Quibus modis hereditas acquiritur De commodo et incommodo hereditatis aditæ De stipulationum vi atque natura De inutilibus stipulationib. aliisque contractibus De pactis legitimis et præsertim de donatio- 268 De obligationibus quæ quasi ex contractu nas cuntur 282 De obligationibus quæ quasi ex delicto oriuntur 284 285 CAPUT VIII. Quibus modis obligationes extinguuntur. Titul. I. II. Quibus modis ipso iure tollitur obligatio . 286 Generalia de iuris persecutione præcepta. Titul. I. De variis iuris persequendi modis 293 De actionib. et de iis per quos agere possumus 294 Pag. De orig. et progressu actionum apud Romanos 296 298 305 307 309 314 De perpetuis et temporalibus actionibus et quæ CAPUT II. De singulis actionibus. De præiudicialibus actionibus De in rem actionibus . De actionibus quæ ex contractu nascuntur 316 317 325 331 ར. 331 VI. VIII. De actionibus quæ ex delictis vel quasi ex de- Quod cum eo, qui in aliena potestate est, ne- De in integrum restitutionibus. Communia de in integ. restitutionib. præcepta 350 INSTITUTIONES IURIS ROMANI PRIVATI. INTRODUCTIO. CAP. I. GENERALIA DE NATURA IURIS PRINCIPIA. TIT. I. DE IURE ET IUSTITIA1). §. 1. QUICUNQUE se ad cognoscendam iuris disciplinam est applicaturus, eum ante omnia nosse oportet, quid sit ius, et quam multiplex sit huius verbi significatio. Quæ res cum multum habeat difficultatis, in ea definienda accuratius nobis erit versandum. Ac primum quidem ius idem est atque facultas faciendi aliquid, vel potestas aliqua in rebus vel personis. Ius tum ei esse dicitur, qui in civitate constituta eiusmodi facultate ita libere uti potest, ut eum reipublicæ magistratus tueantur, et auctoritate sua contra contrectantium conatus defendant 2). Ita, qui nostram profitentur doctrinam, iuris nomen intelligi volunt; cum, si de ethica iuris significatione sermo est, ius sive iustum illud sit, quod a recta hominis conscientia ut bonum, erga alios licitum probatur iisve debitum habetur. §. 2. Iuris quæque facultas a publica auctoritate comprobata atque firmata est, et propterea ab omnibus, qui in civitate versantur, ita agnosci, inviolataque servari debet, ut hi necessitate quadam et officio adstringantur, quo fit, ut quoties in altera parte ius invenimus, in altera iuris vinculum seu iuris officium esse di 1) Inst. 1, 1. Dig. 1, 1 (de iustitia et iure). 2) Iuris vocabulum hoc sensu intellectum ius in sensu subiectivo i. e. subiective sumto insignire hodie dicunt. |