Page images
PDF
EPUB

mum videndum est: QUID IN CIVITATE SIT TURIS? deinde: unde Factum sit, ut hoc sit iuRIS ? Prioris quæstionis solutio in expositione et explanatione iuris consistit, cuius in republica est usus atque auctoritas; nec immerito hæc didactica seu dogmatica iuris doctrina potest vocari. Quando in legum ipsarum interpretatione consistit institutio, exegetica appellatur.

Posteriore quæstione duæ aliæ continentur; altera : undenam hoc ius descendat ? altera : quæ sint, ut huius, ita omnis iuris ultima causæ ? Solvitur illa historica iuris expositione, quæ cum fontium iuris originem ac fata, tum singularum institutionum, legum morumque initia et vicissitudines enarrat.

§. 22. Hæc denique, quæ altioris sane est indaginis, omnis iuris principia ac fontes perseguitur. Quærendum: unde omnis notio iuris descendat ? quænam sint primæ universæ iuris causæ ? quis summus iuris finis? Indagandum deinde in iusti atque iniusti vim et naturam et investiganda præcepta sine quibus neque de populorum legibus nec civitatium publicis privatisque institutis recte iudicare possumus. Inquirendum est in civitatum , rerum politicarum, gentisque humanæ, publicæ et privatæ vitæ rationes, publicorum institutorum finem; legum similitudines ac discrimina sunt eruenda et illustranda, ut via monstretur, qua populorum iura perfectiora rcddere, rerumpublicarum formas emendare, generisque humani conditionem ad summum felicitatis fastigium adducere doceamur. Ad quæ omnia rite peragenda requiritur interioris humanæ naturæ singulorumque ingeniorum cognitio, et rerum omnium, quæ coniunctionis aliquid cum iure habere videantur, solers et accurata disquisitio. Recentiores hanc iuris doctrinæ partem iuris philosophiam recte appellaverunt 1).

$. 23. Atque hac triplici ratione ius illustratum qui nosse voluerit, iurisconsulti nomen et honorem sibi vindicare poterit, et non simulatam, sed veram philosophiam profitebitur 2).

$. 24. Regulæ autem, quas sequimur in iure artificiose componendo, ex ingenii partim humani forma profluunt, partim singulorum iuris articulorum et ipsius rei naturæ inhærent. Illis universæ scientiæ descriptio ac determinatio continetur, ex his cuiusque partis collocatio et accurata definitio deducitur. Inde et ipsa iuris principia et notiones non extrinsecus quærenda, sive, ut dicunt, a priori conficienda, sed ex ipsius iuris civilis institutis ac præceptis, facta eorum comparatione, ducenda et formanda sunt. Qua ratione adducti iurisprudentiam positivam scientiam vocare consuevimus.

nunc plurimi sequuntur, ut Lerminier, Introduction générale à l'histoire du Droit. Paris 1829. chap. 3.

1) Cf. Auctoris Philosophic iuris lineamenta sæpius commemorata. 2) Fr. 1. §. 1, 1. D. 1, 1 (tit. cit.).

TIT. V. DE PUBLICO ET PRIVATO IURE, SIVE TOTIUS

IURISPRUDENTIÆ IN PARTES SUAS DISTRIBUTIO ). §. 25. Duæ potissimum sunt iuris positiones diversæ; ius aut publicum est, aut privatum. Publicum ius est, quod ad statum reipublicæ spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem; sunt enim quædam publice utilia , quædam privatim. Inter utrumque illud interest, quod ius publicum privatorum pactis mutari non potest.

§. 26. Publici iuris præcepta aut ad constitutionem reipublicæ eiusque gubernandæ rationem spectant, aut ad necessitudines inter eam aliasque civitates intercedunt. Inde duæ huius iuris partes, quarum alteram hodie ius publicum internum alteram ius publicum externum appellare solent.

$. 27. Sed et ipsum ius publicum internum plures amplectitur disciplinas. Versatur enim aut in constitutione reipublicæ, aut sunt eius instituta administrandæ reipublicæ constitutæ causa ordinata ; quæ vero sæpissime ex constitutione reipublicæ, quasi ex fundamento originem et auctoritatem trahunt; inde iuris publici constitutivi et administrativi apud recentiores distinctio. Illud, quod ius publicum angustiore sensu, apud Germanos Staatsrecht nominari solet, summas in civitate potestates definit, publicamque firmat populi libertatem. Constituuntur hoc iure principis regisve imperium, maiestatis summa potentia, populi libertas ordinumque iura et privilegia. Describit reipublicæ perpetuam immutabilemque formam. Altera iuris publici pars qua statuitur, quemadmodum gubernacula reipublicæ regenda sint, quæ sint magistratuum ea tenentium munera et universa rerum gerendarum ratio, in plures iterum discedit partes.

1) Res summi momenti est adcurata universæ iurisprudentiæ in partes suas distributio et singularum, ex quibus constat, disciplinarum descriptio. Exponi hæ partitiones solent in iis operibus, quæ apud Germanos et Batavos Iuris Encyclopæe dice appellari solent. Optimam iurisprudentiæ Encyclopdiam latine scriptam edidit Corn. Anne den Tex. Amstelodami 1839. No. vissimas germanice sermone compositas publicaverunt 1853 Erlangæ huius libri auctor; Viennæ doctissim. Ahrens 1855, Bonna Ferd. Walter 1856. Inter eiusmodi libros gallice scriptos primum locum obtinet M. Eschbach, ICti Argentor tensis Introduction à l'Etude du droit. 3. od. Paris 1856.

. $. 28. Prima earum publicam disciplinam spectat et ius politiæ vocatur. Inveniuntur enim in civitatibus leges et ordinationes, quæ ad tuendam civium securitatem et ad vitam civilem tam commodiorem, quam iucundiorem efficiendam, totiusque reipublicæ salutem et prosperitatem promovendam sunt institutæ. Spectant ad morum censurain et correctionem, ad res sumtuarias, curam pauperum, ad agriculturam, ad commercia , opificum collegia vel privilegia et alia. In quibus omnibus hoc est reipublicæ officium, ut amoveantur quæcunque, ex quibus reipublicæ civiumquc salus detrimentum capere possit, et custodiantur quæcunque sublevandæ et meliorandæ vitæ civilis conditioni inservire videantur.

$. 29. Altera ærarii publici constitutionem et administrationem spectat: hodieque ius Camerale seu Financiarum dicitur. Cum omnis imperii nervus sit in pecunia publica; ubique ærarii constituendi fontes reperiuntur, ut dominici redditus, vectigalia, varii generis tributa, pensitationes pro privilegiis concessis, cætera : quorum cura propriis administratoribus comissa est. · §. 30. Tertia huius iuris pars rem militarem respicit. Cum ad tuendam quietem internam pariter ac ad securitatem externam militibus opus sit; sanciri solet quando cives ad militiam cogi possint vel ad præstandum, quo res militaris sustentetur: quæ sint militum officia et iura et disciplinæ militaris leges.

$. 31. Sequitur quarto loco, quod nos ius criminale vocamus, et, quod Romani titulis, qui sunt de criminibus et de publicis iudiciis, complectebantur. Definiuntur eo delictorum ac criminum natura et species, pænæ earumque moderatio vel auctio, iudiciorum publicorum ordo.

§. 32. Ponenda est tum illa iuris publici pars, quæ in ordine iudiciorum consistit, quibus, in privatis seu civilibus causis ius nostrum persequimur. Hoc iure constituuntur magistratuum iuris-dictio et imperium, iudiciale officium, et omnis procedendi modus, veluti quomodo actiones instituantur, perducantur, finiantur, cætera.

$. 33. Adnumerandum denique hisce disciplinis ius ecclesiasticum, quod veteres ius sacrum dicunt. Hoc iure definitur ecclesiæ potestas et constitutio, magistratuum ecclesiasticorum imperium et iurisdictio, omnisque hierarchiae status. Introducta sunt hoc iure sacra, instituta sancta, ecclesiastica iudicia et leges ad res privatas publicasque religione moderandas. Saepe coniuncta esse solet cum hac iuris publici parte institutionis publicæ et displinarum artiumque liberalium summa cura.

Iuris ecclestiastici præcepta partim ipsius ecclesiæ autonomia nituntur; partim a suprema reipublicæ potestate sancita sunt. Cum illa iis ecclesiæ præceptionibus introducta sint, quæ canones vocantur, summa eorum ius canonicum appellatur.

$. 34. Ius publicum externum alicuius civitatis nil aliud est quam pars eius iuris, quod hodie ius Gentium, seu ius internationale appellari solet. Diversæ enim gentes, civitates et regna, solutæ inter se et liberæ, in componendis mutuis inter se rationibus et causis, consuetudinibus aut moribus, quasi proprio quodam iure utuntur. Reguntur eo civitatum fædera et pactiones, æquantur commercia et controversiæ, legationum iura constituuntur, et definitur omnis inter diversos populos, cum pacis, tum belli tempore ratio ; unde est aut. belli ius aut pacis.

§. 35. Superest, ut de iure privato dispiciamus. Hoc autem singulorum privatorum iura distinguuntur et ordinantur. Rerum dominia, commercium, obligationes, hereditates, personarum iura, familiæque vincula iure privato determinantur; item quemadmodum hæc iura acquirantur, conservenlur vel amittantur 1). In genere autem spectat ius privatum vel ad personas, vel ad res, · vel ad obligationes et ad actiones 2).

CAP. II.

HISTORIÆ IURIS ROMANI ADUMBRATIO 3).

TIT. I. DE IURE ROMANO AD URBE CONDITA USQUE AD TEMPUS

LATÆ LEGIS XII. TABULARUM“). A. U. C. I. AD A. CCC. ANTE CH. DCCL. -- CCCCL. $. 36. Iuris Romani origo ex vetustissima populi Romani his

1) Fr. 31. D. 1, 3 (de legibus).

2) Fr. 1. D. 1, 5 (de statu hom.) §. 12, I. 1, 2 (tit. cit.). Mutua inter ius privatum, publicum (internum) et ius gentium ratio hæc est. Iure pri. vatý reguntur necessitudines quæ inter homines singulos intercedunt; iure publico necessitudines inter cives et singulos homines et ipsam civitatem ; gentium denique iure ipsorum populorum mutua iura.

3) Ennarramus in hac adumbratione solummodo fontium iuris romani et scientiæ iuris historiam, quam Iurisconsulti Germanici Historiam iuris exter. nam appellare consueverunt. Sequimur ætatum distinctiones a celeberrimo Hugone primum factas et a plurimis auctoribus hodieque receptas aut in paucis mutatas veluti a Cath. Holtius in Historic iuris romani lineamentis, quarum altera editio prodiit Traiecti ad Rhenum 1840, et a Bruxellensi iuris Professore Carolo Maynz in t. I operis sui Eléments du droit romain. Brux. 1856. Paulo uberius eandem fontium iuris romani historiam exposuimus in

toria est repetenda, eiusque elementa ex ingenio Romanorum, ac primo rei romanæ statu illustranda.

§. 37. Primi urbis Romæ incolæ ex variis Italiæ gentibus, octavo ante Christum sæculo, in hac civitate, confluxisse videntur. Maximam partem Latini, Roma in Latio sita, Sabini et Etrusci fuere. Hi omnium tum temporis Italiæ populorum eruditissimi, religionibus, artibus ac disciplinis et singulari ingenii vigore excelluerunt. Ex his permultæ gentes sive familiæ advenæ nobiles et opulentæ in nova urbe principes fuisse, ac initio sub patrum nomine summam in civitate potentiam habuissc videntur, cum cæteri ex variis locis inopes sæpe refugi in plebem recepti, civitate donati, præter personæ dominiique libertatem, nullis fere fruerentur privilegiis, neque ulla publica potestate. Unde in Romana republica tot Etruscorum morum ac institutorum vestigia, ut Deorum cultus, ritus sacri, comitiorum iudiciorumque ordo 1).

§. 38. Excelsus autem est, fortis, suorum tenacissimus, peregrina contemnens populi Romani animus, omnia virtutum genera exercens 2); præcipue sancta ei fides, tum privatim, tum publice, et sanctum iusiurandum, mirus iustitiæ et libertatis amor, summa in patriam pietas, in bello fortitudo ac religionum reverentia. Hoc populi ingenium ex omnibus moribus publicis privatisque institutis totaque historia emicare videmus. Sed in victos hostes Romanis sævitia, crudelis contra debitores et pauperes acerbitas, nulla liberalitas, superbia contra alias gentes, dira dominandi cupido, animus ut a vitæ mollitie, sic a græcis artibus abhorrens 3). libro gallice scripto et cum variis additamentis Bruxellis anno 1836 public cato, qui inscribitur: Histoire externe du droit romain, item in libro germanico sermone composito: Vorschule der Institutionen und Pandecten. Freiburg 1839. Elegantissime idem argumentum tractavit G. F. Puchta, dum viveret iur. prof. Berolinensis in opere: Cursus der Institutionen tom. I. Turis romani historiam, quæ et origines et vicissitudines singulorum iuris institutorum ennarrat, in omnibus suis numeris et partibus expletam publicavit celeberrimus Bonnensis Iurisconsultus Ferdinandus Walter; constat duobus tomis titulum præ se ferentibus: Geschichte des römischen Rechts bis auf Iustinian. 2. Auft. Bonn bei A. Marcus. 1846.

4) Cicero de republica lib. II. Inst. 1, 2 (tit. cit.). Gai. Inst. 1. 8. 1--7. Pomponius in Fr. 2. D. 1. 2 (de origine iuris). Holtius 8.1-248. Maynz $8. 8-18.

1) Ita Niebuhr: Röm. Geschichte, tom. I. Loca hic pertinentia sunt: Dionysii Halicarnassæi L. IX, c. 5. Liv. I. 8. IX. 36. Festus V. Rituales libri. Qui recentissime historiam Romanam tractaverunt, negant, inter primos Romæ incolis Etruscos prævaluisse. Cf. Schwegler, römische Geschichte Tübingen 1853. pp. 516 et 668.

2) Polybius Vi. 56. XXII. 3. Gellius XX. 1. Cicero de officiis I. 13, 20. Tusculanæ quæst. I. 2.

3) Cicero de officiis I. 42, ibique Garvius p. 276. Dionys. Halic. II. c.58. Ernesti Opuscula philolog. p. 42.

« PreviousContinue »