Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO.

Fai adhuc, fateor, vanus promissor vel, ut Cicero loquitur, lentus infitiator. Lento enim animo porrexi aures, quas ad me monendum, ut datam de edendis Horatii Satyris et Epistolis fidem exsolverem, non solum Sosius Honestissimus, sed etiam amici, quorum multum apud me valet auctoritas, vellicarent. Tandem, cum reputarem, me iam longius a carceribus remotum celeri pede ad calcem deferri, ne lenti infitiatoris nota famae meae post fata adhaereret, non amplius moras nectendas, sed rem strenue peragendam esse intellexi. Adpuli igitur animum ad Horatii Satyras et Epistolas simili fere, quo Carmina Horatii Lyrica illustrare studui, commentario instruendas. Ante oculos autem habui inprimis tirones et eiusmodi Horatii lectores, qui poetae sententias earumque nexum potius perspicere et imbibere, quam doctas et criticas disputationes inspicere et cognoscere cupiunt, similes fere sitientibus, qui ora sua malunt pura praetereuntis rivi aqua proluere, quam antea de loco, ubi fons rivi lateat, sollicite quaerere. Horum lectorum igitur respectu habito primum operam

[ocr errors]
[ocr errors]

dedi, ut textum, quantum fieri posset, emendatum et a vitiis typographicis purgatum redderem. Iam vero, cum in Horatii Satyris et Epistolis tam veteres Codices, quam antiquae recentioresque Editiones mirum in modum lectionis varietate inter se discrepent, eas lectiones, quae secundum additas rationes praeferendae mihi videbantur caeteris, delegi et secutus sum. — Nec mediocrem in verbis scite inter se conciliandis et apte distinguendis curam posui, quia non raro loci obscuri mutatis et rectius constitutis distinctionibus lucem accipiunt. Quod ad coniecturas attinet, quas passim aequis arbitris diiudicandas in notis proposui, earum tres, quas in textum reciperem, haud indignas habui, rationes, ex quibus hoc factum est, neminem facile improbaturum esse confisus; scilicet Epist. I, 10, 47. pro: aut servit, dedi: haud servit; Epist. 1, 20. versu ultimo pro inepta lectione: duxit, exhibui dixit; Epist. ad Pis. 245. pro: ac pene forenses excudendum curavi: aut pene forenses. — Eodem fortasse iure Sat. I, 10, 59. pro: ac si in textu legi possit: an si, quod totius loci sensus et nexus postulare videtur; et Sat. II, 4, 18. parum pro: malum, nam exemplum, ubi malum pro: male positum sit, vix reperias; sed has et alias coniecturas doctiorum iudicio relinquere malui.

Deinde, cum Horatius ab una sententia ad alteram repente et лaça çоçdоxiαv transire soleat, id praeciπαρὰ προςδοκίαν pue mihi agendum, esse putavi, ut lectores ad sententiarum nexum adverterem; quomodo altera alteri respondeat, docerem, et quid ad sententias inter se consocian

das supplendum et animo tenendum sit, monerem. — Quodsi tamen fortasse sint, quibus in hac re paulo verbosior fuisse videar, illi uberiorem sententiarum invicem se excipientium expositionem a tironum rationibus haud alienam esse cogitent.

Denique in verborum interpretatione ita versatus sum, ut, quicquid ad ea recte explicanda, illustranda et idoneis exemplis confirmanda spectat, diligenter observarem, exponerem et sensum rei cuique aptum inde elicerem. Non compilavi aliorum scrinia, sed quae cuique debentur, nominatim doctissimo Horatii interpreti, Lambino, (ex cuius ubertate plures irrigarunt suos hortulos) bona, fide indicavi.

Ad Horatii Satyras recte, scite et accurate explicandas nostra aetate multa, immo plura fortasse, quam opus erat, contulit Vir Eruditissimus, Heindorfius; a cuius viri tamen auctoritate me non serviliter stetisse et pependisse, haud pauca, ubi ab eo dissentio, satis declarant. Multum praesidii ad Horatii interpretationem Editione Romae (a. 1811.) a Fea evulgata et multis praeconiis commendata me nacturum esse speraveram; sed haec spes me fefellit. Nam praeter ingentem lectionum e multis Codicibus descriptarum et congestarum farraginem pauca, quae Horatii editorem iuvare possint, habet illa Editio. Nec parum in ea offendit acerbitas et petulantia, qua Fea insultat fere Bentleio, quem tamen longe illum tam doctrinae copia, quam accuratiore latinae linguae scientia superare, quis est, qui non intelligat?

Indices Nominum et Verborum magna diligentia me moderatore confecerunt tres ad laudem doctrinae efflorescentes iuvenes, Classi Selectae in Gymnasio nostro adscripti, Carolus Matthaeus Bamberg, Eduardus Reibstein et Iulius Franck; prior quidem Nominum, posteriores Verborum Indicem. Fecerunt autem dicti iuvenes iam eiusmodi in bonarum litterarum studiis progressus, ut eos suo tempore merita laude ornatos et rude donatos e ludo nostro discessuros esse non tam speremus, quam confidamus.

Caeterum noli, quaeso, Humanissime Lector, peccata, quibus obnoxia est humana imbecillitas, oculis Lynceis rimari, speculari, investigare et investigata mente iniqua exagitare! Peccatis veniam poscenti te dare fas est. Gothae a. d. xx. Ianuar. MDCCCXXIV.

DOERING.

PRAEFATIO SECUNDA.

Cum secundus tomus Horatii, quem ante quatuor abhinc annos edendum curavi, in tabernis librariis prostare desierit; eius redemtor Hahnius, Vir Honestissimus, ut illum, de integro typis describendum, recognoscerem, et, quantum fieri posset, emendatiorem et limatiorem redderem, me rogavit et inpulit. Quam quidem demandatam provinciam suscepi ego promtissimo paratissimoque animo. Sic enim ea, in quibus me errasse et ipse intellexerain, et alii monuerant, aut tollendi aut diffingendi occasio mihi oblata est exoptatissima,

Hic autem non possum, quin ante omnia gratissimum animum testificer iis Viris Doctis, qui, ubi a me dissentiunt, vel ubi errores, quibus nemo non obnoxius est, deprehendebant, non feroce aliqua confidentia, non superba arrogantia, sed amabili modestia et insigni humanitate, quae decet liberalium artium professores, dissensum suum vel errorum animadversiones proposuerunt. In his est Vir Clarissimus Obbarius, qui in diiudicando hoc tomo Horatii secundo non solum doctrinae, qua excellit, copias in medium protulit lautissimas,

« PreviousContinue »