Page images
PDF
EPUB

qui

Num negare audes? Quid taces? convincam, si negas: video enim esse hic in senatu quosdam, tecum una fuere. O dii inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rempublicam habemus? Hic, hic sunt, in nostro nume, ro, patres conscrípti, in hoc orbis terræ sanctissimo gravissimoque consilio, qui de meo, nostrumque omnium interitu, qui de hujus urbis, atque adeo orbis terrarum exitio cogitent. Hosce ego vi deo consul, et de republica sententiam rogo; et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voee vulnero Fuisti igitur apud Læcam illa nocte, Catilina; distribuisti partes Iteliæ; statuisti, quo quemque proficisci placeret: delegisti, quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres; descripsisti urbis partes ad incendia; confirmasti, te ipsum jam esse exiturum; dixisti paullulum tibi esse etiam tum moræ, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites romani, qui te ista cura liberarent, et sese illa ipsa nocte paullo ante lucem me meo in lectulo interfecturos pollicerentur. Hæc ego om, nia, vixdum etiam cœto vestro dimisso, compe ri; domum meam majoribus præsidiis munivi atque firmavi; exclusi eos, quos tu mane ad me sa lutatum miseras, quum illi ipsi venissent: quos ego jam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse prædixeram.

V. Quæ quum ita sint, Catilina, perge quo cœ pisti, egredere aliquando ex urbe; patent porta; proficiscere: nimium diu te imperatorem illa tua Malliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos; si minus, quam plurimos: purga urbem.

Magno me metu liberabis, dummodo inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari jam diutius non potes: uon feram, non patiar, non sinam. Magna diis immortolibus habenda est gratia, atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, quod hanc tam tetram, tam horribilem, tamque infestam reipublicæ pestem toties jam effugimus. Non est sæpius in uno homine salus summa periclitanda reipublicæ. Quamdiu mihi, consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me præsidio, sed privata diligentia defendi: quum proximis comitiis consularibus me consulem in campo, et competitores tuos interficere voluisti, compressi tuos nefarios conatus amicorum præsidio et copiis, nullo tumulto publice concitato: denique, quotiescumque me petisti, per me tibi obstiti; quamquam videbam, perniciem meam cum magna calamitate reipublicæ esse conjunctam. Nunc jam aperte rempublicam universam petis; templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium et vastitatem vocas.

Quare, quoniam id, quod primum atque hujus imperii disciplinæque majorum proprium est, facere nondum audeo: faciam id, quod est ad severitatem lenius, et ad communem salutem utilius. Nam, si te interfici jussero, residebit in republica reliqua conjuratorum manus; sin tu (quod te jamdudum hortor) exieris, exhaurietur ex urbe tuo rum comitum magna et perniciosa centina reipublicæ. Quid est, Catilina? num dubitas id, me imperante facere, quod tua jam sponte faciebas? Exire

ex urbe consul hostem jubet: interrogas me, num in exsilium? non jubeo; sed si me consulis, suadeo.

VI. Quid enim, Catilina, est, quod te jam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est, extra istam conjurationem perditorum hominum, qui te non metuat: nemo, qui non oderit. Quæ nota domesticæ turpitudinis nun inusta vitæ tuæ est? quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ? quæ libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit? cui tu adolescentulo, quem corruptelarum illecebris irretisses, non aut ad audaciam ferrum, aut ad libidinem facem prætulisti? Quid vero? nuper, quum morte superioris uxoris nobis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego prætermitto, et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse, aut non vindicata esse videatur. Prætermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis idibus senties: ad illa venio, quæ non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam reipublicæ, atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

Potestne tibi hujus vitæ lux, Catilina, aut hujus cœli spiritus esse jucundus, quum scias, horum esse neminem, qui nesciat, te pridie kalendas jan. Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum telo? manum, consulum et principum civitatis interficiendorum causa, paravisse? sceleri ac furori tuo non mentem aliquam, aut ti

morem tuum, sed fortunam reipublicæ obstitisse? Ac jam illa omitto: neque enim sunt aut obscura, aut non multa post commissa. Quoties tu me designatum, quoties consulem interficere conatus es? quot ego tuas petitiones ita conjectas, ut vitari non posse viderentur, parva quadam declinatione, et, ut aiunt, corpore effugi? nihil agis, nihil assequeris, nihil moliris, quod mihi latere valeat in tempore: neque tamen conari ac velle de. sistis. Quoties jam tibi extorta est sica ista de manibus? quoties vero excidit casu aliquo, et elapsa est? tamen ea carere diutius non potes: quæ quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas consulis in corpore defigere..

VII. Nunc vero, quæ tua est ista vita? sic enim jam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quæ tibi nulla debetur. Venisti paullo ante in senatum: quis te ex hac tanta frequentia, ex tot tuis ami. cis ac necessaris salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, quum sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares, qui tibi persæpe ad cædem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi mehercle mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris? Et, si me meis civibus

ínjuria suspectum tam graviter atque offensum vividerem; carere me adspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, quum con⚫ scientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium justum, et jam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum adspectum præ sentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses; ut opinor, ab eorum oculis aliquo concede→ res: nunc te patria, quæ communis est omnium nostrum parens, odit ac metuit, et jamdium de te nihil judicat, nisi de parricidio suo cogitare. Hujus tu neque auctoritatem verebere, neque judicium sequere, neque vim pertimeces? Quæ tecum, Catilina, sic agit, et quodam modo tacita loquitur: «Nullnm aliquot jam annis facinus exstit, nisi per te; nullum flagitium sine te tibi uni multorum civium nesces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad negligendas leges ac quæstiones, verum etiam ad evertendas perfrigendasque valuisti. Superio ra illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in me tu propter te unum; quidquid increpuerit, Catili-nam timeri; nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat; non est ferendum. Quamobren discede, atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timeri desinam. »

VIII. Hæc si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid? quos tu te ipse in custodiam

« PreviousContinue »