Regtsgeleerde opstellen ...: (1885[-1890]), Volume 2

Front Cover
E.J. Brill, 1891

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 323 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est.
Page 320 - Ius autem civile vel gentium ita dividitur: omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio. partim communi omnium hominum iure utuntur...
Page 179 - Cum in corpus quidem quod traditur, consentiamus, in causis vero dissentiamus, non animadverto cur inefficax sit traditio: veluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. Nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire, nee impedimento esse quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus.
Page 143 - ... sed haec ita, nisi si quid nominatim convenit vel plus vel minus in singulis contractibus: nam hoc servabitur, quod initio convenit legem enim contractus dedit, excepto eo, quod Celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur.
Page 318 - Neque vero hoc solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri.
Page 55 - Si et me et Titium mutuam pecuniam rogaveris et ego meum debitorem tibi promittere iusserim, tu stipulatus sis, cum putares eum Titii debitorem esse, an mihi obligaris? Subsisto, si quidem nullum negotium mecum contraxisti: sed propius est, ut obligari te existimem, non quia pecuniam tibi credidi (hoc enim nisi inter consentientes fieri non potest): sed quia pecunia mea quae ad te pervenit, eam mihi a te reddi bonum et aequum est.
Page 349 - ... ipsam rem praestare venditorem oportet, id est, tradere ; quae res, si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum evictionis nomine venditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. Emptor autem nummos venditoris facere cogitur
Page 320 - ... quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 1 - Cum is, qui et reum et fidejussores habens, ab uno ex fidejussoribus accepta pecunia, prasstat actiones; poterit quidem dici, nulhis jam esse, cum suum perceperit, et perceptione omnes liberati sunt. Sed non ita est; non enim in solutum accepit, sed quodammodo nomen debitoris vendidit. Et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones.
Page 325 - ... si quod dominus servo debuit manumisso solvit, quamvis existimans ei aliqua teneri actione, tamen repetere non poterit, quia naturale agnovit debitum

Bibliographic information