Q. Horati Flacci opera: Carminvm libri IIII, Epodon liber, Carmen saecvlare, itervm recensvit O. Keller. 1899

Front Cover
B. G. Teubner, 1864

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 342 - Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere ; tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus.
Page 167 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 289 - ... quid ? qui deperiit minor uno mense vel anno, 40 inter quos referendus erit ? veteresne poetas, an quos et praesens et postera respuat aetas ? ' iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.
Page 99 - Romae seu fors ita iusserit exsul, quisquis erit vitae scribam color, 'o puer, ut sis 60 vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus frigore te feriat.' quid, cum est Lucilius ausus primus in hunc operis componere carmina morem, detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui 65 duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus?
Page 57 - MOTUM ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravisque principum amicitias et arma nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso.
Page 163 - Hiberiae? condit quisque diem collibus in suis, et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris et magni memor Herculis. 'longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!
Page 9 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Page 56 - PERSICOS odi, puer, apparatus; displicent nexae philyra coronae ; mitte sectari, rosa quo locorum sera moretur.
Page 170 - Non ante vulgatas per artes Verba loquor socianda chordis : Non si priores Maeonius tenet Sedes Homerus Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae : Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas ; spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.

Bibliographic information