Page images
PDF
EPUB

Iniussi nunquam desistant. Sardus habebat
lile Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret; si collibuisset, ab ovo
Vsque ad mala citaret Io Bacche! modo summa
Voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi. Saepe velut qui,

v. 1. cantoribus, de musicis in universum, sive fidibus sive voce canentibus. cf. ad Sat. 1, 2, 3.

v. 4. ille, per emphasin, ut recte observat Schol. Cruq. nam M. Hermogenes Tigellius vere tum nobilis fuit tan arte musica, quam gratia et amicitia adeo apud Augustum et liberalitate apud populum; cf. ad Sat. 1, 2, 3. — hoe sc. vitium. — Caesar, Octavianus, qui ab Horatio in iis carminibus, quae scripsit, antequam ́ ille nomen Augusti assumserat (V. C. DCCXXVII.), simpliciter Caesar appellatur.

v. 5. sq. si peteret pro: petebat; - proficeret pro: proficiebat; (ei αἰτήσατο, οὐκ ἂν τύχοι) ratio grammatica, ex qua nonnunquam apud optimos quosque scriptores conjunctivus pro indicativo ponitur, vix perspicue satis doceri potest. — patris, Julii Caesaris, cuius adoptatus filius fuit Octavianus.

v. 7. ab ovo Vsque ad mala, ab initio usque ad finem; translatum a satis noto more Romanorum, apud quos in principio conviviorum ova, in fine mala apponebantur; pro citaret placet quidem, quod ex coniectura dedit Bentleius: iteraret; sed citare, si iam est (frequentativum a ciere) frequenter ciere, et proinde repetere, eodem redit. Gesnerus in hanc rem laudavit locum Ciceronis Orat. 1, 59. ubi est: paeunem citare. Similiter fere dicitur carmen movere: Virgil. Aen. X, 163. cantusque mo

-

5

vete; Ovid. Met. XIV, 21. carmen ore move sacro. lo Bacche ! prima verba carminis inter coenandum (ut ex verbis ab ovo usque ad mala colligas) decantati. Iam ex primis verbis notum hoc carmen tum fuit omnibus. Veteres autem, sicut nos, tota carmina verbis primis indicare et laudare solebant. Sic Virgilius in Eclog. V, 86. Eclogam secundam per prima eius verba: Formosus Corydon ardebat Alexin, et tertiam per: Cuium pecus? an Meliboei ? designat; in Bacche vocalis brevis e propter arsin producta est. modo summa voce, acutissima, nos: in der Höhe, im Discant, modo hac sc. voce, quae resonat (est) in quattuor chordis (in Tetrachordo) ima, gravissima; nos: in der Tiefe, im Bass.

[ocr errors]

v. 9. sqq. Saepe velut qui iunge: saepe currebat, velut qui hostem fugiens sc. curreret. lam poeta a vitio, quod Tigellius commune habebat cum musicis, ad alia vitia, nominatim ad mutabilem Tigellii animum et ad eius inconstantiam, transit, eo quidem consilio, ut sic viam sibi ad praeceptum: „,amicorum vitia, cum nemo sine vitiis nascatur, aequo animo ferenda esse," muniat; ad persaepe non currebat repetendum, sed inde eliciendum: lento gradu incedebat, quasi esset navn pógos, quae sacra lunonis in capite gestaret. Scilicet in pompis solemnibus, quales, ut ex

10

15

Currebat, fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo regés atque tetrarchas,
Omnia magna loquens; modo, Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri, et toga, quae defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento: quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane; diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi: Quid tu?
Nullane habes vitia? Immo alia, haud fortasse minora, 20
Maenius absentem Novium dum carperet: Heus tu,
Quidam ait, ignoras te, an ut ignotum dare nobis

[blocks in formation]
[ocr errors]

v. 13. loquens, cum iactantia in ore gerens crepausque; sic passim loqui de magniloquentia; vid. Burm. ad Petron. c. 127. 3. et ad Quintil. Decl. XV. mensa tripes. Schol. Cruq. mensa Delphica, a tribus pedibus dicta; vide quos de mensis Delphicis laudat Ernest. in Clav. Cic. in Ind. Geogr. s. v. Delphicae.

v. 14. Concha salis. Schol. Porph. Pauperiores iu marina concha salem tritum habere solent, quo cum pane vescantur. — puri, integri, sinceri.

[blocks in formation]

viora.

v. 20. immo alia haud fort. min. non haec vitia Tigellii, immo alia habeo, nec fortasse Tigellii vitiis lePro et fortasse dedi haud fortasse, quod iam in editt. Ald. et lunt. receptum est; id enim mibi omuino postulare videtur modesti hominis responsio. Quis enim ferret hominem, qui, quia vitia quaedam reprehenderat, interrogatus: „, nullane tu ipse habes vitia ?" responderet: habeo quidem, sed fortasse iis leviora. Huc accedit, quod Horatius iam non graviora, sed leviora tantum vitia Tigellii, nempe mutabilem animum et commune quoddam cantorum vitium, notavit.

v. 21. Maenius. cf. supr. ad Sat. I, 1. plura de hoc homine nequam vide apud Schol. Porphyr. Novium; hic quoque homo malae notae fuit, quamquam vitiorum, quibus iste indulsit, genus nou additur.

v. 22. ignor. te, tua ipsius vitia? an ut ign. d. n. V. putas, an putas, te, ut hominem, qui, qualis ipse sit,

Verba putas? Egomet mi ignosco, Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Quum tua pervideas oculis male lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutam,

25

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis

Naribus horum hominum; rideri possit eo, quod

ignorat, aliorum vitia carpendo fraudem nobis facere posse; ignotum sc. sibi; Senec. Thyest. v. 391. ignotus sibi moritur. Maenius igitur est homo, qui, ut infra Sat. II, 3, 299. dicitur, non didicit respicere ignoto pendentia tergo, ubi ignoto referendum est ad hominem, qui quod pendeat ipsius tergo, ignorat.

v. 24. improbus, malus, perversus; improbus de rebus et hominibus, qui in reprehensionem incurrunt; amor sc. sui.

v. 25. Quum tua perv. oc. m. lipp. inunctis, cum ea, quae ad te ipsum spectant, oculis intuearis in fraudem tuam hebetioribus, quales sunt collyriis inuncti lippientium ; — pervid, pervidere explicant vel pro: de longinquo videre; vel pro: accurate videre; vel pro: perlustrare. In quibusdam vett. libr. ap. Feam pro pervideas legitur provideas. Fuerunt quoque, qui pro pervideas mallent praevideas, ita, ut praevidere iam dictum sit pro: praetervidere (napaßlénɛiv). Sed quis in his explicationibus et lectionibus acquiescat? Equidem compositum pervidere (xaτιδεῖν, διασκέπτεσθαι) pro sim plice videre, ut in multis aliis compositis fieri solet, positum esse existimo. male addi solet adiectivis, ita, ut sit modo pro: non, uti male sanus, male haerere paulo post y. 31.;

30

sed si ibi male coniunxeris cum laxus, male est pro: nimis ; modo de eo, quod in fraudem alicuius depravatum est, ut h. 1. male lippus ; modo de eo, quod recedit a iusto modo, ut infr. v. 45. male parvus; modo pro: importune, ut male sedulus; modo pro: moleste, ut male raucus in sq. Satira v. 66. modo pro: misere, sive de eo, quod grave et mali ominis est, ut male tussire, Sat. II, 5, 107, et multa alia, ubi particula male ad sensum rei, de qua sermo est, explicanda lippus, lippitudo iam ad animum, in re aliqua cognoscenda caecutientem, transfertur.

est.

v. 26. acutum pro: acute.

v. 27. seqq. aquila, aeque, ac lynx, oculorum acie praevalens. serpens, visu acutissimo, Epidaurius, epitheton ornans, sive quod regio ad Epidaurum, Argolidis urhem, scatebat serpentibus, sive ob mansuetum quoddam (de quo narrat Pausan. in Corinth. II, 28.) serpentum ibi genus, sacrum deo illius regionis tutelari, Aesculapio, qui sub forma sèrpentis ibidem cultus et sic Romam deportatus est. inquirant cett. et illi, quorum vitia tu inquiris, vicissim tua inquirant.

-

v. 29. 30. Irac. est p. cett. Si amicus paulo ad iram est proclivior, minus aptus amicitiae ille videtur his hominibus, qui vitia acutis naribus subodorantur. horum referunt inter

Rusticius tonso toga defluit et male laxus

35

In pede calceus haeret; at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore; denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mnala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.

[blocks in formation]

---

rusticius tonso; in urbe apud Romanos crines capitis ad certam normam, aequalitatem et elegantiam tondebantur, at rure sine ulla arte, temere et incuriosius; particulam male interpretes referunt ad larus, et sic male iam est pro: nimis; sed quomodo calceus nimis laxus, qui male sedet, h. e. qui circum pedem huc illuc movetur, simpliciter haerere dici potest? immo haerere dicitur, quod alicui rei adhaeret, inhaeret, firmiter insidet. Supr. Od. III, 24, 55. Nescit equo rudis haerere ingenuus puer, h. e. puer ingenuus, equitandi imperitus, non didicit firmiter insidere equo; sic infra v. 77. vitia stultis haerentia, firmiter insidentia; refero igitur h. 1. male ad haeret h. e. male sedet, -nos:

40

die Beschuhung liegt oder schliesst
nicht an.
inculto, quod ad exter-
num cultum attinet, negligit. te
ipsum concute, excute, explora.

v. 37. namque Neglect. ur. f. inn. agris. per imaginem, a filice in agris neglectis nascente petitam, exprimere voluit hoc: nam, quemadmodum filix, (nos: Farenkraut) agris neglectis innascens, urenda, ita vitia, quae aut natura, aut mala consuetudo insevit, evellenda et exstirpanda sunt ex animo.

v. 38. Muc praevert. nexus: Sed, missis aliis, (hoc inest verbo composito praeverti) redeamus, (illu c) ad id locorum, ubi videre licet, quod (quatenus) turpia vitia amicae decipiunt amatorem.

v. 39. aut etiam ipsa haec Delectant, de ingenio amatorum, aut vitia amicarum plane non animadvertentium, aut ex animadversis voluptatem adeo captantium, laudavit Gesnerus Plat. de Republ. V. p. 474. Lucret. IV, 1154. sqq. Ovid. Art. II, 657. sqq.

v. 40. polypus, de hoc tetro narium morbo seu tubere agit Celsus VI, 8, 2. prima syllaba, quasi scriberetur pollypus, producitur, ut prima syllaba in religio, retulit, quasi scri

Vellem in amicitia sic erraremus, et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum,
At pater ut gnati, sic nos debemus, amici
Si quod sit vitium, non fastidire; strabonem
Appellat Paetum pater, et Pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc Varum distortis cruribus, illum
Balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur. Ineptus
Et iactantior hic paullo est: concinnus amicis,
Postulat ut, videatur. At est truculentior atque

beretur, relligio, rettulit. Hagnae,
graecae libertinae ex graeco: "Ayvns.

vid. Bentl.

v. 41. 42. vell. in am. cett. vellem igitur, ut hic error amatorum in amicarum vitiis locum haberet etiam in amicitia, et pro honestiore errore haberetur a virtutis praeceptoribus.

v. 43. At iam pro: enimvero; pat. ut gnati cett. iunge: at pater at gnati vitium non fastidit, sic nos, si quod vitium sit amici, non fastidire debemus. - fastidire, vocalis e brevis, sequentibus litteris str, manet brevis; cf. ad Sat. I, 2, 30. strabo, qui detorquet oculos, nos: der schielt. paetus, interprete vetere Scholiasta, dicitur qui tremulis est oculis et leniter declinatis; nos fere: der etwas blinzelt.

v. 45. sq. et Pullum cett. et si quis habet filium male (h. e. praeter modum, ut v. 45. cf. ad v. 25.) parvum, qualis olim fuit Sisyphus abortivus, (abortu enim nati exigui corporis solent esse homines) eum pater blande appellat Pullum, parvulum, pupum; nos fere: Putchen, Hühnchen. Sisyphus. Schol. Cruq. M. Antonio Triumviro pumilio fuisse dicitur intra bîpedà

45

50

lem staturam, quem ipse Sisyphum appellabat ob ingenii calliditatem.

v. 47. hunc Varum dist. cett. alium filium, cuius crura distorta sunt, mollius Varum (cuius pedes, ut loquitur Scholiastes, introrsum retorta sunt) alium, cuius tali male depravati sunt, balbutiente et paternum amorem exprimente voce Scaurum (qui talos habet exstantes) vocat, Scilicet patres, si qua corporis vitia habent filii, molliore locutione ea levare student; amici igitur patres in elevandis amicorum vitiis imitari debent. frugi, qui prudente parsimonia et sibi et suis prospicit; nos: ein guter Wirth. ineptus, qui, dum inepta se gerendi ratione placere studet, displicet; descriptionem hominis inepti dedit Cicero de Orat. II, 4.

v. 51. conc. am. Postulat ut vid. is videatur, ut videri postulat, homo, qui placere et commodus esse cupit amicis; posui igitur ad hanc explicationem post amicis et post ut distinctionis signum; nolo tamen contendere cum iis, qui explicare malint: postulat (ineptus) ut amicis suis concinnus videatur. at est truc. cett. at ferocius et insolentius se effert, et, quicquid in buccam venit, panlo liberius et inconsideran

« PreviousContinue »