Page images
PDF
EPUB

A

meae.

dem affuit? posuerat enim auctoritatem in uno. quae est in his omnibus: sed tamen auget et aetas et honos dignitatem. opus erat etiam scientia: quam etsi omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit. Quis ergo affuit? Frater, inquit, uxoris Si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis, ut nondum consecutus sit: tamen quanta est in adolescente auctoritas, ea, propter tantam conjunctionem affinitatis, minor est putanda. sin autem scientia est quaesita quis erat minus peritus, quam is, qui paucis illis diebus in collegium venerat ? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se, fratrem uxoris tuae, fratri tuo germano antelatum videbat. etsi in eo providisti, ne frater te accusare posset. Hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non collegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique 100 adolescentem quemquam, cum haberes in collegio familiarissimos, adhibere potuisti? Affuit is, si modo affuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coëgit. Videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis. 'Er

[ocr errors]

99 Frater uxoris meae.] Pinariae sc. v. Perizon. Animadv. hist. c. 5. p. 200.

Lambinus addi volebat scientem. Ego intel-
Graecos años, interdum omittitur.

100 adolescentem qu.] ligo alium, quod, ut ap. 1 Verbone pontifices · consecrare posse.] Verbone pontifices habent omnes edd. pr. praeter W. quae habet Ergo me, vitiose pro Ergone. Eadem omnes consecrari. Primus Victorius consecrare, forte vitio operarum. P. Manutius 1540. edidit verone per conjecturam. Viri docti conjecere Verbone pontificis. Sed Graevius in Mss. suis reperit Ergone, quod et Ms. Guelf. habet, item consecari. Et hoc recepit Graevius. Ego anceps diu haesi. Verbone verum esse non potest, quia id statim post est, si aliquid dixerit. Pontifices porro verum esse non potest. nam praeterquam quod is non habet, quo referatur; nam ad superiora referri non potest, quia hic non est de illo pontifice Clodiano sermo, sed de toto genere; mox praecessit pontifices, et frigide repetitur. Puto ergo scribendum. Ergone pontificem putatis -consecrare posse? aut Ergo per pontificem consecrari posse, quia in consecrari omnes Mss. et edd. veteres consentiunt. Mox est per pontificem dedicare. Interea illud recepi, in quo una modo litera a me est.

gone pontificem putatis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum uniuscujusque consecrare posse ? 2 At istae dedicationes, et templorum et delubrorum religiones, ad honorem deorum immortalium, sine ulla civium calamitate a majoribus nostris constitutae sunt. Est inventus tribunus plebis, qui consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem irruerit, quem perculsum ipsa respublica suis manibus extolleret. Quid, si quis similis istius (neque enim 46 jam deerunt, qui imitari velint) aliquem mei dissimilem, cui respublica non tantum debeat, per vim afflixerit, domum ejus per pontificem dedicarit: id, vos ista auctoritate constituetis, ratum esse oportere ? Dicetis, quem reperiet pontificem? Quid? et tribunus plebis idem esse non potest pontifex? M. Drusus, ille 'clarissimus tribunus plebis, pontifex fuit. ergo, si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset, et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae? Nihil loquor de pontificio jure, nihil de ipsius verbis dedicationis, nihil de religione, caeremoniis : non dissimulo me nescire ea, quae, etiamsi scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer: etsi effluunt multa ex vestra disciplina, quae etiam ad nostras aures saepe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi. ibi enim postis est, ubi templi aditus est et valvae. Ambulationis postes nemo umquam tenuit in dedicando simulacrum autem, aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. Sed jam hoc dicere

2 An istae.] Recte Graevius corrigit At istae, etc. Nexus orationis ita postulat.

3 ista auctoritate] sc. consecrationis a pontifice factae.

4 clarissimus tribunus pl. p.f.] Sic cum Graevio edidi, deleto vir post clar. quod ab omnibus Wss. et edd. pr. abest,

tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.

Quamquam quid ego de dedicatione loquor? aut quid de vestro jure, et religione contra, quam propo47 sueram, disputo? Ego vero, si omnia solemnibus verbis, veteribus et priscis institutis acta esse dicerem: tamen me reipublicae jure defenderem. An, cum tu ejus civis discessu, cujus unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem toties judicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rempublicam teneres: domum ejus, qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset, per pontificem aliquem dedicasses: posset recreata respublica sustinere? Date huic religioni aditum, pontifices: jam nullum fortunis communibus exitum reperietis. An, si postem tenuerit pontifex, et verba, ad religionem deorum immortalium composita, ad perniciem civium transtulerit, valebit ad injuriam nomen sanctissimum religionis : si tribunus plebis verbis non minus * priscis, et paene solemnibus, bona civis cujuspiam consecrarit, non valebit? Atqui C. Atinius, patrum memoria, bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor ejecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, P. Servili, et proavi tui, P. Scipio, consecravit, foculo posito in Rostris, adhibitoque tibicine. Quid tum? num ille furor tribuni plebis, ductus ex nonnullis 7 veterum

5 loquor, aut disputo.] Sic scribendum mea esse sponte vidi, non loquar aut disputabo, ut est in vulgatis: nam in hac forma semper utitur Cicero tempore praesenti. Et jam erat disputatum, ut futuro locus non esset. Reperi deinde in Guelf. disputo.

priscis et paene solemnibus.] Lambino videbatur legendum plane. Tale quid sane res desiderat. Suspicabar bene solemnibus, quia in libris veteribus scribitur pene.

7 veterum temp] Mss. Gruteri perveterum. sic et Gu. Mox pro religioni Mss. Fr. Dresd. Gu. qui et religavit habet, religionibus, ut et ed. W. Junta, etc. Id aut recipiendum (excidit ultima syllaba casu) aut religione scribendum. nam religione obligare dicitur, non religioni.

temporum exemplis, fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro? Certe non fuit. Vidimus, hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere. Numquid igitur is bona Lentuli religionibus obligavit ? Sed quid ego ceteros ? Tu, tu, inquam, capite velato, concione advocata, foculo posito, bona tui Gabinii, cui regna omnia Syrorum, Arabum, Persarumque donaras, consecrasti. Quodsi tum nihil est actum : quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum, cur ille gurges, heluatus tecum simul reipublicae sanguinem, ad coelum tamen exstruxit villam in Tusculano visceribus aerarii; mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, adspicere non licuit? Omitto Gabinium : Quid? exemplo tuo 48 bona tua nonne L. Mummius, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit. quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere: ea jura constituisti in praeclaro tribunatu tuo, quibus in te conversis, recusares, alios everteres? sin ista consecratio legitima est: quid est, quod profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio 10 nullum habet jus, dedicatio est religiosa? Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis? quid foculus? quid preces? quid prisca verba voluerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid voluisti?

11

ut supra 40. extr. et c. 51. religione devincire. Itaque dedi religio

nibus.

8 reip. sanguinem sis aerarii angustiis.

--

visceribus aerarii] e pecunia publica, in ip

9 quibus - - recusares, alios everteres.] Durius hoc est, ob duplicem constructionem. Hotomannus putabat, uti recusares: sed ita non fit mollius.

10 nullum habet jus.] Jus aberat Ms. Lambini, abest et Gu. et ed. Rom. Br. Potest e superioribus intelligi. sed est durius. quomodo consecratio et dedicatio differant, v. in Clave in Consecratio.

11 obtestatio tibicinis] v. Clavem in obtest.

Nam si est illud ratum: mitto Gabinium: tua domus certe, et, quicquid habes aliud, est Cereri consecratum. sin ille tibi ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnes pollueris aut ementiendo, aut stuprando? Jam fateor, inquit, in Gabinio me nefarium fuisse. quippe vides, poenam illam a te in alium institutam, in te ipsum esse conversam. Sed homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cujus impudicitiam pueritiae, libidines adolescentiae, dedecus et egestatem reliquae vitae, latrocinium consulatus vidimus: cui ne ista quidem ipsa calamitas injuria potuit accidere: id in me infirmas? et gravius esse dicis, quod uno adolescente, quam quod concione tota teste, fecisti? 49 Dedicatio magnam, inquit, habet religionem. Nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos flamines: etiam tu, rex, disce 12 a gentili homine: quamquam ille gentem istam reliquit sed tamen disce ab homine religionibus dedito, justo, tum omnium religionum perito. Quid? in dedicatione, nonne, 13 et quis dicit, et quid, et quomodo, quaeritur? An tu haec ita confundis et perturbas, ut, quicumque velit, quod velit, quomodo velit, possit dedicare? quis eras tu, qui dedicabas? quo jure ? qua lege? quo exemplo ? qua potestate? ubi te isti rei populus Romanus praefecerat? Video enim esse legem veterem tribuniciam, quae vetet, injussu plebis aedes, terram, aram consecrare. neque

12 a gentili homine tuo.] Homine aberat a Mss. Graevii, nec est in Gu. item edd. ante Victorium; quae tamen omnes hic sunt vitiosae. Victorius quidem non inseruit hominem sine libris bonis, nec tacuisset Gruterus, si non reperisset in libris suis. At tuo factum est e lectione vitiosa at tu in edd. vett. et Mss. Id itaque delevi. nam alterutru quidem vitiosum est.

13 et quis dicit, etc.] Scribendum est dicat.

« PreviousContinue »