Page images
PDF
EPUB

cultatem exsorbuit: vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus, et grata hominibus, unum hominem elaborare in ea scientia, quae sit multis profutura. Quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori, legatus L. Lucullo fuit: qua in legatione duxit exercitum : signa contulit: manum conseruit: magnas copias hostium fudit : urbes partim vi, partim obsidione cepit: Asiam istam refertam, et eandem delicatam, sic obiit, ut in ea neque avaritiae, neque luxuriae vestigium reliquerit: maximo in bello sic est versatus, ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. Atque haec, quamquam praesente L. Lucullo loquar, tamen, ne ab ipso, propter periculum nostrum, concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia; quibus L. Lucullus 24 tantum laudis impertiit, quantum neque ambitiosus imperator, neque invidus, tribuere alteri in communicanda gloria debuit. Summa in utroque est honestas, summa dignitas: quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. sed non licet. agitat rem militarem: insectatur totam hanc legationem: assiduitatis et operarum harum quotidianarum putat esse consulatum. Apud exercitum mihi fueris, inquit, tot annos? forum non attigeris? abfueris tamdiu? et, cum longo intervallo veneris, eum iis, qui in foro 25 habitarunt, de dignitate contendas? Primum ista nostra assiduitas, Servi, nescis, quantum interdum afferat hominibus fastidii, quantum satietatis. mihi quidem vehementer expediit, positam in

24 tantum laudis impertit.] Scribendum haud dubie impertiit: nam sequitur debuit. Syllabae duae junctae communi vocali saepe in Mss. in unam contractae: ut et consona litera semel modo scribitur. 35 habitarunt.] Ms. Gu. habitaverint: forte melius.

oculis esse gratiam. sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi, et tu idem fortasse; verumtamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset. Sed, ut, hoc omisso, ad studiorum atque artium contentionem revertamur: qui potest dubitari, quin ad consulatum adipiscendum multo plus afferat dignitatis, rei militaris, quam juris civilis gloria? Vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas: ille, ut eo, quo intendit, mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat. tu actionem instituis, ille aciem instruit. tu caves, ne tui consultores; ille, ne urbes aut castra capiantur. Ille tenet et scit, ut hostium copiae; tu, ut aquae pluviae arceantur: ille exercitatus est in propagandis finibus; tu in regendis: ac nimirum (dicendum est enim, quod sentio) rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. 10 Haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit: haec orbem terrarum parere huic imperio coëgit: omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia, et haec forensis laus et industria, latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis. simul atque increpuit suspicio tumultus; artes illico nostrae conticescunt.

Et, quoniam mihi videris istam scientiam juris, tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari, ut istud nescio quid, quod tantopere didicisti, praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, justitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum judicavi. quod quidem jus civile didicisti; non dicam, operam perdidisti: sed illud dicam, nullam esse in illa disciplina munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis populi

27

Romani 26 studia conciliant, et admirabilem dignitatem, et pergratam utilitatem debent habere. Summa 11 dignitas est in iis, qui militari laude antecellunt. omnia enim, quae sunt in imperio, et in statu civitatis, ab iis defendi et firmari putantur. summa etiam utilitas: siquidem eorum consilio et periculo, cum republica, tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis etiam illa est et plena dignitatis, dicendi facultas, quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione, et senatus, et populi, et eorum, qui res judicant, mentes permovere. Quaeritur consul, qui dicendo nonnumquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt: praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum dignitas in tam tenui scientia quae potest esse? res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. Deinde, etiamsi quid apud majores nostros fuit in isto studio admirationis, id, enuntiatis vestris mysteriis, totum est contemtum et abjectum. Posset agi lege, necne, pauci quondam sciebant. fastos enim vulgo non hebebant. erant in magna potentia, qui consule

28

26 studia conciliant.] Sensus latinitatis legitimae jubet legere concilient.

27 dicendi facultas, quae valuit - - posse.] Verba posse consilio, etc. non bene cohaerent et apta sunt antecedentibus. Nihil melius jam habeo, quam deleri quae. Gravis etiam est dicendi facultas. Saepe valuit in del. consule, posse, etc.

28 erant in magna potentia] v. Clav. Huc refer illud Ovidii: nulla potentia longa est: ubi est felicitas a gratia.

[blocks in formation]

sulebantur: a quibus etiam 30 dies, tamquam a Chaldaeis, petebatur. Inventus est scriba quidam Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit, et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit, et ab 31 ipsis cautis jurisconsultis eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti, ne, dierum ratione pervulgata et cognita, sine sua opera lege

33

32

posset agi, notas quasdam composuerunt, ut omni12 bus in rebus ipsi interessent. Cum hoc fieri bellissime posset: Fundus Sabinus, meus est: immo meus : deinde judicium noluerunt. 34 FUNDUS, inquit, qui EST IN AGRO, QUI SABINUS VOCATUR. Satis verbose. cedo, quid postea? EUM EGO EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AJO. Quid tum? INDE EGO TE EX JURE MANU CONSERTUM VOCO. Quid huic tam

[ocr errors]

35

30 dies petebantur.] Conjeci quondam petebatur. Reperi nunc in Ms. Guelf. id melius videtur meo sensu. Nam dies in singulari in tali re aptior. Mox mihi durius est: inventus est, qui confixerit proposuerit compilarit: pro quo latinitatis legitima ratio postulabat, configeret, proponeret, compilaret.

[ocr errors]

31 i. cautis JCtis.] Edd. pr. ut et Ms. causis. Vera lectio est ab Aldo, quem omnes secuti sunt.

32 pervulgata, etc.] Graevius secutus est Ms. Fr. et edd. quasdam vett. promulgata, quod et Vict. Camerar. praeferebant. Mihi hoc verbum privati hominis facto non videtur convenire: nec uspiam sic reperi.

33 agi, notas composuerunt.] Sic primum reperi in ed. Mediol. Superiores omnes vero ac eadem, vel v. ac aedem, etiam Veneta 1499. deterius etiam Ms. Guelf. Notae quae sint intelligendae, vid. in Clave.

34 fundus, qui est.] J. M. Brutus corrigit Fundum. Vulgatum. antiquitatis plus redolet.

35 INDE EGO TE.] Sic Gruterus, omisso IBI, edidit, sic et edd. vett. plures, W. P. Manut. Victor. Lamb. In Ms. Gu. est ibi, sed m. s. deletum. At ed. R. 1480. Br. 1499. Med. servant ibi, quos secutus est, Graevius. Inde ibi, si verum est, quod non pro certo negem, est pleonasmus, pro inde loco, quod dicitur, ut ibi loci. Et ibidem pro ex eodem loco, est apud Plaut. Merc. II, 3. 10. ibidem adnutat. Ceterum constantiae causa et in altera formula 1в1 delevi, quod h. 1. et ed. W. habet.

36 tam loquaciter litig] Ad has verbosas formulas verborum forte et respexit Ovidius Am. I, 12 23. cum vadimonia garrula dixit. Item infr. c. 14. sapientia verbosa JCtorum.

vero

39

40

37

loquaciter litigioso responderet ille, unde petebatur, non habebat. Transit idem jureconsultus, tibicinis Latini modo: UNDE TU ME, inquit, EX JURE MANU CONSERTUM VOCASTI, INDE EGO TE REVOCO. Praetor interea, ne pulchrum se ac beatum putaret, atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est, cum ceteris rebus absurdum, tum 38 in illo: SUIS UTRISQUE SUPERSTITIBUS, [PRAESENTIBUS] ISTAM VIAM DICO: INITE VIAM. Praesto aderat sapiens ille, qui inire viam doceret : REDITE VIAM. eodem duce redibant. Haec jam tum apud illos barbatos, ridicula, credo, videbantur. homines, cum recte atque in loco constitissent, juberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. Iisdem ineptiis fucata sunt illa omnia, QUANDO TE IN JURE CONSPICIO. et haec, 42 SED ANNE TU DICIS, QUI CAUSA VINDICAVERIS? quae dum erant occulta,

41

37 tibicinis Latini modo.] Hoc explicavi in Clav. v. tibicen. Quare Latinus tibicen dicatur, patet e Liv. IX, 30. Nempe Romani cives nulli tibicines, sed e Latinis, et haruspices omnes ex Hetruscis.

38 in illo: suis utrisque.] Sic est in Ms. Gu. ed. W. Edd. R. 1480. Br. etc. nullo usui, vel usu: quod et recepit Graevius. Ego tum v. in illo servavi, quia alias nihil est, quod verbis cum ceteris rebus respondeat.

39 superstitibus praesentibus.] Hotomanno et Manutio praesentibus e glossa natum videtur, probante conjecturam Graevio; quod superstiles sunt praesentes. nec nobis displicet. Clare Festus, superstites significare testes praesentes. Uncis inclusi.

40 inite viam.] Priscianus L. XVIII. p. 1168. ite viam: et ire viam est bene latinum. Placebat Camerario, Lambino. Placet et mihi': sed quia et vulgatum latinum est, et in eo libri consentiunt, id servavi.

41 Quando t. i. j. conspicio.] Pro Caecin. 19. est quandoquidem in hac formula; ibi v. Est autem tantum initium formulae; sequebatur, postulo an ouas auctor: unde l. c. dicitur actio in auctorem prae

sentem.

42 sed anne tu dicis, qui causa vindicaveris.] Sic Ms. Gu. edd. pr. nisi quod in edd. transpositum est qui, et factum causam qui, etiam judicaveris. Gruterus frustra in ed. pr. esse dicit quia. In ed. 1480. habet errore operarum. Mihi placet judicium eorum, qui delent qui, ut Ant. Augustinus Em. II, 2. Cujacius Obs. IV, 33. Victor. IV, 23. et Manut. ad Verr. IV, 24. quod et sequitur Graevius. De formula dicis causa v. Clav. in dicis c.

« PreviousContinue »