Page images
PDF
EPUB

tantum qui eripuit, interrumpitur possessio, sed adversus omnes. Nec quicquam interest, is qui usurpaverit dominus sit, necne 1): item interrumpitur possessio. loci, qui extra commercium esse. cæpit, veluti quem mare occupavit 2).

Civiliter interrumpi dicitur præscriptio, si rei dominus adversus possidentem controversiam movet; sed tum demum interruptam esse possessionem constat, cum in lite vicerit actor 3).

TIT. VI. DE ALIIS QUIBUSDAM RERUM SINGULARUM

ACQUISITIONIBUS.

8.363. Sunt præterea aliæ quædam causæ, ex quibus dominia rerum singularum ad nos transeunt; quas nominasse hoc loco sufficit. Acquirimus res singulas iure legatorum vel fideicommissorum, ut opportunius alio loco referernus 4). Item adiudicatione 1. e. si iudex uni ex pluribus heredibus vel uni sociorum in iudicio divisorio rem vel partem rei adiudicaverit 5).

§. 364. Acquiritur aliquando nobis dominium in pænam domini: veluti cum vir divortio facto dotem lucratur in pænam mulieris, vel uxor propter nuptias donationem in pænam mariti 6). Item lucra nuptialia coniugis binubi acquiruntur liberis ex priori matrimonio superstitibus 7). Fisco acquiruntur ipso iure bona commissa vel vacantia 8).

TIT. VII. PER QUAS PERSONAS NOBIS ACQUIRITUR 9).

g. 365. Non solum per nosmet ipsos, sed etiam per alios acquirimus, verum non per omnes. Per extraneam personam 10) enim nihil acquiri potest, i. e. per liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos habemus, neque bona fide possidemus; excepto tamen utique eo, quod per liberam personam veluti per procuratorem, placet non solum scientibus sed et ignorantibus 11) nobis

[ocr errors]

3) C. 1, 9. 10. C. 7, 33. h. t. c. 2. c. 7, 40 (de annali except. italici con. tractus tollenda).

4) §. 6. I. 2, 9 (per quas pers.). Gai. 2. S. 97.
5) s. 4–6. I. 4, 17 (de off. iud.).
6) C. 8. §. 4. 5. 7. c. 11. C. 5, 17 (de repud. et divort.).
7) C. 4–6. C. 5, 9 (de sec. nupt.). Nov. 22. c. 23. 46. §. 3.

8) D. 39, 4. (de vectig. et commis.). 9) I. 2, 9, Gai. 2. §. 86 -96. 10) Verba Iustiniani referimus ex §. 5. I. h. t. 11) I. e. volentibus sed apprehensam possessionem ignorantib us.. Vide su. pra §. 303.

[ocr errors]

acquiri possessionem ?) et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit, qui tradidit, vel usucapionem aut longi temporis præscriptionem, si dominus non fuit.

$. 366. Semper autem acquirimus per eos, qui potestati nostræ subiecti sunt, et tam per liberos quam per servos.

$. 367. Cum servi nostri nil suum habere possint, quidquid ex traditione nanciscuntur, vel ex alia qualibet causa acquirunt, hoc statim nobis et ignorantibus et invitis obvenit 2): et non solum dominium, verum etiam possessio : unde per servos et usucapio vel longi temporis possessio nobis procedit 3).

Per servos usufructuarios id tantum nobis acquiritur, quod ipsi ex re nostra vel operis suis acquirunt: quod extra has causas consecuti sunt, id ad dominum proprietas pertinet 4). Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur : itaque quod non ex re nostra aut operis suis acquirit, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum eius, si servus est 5).

§. 368. Solent aliquando domini servis suis aliqua bona concedere, quæ peculia vocantur. Peculium dictum est, quasi pusilla pecunia sive patrimonium pusillum 6). Illud Tubero ICtus sic definit: quod servus domini permissu separatum a rationibus dominicis habet, deducto inde, si quid domino debetur 7). Nec peculii est, cuius servus seorsim a domino rationem habuerit, sed quod dominus ipse separavit : nam vel totum peculium adimere dominus potest, vel augere, vel minueres). Solent servi peculiorum suorum administrationem habere, libera vero alienandi potestati non utuntur 9).

$. 369. Antiquitus apud Romanos etiam filiifamiliarum nil suum habuerunt, cum nemo alieno iuri subiectus patrimonium habere posset; unde et omnia, quæ liberi sub potestate constituti acquirerent, ipso iure patrum fiebant 10). Sed patres, liberis suis, uti domini servis, peculium admittere solebant, in quo administrationem et fructum habebant : quamdiu id patres non adimerent.

[ocr errors]

2) §. 3. I. h. t. Gai. 2. §. 87. 3) $. 3. cit. Gai. 2. §. 89. 4) S. 4. I. cit. Gai. 2. S. 91. 5) S. 4. I. cit. Gai. 2. §. 92. 93. 6) Ulp. in fr. 5. §. 3. D. 15, 1°(de peculio). 7) Fr. 5. §. 4. fr. 6. ib. 8) Fr. 4. pr. D. eod. Cfr. et fr. 7. S. 4. fr. 8. fr. 49. pr. D. eod. 9) Arg. fr. 20. D. 12, 2 (de iureiurando). fr. 43. 48. pr. D. h. t. (15, 1). 10) Gai. 2. §. 87. Ulp. XIX. 18 (de dom. adqu. rerum). $. 1. I. 2, 9 (h. t.). fr. 10. pr. D. 41, 1 (de adq. rer. dom.).

$.370. Paterfamilias peculium non potest habere, quemadmodum nec servus bona ?).

§. 371. Per imperatores primum constitutum est ?), ut de iis, quæ filiifamiliarum occasione armatæ militiæ acquirerent, testari possent, eaque patrumfamiliarum instar haberent 3), unde hoc castrense peculium iis proprium esse cæpit. In castrensi autem peculio habetur, quod a parentibus vel cognatis in militiam eunti donatum est, et omne id quod ipse filiusfamilias in militia acquisivit, quod acquisiturus, nisi militasset, non fuisset 4).

§. 372. Ad similitudinem huius peculii, filiifamiliarum deinde et quasi castrense peculium habere solebant 5), quod consistebat in rebus, quas vel a principe vel ab Augusta dono acceperant 6), vel in bonis, ex munere vel civili vel ecclesiastico gerendo? acquisitis. In his quoque bonis liberam tam inter vivos quam mortis causa dispositionem patrumfamiliarum ad instar habebant.

$. 373. Postea per Constantinum introductum est, ut bona materna, quæ filiis obvenirent, non amplius patribus cederentur, qui usumfructum in iis tantum, et administrationem haberent, idemque ius mox ad bona materni generis, et lucra nuptialia liberorum extensum est 8). Iustinianus denique, cum veteris iuris rationem temporibus suis contrariam putasset, generaliter sancivit: ut id tantum, quod filiofamilias ex re patris obvenisset, secundum antiquam observationem, patri proprium permaneret, et administrationi filii commissum esset, quod vero ex alia quacunque causa filiusfamilias sibi acquisivisset, huius ususfructus et administratio quidem patris esset, dominium autem apud filium ipsum remaneret; ne quod ei suis laboribus vel prospera fortuna accessisset, hoc in alium proveniens ei luctuosum procederet 9).

1) Fr. 182. D. 50, 16 (de V. S.).

2) Fr. 10. D. 49, 17 (de cast. pec.). pr. I. 2, 20 (quibus non est permissum facere test.).

3) C. 3. C. 12, 37 (de cast. pec. militum). fr. 1. §. 3. fr. 2. D. 14, 6 (de SCto Macedoniano).

4) Fr. 11. D. 49, 17 (tit. cit.). 0. 1. C. 12, 37 (tit. cit.). 5) 8. 6. I. 2, 11 (de milit. testamento). 6) C. 7. C. 6, 61 (de bonis, quæ liberis in potestate patris constitutis).

7) C. 7. C. 1, 51 (de adsessoribus et domesticis et cancellariis iudicum). c. 4. C. 2, 7 (de advocatis div. iudic.). c. 2. C. 2, 29 (de privilegiis eorum, qui in sacro palatio militant.). c. un. C. 12, 31 (de omnium palatinorum pe. culio). c. 34. 50. C. 1, 3 (de episcopis et cler.). Nov. 123. c. 19. pr. I. 2, 12 (quib. non est permissum).

8) C. 1. 2. 3. C. 6, 60 (de bonis maternis et materni generis).

9) Sunt fere verba §. 2. I. 2. 9 (h. t.). c. 6. 8. C. 6, 60 (de bonis quæ liberis in potestate const.).

$. 374. Quam ob rem hodie duo genera peculiorum distinguere solent, quæ quatuor species continent; peculium militare, cuius species sunt castrense et quasi castrense, et in his filiusfamilias patrisfamilias. loco habetur, deinde peculium paganum, quod vel profectitium, vel adventitium dicitur, ad similitudinem dotis profectitiæ et adventitiæ 1).

$. 375. fura autem patris in adventitio peculio ea sunt, quæ usufructuarii, nisi quod a cavendo sit liberatus 2). In rebus autem administrandis omnem diligentiam debet adhibere. Sed absque filii consensu nil alienare potest, nisi ubi necessitas vel aperta utilitas id postulat 3). Propter bona materna, si quæ in hoc peculio inveniuntur, filiisfamiliarum tacita in omnibus patris bonis hypotheca est data ; neque vero illa alienandi potestas competit 4). :

§. 376. In quibusdam casibus pater horum filii bonorum usumfructum vindicare, eave administrare non potest; tum peculium hoc adventitium irregulare vel extraordinarium appellamus; veluti si quid filiofamilias donatum vel legatum fuerit ea conditione, ut patri ususfructus non tribuatur, vel si contra voluntatem patris filius hereditatem ei delatam adiverit, vel legatum acceperit 5).

TIT. VIII. QUIBUS EX CAUSIS DOMINIUM NOBIS AMITTITUR.

8.377. Dominia rerum nostrarum variis ex causis nobis amit, tuntur, et quidem aut invitis aut volentibus nobis. Inviti amittimus res, quas alius vi iuris aut legis acquirit. Item quæ pereunt aut in aliam speciem ita transferuntur, ut pro extinctis habeantur; item quæ extra commercium esse cæperunt. Animalia fera nostra esse desinunt, si custodiam nostram effugerint et naturalem libertatem recuperaverint.

$. 378. Amittimus etiam dominium, quod sub resolvente conditione acquisiveramus, si conditio impletur. Hoc autem duobus modis fieri potest. Aliquando enim ita resolvitur ius nostrum, ut res nunquam nostra fuisse videatur; tum onera ei a nobis

1) Nomina et divisio hæc satis antiqua; vide gloss. Græca in thesaur. Ottonis, t. III. p. 1776. 1777. et Petri Excerpt. legum lib. 1. c. 20. apud Savigny, p. 307.

2) c. 6. §. 2. C. 6, 61 (cit.). c. 8. S. 4. eod.

3) C. 1. 2. C. 6, 60 (de bonis matr. et mat. generis). c. 4. C. 6, 71. cit. C. 8. §. 4. 5. ibid.

4) c. 6. §. 4. C. 1. c., 0. 8. §. 5. C. 5, 9 (de secundis nuptiis).

5) Nov. 117. c. 1. pr. C. 8. pr. §. 1. C. cit. Nov. 118. c. 2. fr. 50. D. 36,1. c. 13. &. C. 9, 51 (de sententiam passis et restitutis).

[ocr errors]

imposita evanescunt, et (nisi aliud convenit) res cum fructibus et omni causa restituenda est. Hæc rescissio accidit, quoties sub! casuali conditione res nobis alienata fuerat, veluti si ager sub lege commissoria emptus, ob pretium non solutum inemptus fit). Aliis in causis revocatio dominii in præteritum trahenda non est: quo casu res sine fructibus, sed cum oneribus ei a nobis impositis restitui debet 2). Hodierni illam dominii resolutionem ex tunc: hanc vero ex nunc appellare consueverunt. Hæc maxime tum obtinet, cum res sub potestativa conditione a nobis alienata

erat.

§. 379. Volentibus nobis amittitur dominium abalienatione i. e. traditione aut derelictione : nam quod nostrum est; sine voluntate nostra ad alium transferri non potest. Nil aliud est derelictio, nisi possessionis rei omissio animo dominium abiiciendi 3). Inde pro derelictis non habentur res quæ in tempestate maris, navis levandæ causa eiiciuntur 4). Cum abalienatio inutilis sit, si dominus alienare non possit, iam videndum est de his, qui alienare possunt vel non.

TIT. IX. QUIBUS ALIENARE LICET VEL NON 5). g. 380. Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienare non possit (v. g. 344.), et contra qui dominus non sit, alienandæ rei potestatem habeat. Nam maritus dotale prædium alienare non potest, licet eius dominus sit, creditor pigneratitius, qui dominus non est, alienandi potestatem habet. Cum de pignoribus et hypothecis inferiore loco diligentius inquirendum sit: hic non nisi de iis dicemus, qui alienare non possunt: i. e. de marito, cui prædium in dotem datum est, de rebus pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, sine decreto non alienandis. Sed primum dicendum est, quid sit dos et quæ sint iura coniugum in dotibus.

$. 381. Dos (a græco Aws), sive res uxoria 6), definiri posse videtur, quidquid a parte mulieris marito infertur ad ferenda ma

1) Fr. 6. §. 1. D. 18, 1 (de cont. empt.). fr. 4. §. 4. fr. 16. D. 18, 2 (de in diem add.). fr. 4. §. 4. fr. 5. D. 18, 3 (de leg. comm.). Redit dominium ipso iure, fructus interea percepti in personam actione repetuntur.

2) Exemplum in fr. 3. in f. D. 20, 6 (tit. cit.). fr. 6. D. 18, 5 (de rescind. vend.). c. 2. 4. C. 4, 54 (tit. cit.). Dominium ipso iure non redit, sed tenemur ad rem veteri domino retradendam.

3) Fr. 17. §. 1. . D. 41, 2 (de acq. vel amitt. poss.). S. 47. I. 2, 1 (de rer. div.).

4) . 4. 8. I. h. t. 5) I. 2, 8. Gai. 2. §. 62-64. 80–85.

6) Dig. 23, 3 (de iure dotium). Cod. 5, 12. Ulp. tit. 6. Vat. Fragm. §. 94–122.

« PreviousContinue »