Page images
PDF
EPUB

GRÆCI

QUORUM

PARS NUNC PRIMUM

EX CODICIBUS MANUSCRIPTIS

VULGATUR.

EDIDIT

THOMAS GAISFORD, S. T. P.

ÆDIS CHRISTI DECANUS,

NECNON LINGUE GRÆCE PROFESSOR REGIUS.

OXONII,

E TYPOGRAPHEO ACADEMICO.

MDCCCXXXVI.

Clar. Press.

50. d. 44.

PREFATIO.

NOVA hæc parœmiographorum editio e partibus constat quatuor: quarum prima complectitur Anonymi collectanea e codice Bodleiano descripta: secunda, Anonymi collectanea e codice Coisliniano eruta: tertia, Diogeniani syllogen: quarta denique, Zenobii epitomen proverbiorum Didymi et Tarrhæi: de quibus singulis nunc breviter dicendum.

1. Inter codices manuscriptos qui a. 1764. ex bibliotheca Jesuitarum Parisiensium in Meermannianam, deinde a. 1824. ex Meermanniana in Bodleianam im- ms. Auct. T. migrarunt, exstat libellus, chartaceus, sæculo XV ut videtur vergente exaratus, auctoris aut compilatoris titulo carens, licet a tergo Zenobii nomen præscriptum gerat, bibliopego ni fallor facem præferente catalogi conditore. Hunc igitur libellum quum nuper cum Zenobio conferrem, statim vidi opus cum isto grammatico multa quidem habere communia, nec pauca tamen continere quorum hodie apud eundem nullum comparet vestigium. Nec longe progressus pro certo intellexi codicem hunc ejusdem esse familiæ atque is ex quo appendicem Vaticanam edidit Schottus. Scilicet a Schotto ita res peracta est: eorum proverbiorum, quæ magna ex parte cum Zenobianis convenire repererat, lectiones excerptas annotationibus in istum parœmiographum intertexuit, cetera adagia in appendicem conjecit: ego contra diversam prorsus viam inire satius

« PreviousContinue »