Page images
PDF
EPUB

pem Atheniensem, vel Linum Thebanum, et temporibus Trojanis Palamedem Argivum memorant, sexdecim litterarum formas; mox alios, ac præcipuum Simonidem, ceteras reperisse. At in Italia Etrusci ab Corinthio Damarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt: et formą litteris Latinis, quæ veterrimis Græcorum. Sed nobis quoque paucæ primùm fuere: deinde additæ sunt. Quo exemplo Claudius tres litteras adjecit, quæ usui, imperitante eo, post oblitteratæ, adpiciuntur etiam nunc in ære publicandis plebiscitis, per fora ac templa fixo.

XV. Retulit deinde ad senatum, super collegio haruspicum, ne vetustissima Italiæ disciplina per desidiam exolesceret: sæpe adversis reipub. temporibus accitos, quorum monitu redintegratás cærimonias, et in posterum rectiùs habitas: primoresque Etruriæ sponte, aut Patrum Romanorum impulsu, retinuisse scientiam, et in familias propagase: quod nunc segniùs fieri, publica circa bonas artes socordia, et quia externe superstitiones valescant: et læta quidem in præsens omnia; sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum, inter ambigua culti, per prospera oblitterarentur. Factum ex eo senatusconsultum; viderent pontifices, qué retinenda firmandaque haruspicum.

XVI. Eodem anno Cheruscorum gens regem Româ petivit, amissis per interna bella nobilibus, et uno reliquo stirpis regiæ, qui apud urbem habebatur, nomine Italicus. Paternum haie genus e Flavio, fratre Arminii; mater ex Catu

mero, principe Cattorum, erat: ipse formâ decorus, et armis equisque, in patrium nostrumque morem, exercitus. Igitur Cæsar auctum pecunià, additis stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere. Illum primum, Romæ ortum, nec obsidem, sed civem, ire externum ad imperium. Ac primò lætus Germanis adventus, atque eò magis quòd nullis discordiis imbutus, pari in omnes studio ageret; celebrari, coli, modò comitatem et temperantiam nulli invisam, sæpius vi, nolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. Jamque apud proximos, jam longiùs clarescere, quum potentiam ejus suspectantes, qui factionibus floruerant, discedunt ad conterminos populos, ac testificantur, adimi veterem Germaniæ libertatem, et Romanas opes insurgere: adeo neminem iisdem in terris ortum, qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flavii progenies supra cunctos attolatur? Frustra Arminium præscribi: cujus si filius, hostili in solo adultus, in regnum venisset, posse estimesci, in, fectum alimonio, servitio, cultu, omnibus externis: at si paterna Italico mens esset, non alium infensiùs arma contra patriam ac deos penates, quàm parentem ejus exercuisse.

XVII. His atque talibus magnas copias coegere. Neu pauciores Italicum sequebantur: non enim inrupisse ad invitos, sed accitum memorabant: quando nobilitate ceteros anteiret, virtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo Catumero præberet: nec patrem rubori, quod fidem adversus Romanos, volentibus Germanis

[ocr errors]

sumptam, nunquam omisisset: falso libertatis vocabulum obtendi ab iis, qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei, nisi per discordias habeant. Adstrepebat huic alacre vulgus; et magno, inter barbaros, prælio victor rex; dein fecundâ fortuna ad superbiam prolapsus, pulsusque, ac rursus Langobardorum opibus refectus, perlæta, per adversa, res Cheruscas adflictabat.

XVIII. Per idem tempus Chauci, nulla dissensione domi, et morte Sanqumii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursaveré, duce Gannasco: qui natione Caninefas, auxiliare æs diu meritas, post transfuga, levibus navigiis prædabundus, Gallorum maximè oram vastabat, non ignarus, dites et imbelles esse. At Corbulo provinciam ingressus, magna cum cura eţ mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremes alveo Rheni, ceteras navium, ut quæque habiles, per æstuaria et fossas adegit: lintribusqué hostium depressis, et exturbato Gannasco, ubi præsentia satis composita sunt, legiones operum et laboris ignaras, populationibus lætantes, veterem ad morem reduxit; ne quis agmine decederet, nec pugnam, nisi jussus, iniret: stationes, vigilia, diurna nocturnaque munia, in armis agitabantur. Feruntque mitittem, quia vallum non accintus, atque alium, quia pugione tantum accintius, foderet, morte punitos: quæ nimia, et incertum an falsò jacta, originem tamen e severitate ducis traxere: intentumque et magnis delictis inexorobilem scias, cui tantum aspe ritatis etiam adversus levia credebatur.

XIX. Ceterùm is terror milites hostesque in diversum adfecit: nos virtutem auximus: barbari ferociam infregere. Et natio Frisiorum post rebellionem, clade L. Apronii cœptam, infensa. aut malè fida, datis obsidibus, concedit apud agros a Corbulone descriptos. Idem senatum, magistratus, leges imposuit: ac ne jussa exsuerent, præsidium immunivit; missis, qui majores Chaucos ad dedi. tionem pellicerent, simul Gannascum dolo adgrederentur: nec irritæ, aut degeneres insidiæ fuere adversus transfugam et violatorem fidei. Sed cædo ejus motæ Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis præbebat; ut lætâ apud plerosque, ita apud quosdam sinistrâ famâ: cur hostem conciret? adversa in rempub. casură: sin próspere egisset, formidolosum paci virum insig nem, et ignavo principi prægravem. Igitur Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit, ut referri præsidia cis Rhenum juberet. al

XX. Jam castra in hostili solo molienti Corbuloni hæ litteræ redduntur. Ille, re subitâ, quamquam multa simul offunderentur, metus ex impe ratore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus, quam beatos quondam duces Romanos! signum receptui dedit. Ut tamen miles otium exfueret, inter Mosam Rhenumque trium et viginti millium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani vetarentur: insgnia tamen triumphi indulsit Cæsar, quamvis bellum negavisset. Nec multò pòst Curtius Rufus eumdem honorem adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quærendis venis argenti; unde

tenuis fructus, nec in longum fuit: at legionibus cum damno labor, effodere rivos, quæque in aperto gravia, humum infra moliri: quis subactus miles, et quia plures per provincias similia tolerabantur, componit occultas litteras, nomine exercituum, precantium imperatorem, ut quibus permissurus esset exercitus, triumphalia antè tribueret.

XXI. De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidere, neque falsa prompserim; et vera exsequi pudet. Postquam adolevit, sectator quæstoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto, vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum humanum, et audita est vox; Tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro consule venies. Tali omine in spem sublatus, digressusque in urbem, et largitione amicornm, simul acri ingenio, quæsturam, et mox, nobiles inter candidatos, præturam principis suffragio adsequitur: quum hisce verbis Tiberius dedecus natalium ejus velavisset, Curtius Rufus videtur mihi ex senatus. Longâ post hæc senectà, et adversus superiores trtsti adulatione, arrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia, ac postremò Africam obtinuit: atque ibi defunctus, fatale præsagium implevit.

XXII. Interea Romæ, nullis palam, neque cognitis mox causis, Cn. Novius, eques Romanus, ferro accinctus reperitur in cœtu salutantium principem: nam postquam tormentis dilaniabatur, de se noni.... conscios non edidit, incertùm an occultans. lisdem consulibus P. Dolabella censuit

« PreviousContinue »