Page images
PDF
EPUB

revixissent, aut ego non revertissem. Itaque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem,

8

princeps autem civitatis, non legum praesidio, sed parietum, vitam suam tueretur; respublica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis, verum etiam tutoribus annuis esset orbata: sententias dicere prohiberemini: 10 caput meae proscriptionis recitaretur : numquam dubitastis meam salutem cum communi salute 3 conjungere. Postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis, ex superioris anni caligine et tenebris lucem in republica Kal. Jan. "dispicere coepistis: cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri summa dignitas, cum praetorum, tribunorum plebis paene omnium virtus et fides, reipublicae subvenisset: cum virtute, gloria, rebus gestis Cn. Pompejus, omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps, tuto se in senatum venire arbitraretur: tantus vester consensus de salute mea fuit, ut corpus abesset meum, dignitas jam in patriam revertisset. Quo quidem mense, quid inter me et meos inimicos interesset, existimare potuistis. ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus respublica cruentare

8 princeps a. civ. -- tueretur.] Intelligunt Pompejum e c. 3. sed Mss. plures, a manu sec. etiam Gu. item edd. vett. quaedam principes--tuerentur, non male. Et intelligendus tamen est Pompejus inprimis.

9 sententias d. pr.] Videtur addendum vos in principio.

10 caput m. pr. recitaretur] nempe, caput legis, quo, relatio de Cicerone ne fieret, prohibitum erat, recitabatur assidue et opponebatur referre volentibus. Sed hoc nimis abrupte dictum. Edd. pr. addunt cumque. delevit Ald. bene. cf. c. 4. pr.

11 dispicere.] Sic e scriptura Mss. et edd. vett. quarundam. despicere dedere Lambinus et Gruterus. alii Mss. habent respicere, etiam Gu. sed in litura est r. itemque edd. vett. quaedam. Graevius restituit respicere. Sane lucem videtur respicere desiderare: nam dispicere simpliciter dicitur. Sed fortasse lucem insititium est.

tur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis, sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt. Itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis: nihil judices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit : mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis. Quo quidem tempore, 12 cum is excessisset, qui caedi et flammae, vobis auctoribus, restiterat, cum ferro et facibus homines tota urbe volitantes, magistratuum tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis fasces fractos, fortissimi atque optimi viri, tribuni plebis, sanctissimum corpus, non tactum ac violatum manu, sed vulneratum ferro confectumque vidistis. Qua strage nonnulli permoti magistratus, partim metu mortis, partim desperatione reipublicae, paullum a mea causa recesserunt. reliqui fuerunt, quos neque terror, neque vis, nec spes, nec metus, nec promissa, nec minae, nec tela, nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent. Prin- 4 ceps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si reipublicae reddidisset. qui ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea, se et republica dignam, dicere. Cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur, NE QUIS AD VOS REFERRET,

NE QUIS DECERNERET, NE DISPUTARET, NE LOQUE

12 cum is excessisset.] De se loqui putant: at mihi hoc non satis placet. discessus Ciceronis id tempus, de quo hic est sermo, longius praecesserat, quam ut de eo dici posset commode, cum is excessisset. Atque etiam verbum excessisset durius pro abisset vel abesset.

13

RETUR, NE PEDIBUS IRET, NE SCRIBENDO ADESSET : totam illam, ut ante dixi, proscriptionem, non légem putavit, qua civis optime de republica meritus, nominatim, sine judicio, una cum senatu reipublicae esset ereptus. Ut vero iniit magistratum, non dicam, 14 quid egit prius, sed quid omnino egit aliud, nisi, ut, me conservato, vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret? Dii immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul est? quanto majus dedissetis, si superiore anno fuisset? nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. Audieram ex sapientissimo homine, atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duos vero numquam, post Romam conditam, excepto illo Cinnano tempore, fuisse. quare meam causam semper fore firmissimam, dicere solebat, dum vel unus in republica consul esset. Quod vere dixerat, si illud de duobus consulibus, quod ante in republica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. Quodsi Q. Metellus illo tempore 15 consul fuisset unicus: dubitatis, quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis? Sed fuerunt duo consules, quorum mentes angustae, humiles, parvae, oppletae tenebris ac

16

13 una cum senatu] quia sententias dicere non licebat, senatus ipse sublatus videbatur.

14 quid egit.] Male Mss. quidam et edd. egerit, quod et Graevius tacite edidit. Non pendet hoc a non dicam, ut putavere librarii. Cicero parum esse putabat, si diceret, quid egit prius: dixit plus, quid egit omnino.

15 consul fuisset unicus.] Pro unicus Mss. quidam et edd. W. et aliae non inimicus. Arbitror verum esse unus. nam praecedit duo Coss. et sequitur auctor et adscriptor: quod ipsum eo refertur. Unicus plane alienum est.

16 humiles, parvae.] Sic Mss. Pall. Gu. ed. W. idque verum est, ut contextus docet facile. Vulg. pravae.

sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperii nec intueri, nec sustinere, nec capere potuerunt: non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis. quorum alter a me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum, consobrinum, reposcebat: qui me duo scleratissimi post hominum memoriam, non consules, sed latrones, non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio, non solum suo, sed etiam vestro, ceterorumque ordinum, spoliatum esse voluerunt: quorum alter tamen neque me, neque quemquam fefellit. Quis enim ullam ullius 5 boni spem haberet in eo, cujus primum tempus aetatis palam fuisset ad omnium libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue, quam postea publicam confecisset; egestatem et luxuriam domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset; neque vim praetoris, nec multitudinem creditorum, nec bonorum proscriptionem effugere potuisset. Quo in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset: profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset; ac minore quidem cum reipublicae detrimento, quam quod intra moenia nefarius hostis, praedoque versatus est: quo inspectante ac sedente, legem tribunus plebis tulit, ne auspiciis obtemperaretur: ne obnunciare 17 concilio aut comitiis; ne legi intercedere liceret :

17 concilio aut comitiis.] Concilium est concio populi, vocata ad legem promulgandam et récitandam ante comitia. 27 *

VOL. VII.

ut lex Aelia et 18 Fufia ne valerent: quae nostri majores certissima subsidia reipublicae contra tribunicios furores esse voluerunt. Idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adolescentes nobilissimi, cunctique equites Romani se ad 19 lenonis impurissimi pedes abjecissent: quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrymas, verum etiam patriae preces repudiavit? 20 Neque eo contentus fuit, sed etiam in concionem adscendit, eaque dixit, quae, si ejus vir Catilina revixisset, diceré non esset ausus se Nonarum Decembr. quae me consule fuissent, clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum: neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit, compellavit: L. vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem, et saluti meae pro familiaritate, reipublicae pro fortunis suis, amicissimum, consul imperiosus exire urbe jussit: et cum vos vestem mutandam censuissetis, cunctique mutassetis, atque idem omnes boni jam ante fecissent; ille unguentis oblitus, cum toga praetexta, quam omnes praetores, aedilesque tum abjecerant, irrisit squalorem vestrum,

18 Fufia.] Plane sic Ms. Guelf. v. Clav. in hac lege.

19 lenmis impurissimi.] Sic habent edd. W. Med. Junt. et inde ceterae. Edd. R. 1480. B. impudentissimi. Gruterus e libris quibusdam suis impudicissimi, quod et Mss. Erf. Gu. habent. Id potest intelligi ex superioribus, ubí Gabinium dixit corpus suum ad omnium libidines divulgasse. Sed id conveniebat in juventutem, non in aetatem consularem, nec in lenones, quorum proprium epitheton est impurus, quod adeo et hic servavi: impudicissimi puto esse a librariis Germanicis, qui pro libidinosissimi accipiebant.

20 Neque eo contentus fuit.] Sic edd. pr. omnes et Ms. Gu. addito eo, velut Erf. Restituit Graevius, sed post contentus: locus alter est usitatior, et ibi, quomodo exciderit, facilius intelligitur. Non inspexerat Graevius edd. vett. In recentioribus errore operarum

excidit.

« PreviousContinue »