Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ptores editi¿essent: non opus esset nunc impallescere libris vetustis, ut sursum deorsum quaerentes tandem inveniremus ludibrio nos habitos esse, et insipidi alicuius hominis cerebello nata esse, quae tamquam veraet antiqua amplexi esi semus. Ipse me nimis diu eiusmodi curis mace ravi, et bonam partem meliorum annorum in consequendis pravitatibus consumpsi: nunc hoc certe obtinebo, ut qui post me in his libris versabun tur, agrum potius excultum, quam dumis obsitum campum inventuri sint. Illud quidem facile con cesserim fieri potuisse, ut in tot milibus varian tium lectionum et ipse omiserim, fortasse haud paucas, quae iure debuerint expulsa vulgata in textum recipi, id quod tum apparebit, cum illam congeriem et recte et male scriptorum proposu ero: sed aegre concedam, in textu a me posita esse, quae non aut ipsa rei veritate aut librorum manu scriptorum, quorum fidem et integritatem diu quaerendo cognorim, auctoritate satis defendi possint. Quamquam hoc contendere non est opus: nihil enim mortalium expers erroris: saltem hoc volui efficere et quo potui maximo studio egi, neque vulgatae, quam dicunt, spectrum inane reverens, quippe cuius solidum corpus in libris manu scriptis haberem, nec quorundam hominum aurium sensum expectans aut fictam elegantiarum

1

speciem, admirans, quarum probabilem cognitio nem cum olim mihi comparassem, quo loco habendae ét quatenus adhibendae essent, non igno rare mihi videbar. Habent hic igitur eloquentiae Latinae studiosi amplam materiem, in qua suum iudicium, quid vete, quid falso dictum videatur, exerceant: ego quidem libenter reminiscor, saepissime animum inter molestiam codicum conferendorum aut lectionum exquirendarum insperato gaudio perfusum it recreatum esse, cum inciderem in lectiones, quarum manifesta veritate omnis verborum et sententiarum obscuritas subito dis cuteretu Quan delectationem nunc remota molestia si Tu quoque, mi lector, senseris, animumque et rerum cognitione et intuenda orationis praestantia iuveris, denum laboris mei fructum, cum alium nec petam nec expectem, percepisse me putabo.

Ceterum ad legendi facultatem rerumque in magna varietate ordinem et continuationem tenendam, vetus institutum revocavi marginalium apponendorum typorumque rationis variandae, imprimis, ut opinor, incipientibus utile, qui in tarda lectione saepe quo loco tractationis versentur, quid iam sit demonstratum, quid sequi debeat, obliviscuntur. Neque enim nunquam non rebus praecipue animus intendendus, quarum percepta

[ocr errors]

ratione etiam verba facilius intelliguntur, et animus incitatur, ut cognoscere cupiat, properet, finem appétat. Quid vero quod veterum orato rum praestantissima opera non rare in scholis ita leguntur, ut qua de re agatur, quid probandum, quid refutandum sit, neque doctores neque disci puli curent, contenti verbi causa si học sibi persuaserint, Verrem fuisse bipedum omnium nequissimum? Ego vero multo malm Ciceroni ab ini tio non credi, argumenta exquri, de firmitate eorum dubitari, defensiones patis adversae cogitari, ut orator ita legatur, quemadmodum legi sese voluit, neve loquax in manifesta re, sed in dubia ac difficili bene versatus et ebquentiae laude dignus fuisse videatur.

Scrib. Berolini a. d. XIV Cal. Maias 1830.

M. TULLII CICERONIS

ORATIONUM VERRINARUM

LIBRI SEPTEM.

7

1

« PreviousContinue »