Page images
PDF
EPUB

prius, ut confitear, me cogunt, quam ut assentiar. sed quae sunt ea, quae dicis te majora moliri? M. Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem. A. Non postulo id qui

35

dem; aveo tamen audire. ut enim non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit, efficies. sed nihil te interpellabo. continentem orationem audire malo. M. Quid? si te rogavero aliquid, none respondebis? A. Superbum id quidem est. sed, nisi quid necesse 9 erit, malo ne roges. M. Geram tibi morem, et ea, quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint, et fixa, quae dixero: sed ut homunculus unus e multis, probabilia conjectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri videam similia, non habeo. certa dicent ii, qui et per cipi ea posse dicunt, et se sapientes esse profitentur. A. Tu, ut videtur. nos ad audiendum parati sumus.

M. Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim, qui discessum animi a corpore putent esse mortem. sunt, qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum, et corpus occidere, 36 animumque cum corpore exstingui. qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. Quid sit porro ipse animus, aut ubi, aut unde, magna dissensio est. aliis cor ipsum, animus videtur: ex quo excordes, vecordes, concordesque dicuntur: et Nasica ille prudens, bis consul, Corculum, et

35 aveo tamen.] Sic edd. vett. omnes. non habeo, ut quaedam recentiores. mox illae et ut enim non efficias recte, ut edidit Davisius. post non delevi ante efficies, iisdem auctoribus.

36 animumque cum corpore.] Sic edd. vett. Med. Ald. Junt. etc. aliae in

Egregie cordatus homo catus Aeliu' Sextus.

Empedocles animum esse censet, cordi suffusum sanguinem. aliis pars quaedam cerebri visa est animi principatum tenere. aliis nec cor ipsum placet, nec cerebri quandam partem, esse animum: sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem, et locum. animum autem alii animam, ut fere nostri declarant nomen. nam et agere animam, et efflare dicimus, et animosos, et bene animatos, et ex animi sententia ipse autem animus ab anima dictus est. Zenoni Stoico animus, ignis videtur. Sed haec qui- 10 dem, quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem, vul go: reliqua fere singuli, ut multi ante veteres. Proxime autem Aristoxenus, musicus, idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu, et fidibus, quae harmonia dicitur, sic ex corporis totius natura, et figura, varios motus cieri, tamquam in cantu sonos. Hic ab artificio suo non recessit, et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset, erat multo ante et dictum, et explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram, et quasi corpus, negavit esse, verum numerum dixit esse, cujus vis, ut jam antea Pythagorae visum erat, in natura maxima esset. ejus doctor Plato triplicem finxit animam :

37 ut fere nostri declarant nomen] locus hic varie legitur. sed nulla dum lectio mihi reperta est, quae satis placeret. declarant nomen si abesset, nihil laboraremus: vulgatum est, quo verbo, animae sc. nostri pro synonymo utuntur.

39 Proxime autem A.] Bentlejus hoc cum antecedente conjungit, ut multi ante veteres, proxime autem. nempe quia et Plato hujusmodi quid statuit in Phaedone ut ante, provime autem non bene consentiunt. itaque Bentlejus pro multi volebat legi multo.

39 i. quandam, velut, etc.] Hic sen-us non satis planus. Edd. pr. habent post quandam semicolon. clara erit sententia, si ex vclut fecerimus et ut: cui deinde respondet sic.

[blocks in formation]

cujus principatum, id est rationem, in capite, sicut in arce, posuit: 40 et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem quas locis disclusit; iram in pectore, cupiditatem subter praecordia locavit. Dicaearchus autem in eo sermone, quem Corinthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium, primo libro multos loquentes facit : duobus Pherecratem quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit, nihil esse omnino animum, et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia, et animantes appellari; neque in homine inesse animum, vel animam, nec in bestia: vimque omnem eam, qua vel agamus quid, vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam, nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quidquam, nisi corpus unum, et simplex, ita figuratum, ut temperatione naturae vigeat, et sentiat. Aristoteles longe omnibus (Platonem semper excipio) praestans et ingenio, et diligentia, cum "quattuor illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orirentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens. cogitare enim, et providere, et discere, et docere, et invenire aliquid, " et tam multa alia meminisse, amare, odisse, cupere, timere, angi, laetari: haec, et similia eorum, in horum quattuor generum nullo inesse putat. quintum genus adhibet,

40 et duas partes separare voluit] hoc intelligi non potest, Ms. Vatic. habet duas p. parere voluit, quod et Davisius et Alemannus recepere. imitatus eos sum.

41 quattuor illa genera pr.] In Ms. Paris. est nota illa, quod et edidere Buherius, Davisius sed id est glossema rov illa.

42 et tam multa alin meminisse] sustuli interpunctionem post alia, quod verbum tamen deletum velim, nam nihil est, quo referatur.

Ha

vacans nomine: et sic ipsum animum, 43 εντελεχίαν appellat novo nomine, quasi quandam continuatam motionem, et perennem. Nisi quae me forte fugiunt, 11 44 hae sunt fere omnium de animo sententiae. Democritum enim magnum quidem illum virum, 45 sed laevibus et rotundis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito, omittamus. nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat. rum sententiarum quae vera sit, deus aliquis viderit: quae verisimillima, magna quaestio est. utrum igitur inter has sententias dijudicare malumus, an ad propositum redire ? A. Cuperem equidem utrumque, si posset: sed 46 est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus, id agamus. sin id non potest, nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc: illud alias. M. Quod malle te intelligo, id puto esse commodius. efficiet enim ratio, ut quaecumque vera sit earum sententiarum, quas exposui, mors aut malum non sit, aut sit bonum potius. Nam si cor, aut sanguis, aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore. si anima est, fortasse dissipabitur: si ignis, exstinguetur: si est Aristoxeni harmonia, dissolvetur. Quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat essse? His sententiis

43 EYTEXX] V. Clav, in Graec.

44 hae sunt fere omnium d. a. s.] Davisius delevit omnium, non bene. facilius erat dicere omnes: sed qui omnium sententias recenset, idem et omnes narrat.

45 sed laevibus] sed non videtur sententiae loci convenire, mihique insititium videtur. nempe putabant librarii post quidem esse debere sed.

46 est diff. confundere] aut intelligendum est conjungere aut sic legendum.

omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest. pariter enim cum vita sensus amittitur. non sentientis autem, nihil est, ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem afferunt, si te forte hoc delectat, posse animos, cum e corporibus exces serint, in coelum, quasi in domicilium suum, pervenire. A. Me vero delectat: idque, primum ita esse velim: deinde, etiam si non sit, mihi tamen persuaderi velim. M. Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus ? evolve diligenter ejus eum librum, qui est de animo: amplius quod desideres, nihil erit. A. Feci mehercule, et quidem saepius, sed nescio quo modo, dum lego, assentior: cum posui librum, et mecum ipse de immortalitate animorum coepi cogitare, assensio omnis illa labitur. M. Quid hoc? dasne aut manere animos post mortem, aut morte ipsa interire? A. Do vero. M. Quid, si maneant? A. Beatos esse concedo. M. Si intereant? A. Non esse miseros, quoniam, ne sint quidem. jam istuc, coacti a te, paullo ante concessimus. M. Quo modo igitur, aut cur mortem malum tibi videri dicis, quae aut beatos nos efficiet, animis manentibus, aut non miseros, sensu carentes?

12 A. Expone igitur, nisi molestum est, primum animos, si potes, remanere post mortem : tum, si minus id obtinebis: (est enim arduum) docebis, carere omni malo mortem. ego enim istuc ipsum vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, sed carendum esse. M: Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus; quod in omnibus causis et debet, et solet valere plurimum: et primum

« PreviousContinue »