necessitas eas flagitat, communis iuris ratio praecipit, veluti si res a patre obligatae venduntur a creditore, vel*si actione communi dividundo, familiae herciscundae aut finium regundorum pupillus convenitur 3).

CAP. III.

DE SERVITUTIBUS TAM PR^DIORUM QUAM
PERSONARUM 4).

TIT. I. DE SERVITUTUM NATURA GENERATTM.
«

§. 396. Quemadmodum personae aut liberae sunt aut servae, ita etiam res5). Est autem servitus onus rei alienae impositum, quo dominus istius cogitur aliquid in suo pati vel non facere, in alius personae vel rei utilitatem. Nam est qualitas rei imposita, qua quis ius usum diminuit, alterius auget6). Servitutes in alienis

2) Fr. 10. D. h. t. o. 2. 3. p. 5, 74 (tit. cit.).

3) Fr. 1. §.2. 3. fr. 5. §. 3. D. h. t. o. 2. 15. 17. C. 5, 72 (quando decreto opus non est). o. 23. 24. C. h. t.

4) I. 2. t. 3—5. D. lib. 7. et 8. C. I. 3. t. 33. 34. Mayne, Eliments. I. §. 210-231.

5) Fr. 20. §. 1. D. 41, 1 (de acquir. rer. dom.). Vocatur optimum, maximum, quod nemini servit praedium, f. 90. 169. D. 50, 1G (<le V. S.).

6) Fr. 5. §. 9. D. 39, 1 (de novi op. nunc). De vera servitutis notione disputavit A. A. t. Buchholz, Vertuche, p. 157.

« PreviousContinue »