Page images
PDF
EPUB

sero, actà jam ætate, ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam, si parricida vestrî sum, et bis genitus hic deos penates meos, patriamque, et summum imperium vilia habeo; quis mi viyo cruciatus satis est, aut quæ pœna mortuo? quum omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici. A prima adolescentiâ in ore vestro, privatus et in magistratibus, egi: qui linguâ, qui consilio meo, qui pecuniâ voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam, neque ingenium ad malefaciundum exercui: avidissumus privatæ gratiæ maxumas inimicitias pro republicâ suscepi: qui victus cum illâ simul, quum egens alienæ opis plura mala exspectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam, deos penates, cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors jura naturæ sunt: uti sinè dedecore cum civibus, famâ et fortunis integer, agas, id dono datur, atque accipitur. Consules nos fecistis, Quirites, domi, bellique impeditissumâ republica. Namque imperatores Hispaniæ stipendium, milites, arma, frumentum poscunt: et id res cogit; quoniam, defectione sociorum, et Sertorii per montes fuga, neque manu certare possunt, neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est; nec minùs Italiæ marituma, et provinciarum: quum interim vectigalia parva, et bellis incerta, vix partem sumptuum sustinent: ita classe, quâ commeatus vehebatur, minore quám antea navigamus. Hæc si dolo aut sucordia nostra

contracta sunt, agite utì monet ira, supplicium sta→ mite: sin communis fortuna asperior est, quare indigna vobis nobisque et republicâ incipitis? Atque ego, cujus ætati mors propior est, non deprecor, si quid eâ vobis incommodi demitur; neque mox ingenui corporis honestiùs, quàm pro vestrâ salute finem vitæ fecerim. Adsum en C. Cotta consul: facio, quod sæpe majores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro republicâ. Quam deinde, cui mandetis, circumspicite: nam talem honorem bonus nemo volet: quum fortunæ, et pacis, et belli ab aliis acti ratio reddenda, aut turpiter moriendum sit. Tantummodo in animis habetote, non me ob scelus aut avaritiam cæsum; sed volentem pro maxumis beneficiis animam dono dedisse. Per vos, Quirites, et gloriam majorum, tolerate advorsa, et consulite reipublicæ. Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores: quos nequidquam abnuitis, et pacis opulentiam quæritis, quum omnes provinciæ, regna, maria, terræque aspera fessa bellis sint.» Ex incerto libro.

C. CORNELII TACITI

ANNALIUM

LIBER UNDECIMUS.

I. Nam Valerium Asiaticum bis consulem, fuisse quondam adulterum ejus credidit: pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo cœptos insigni nagnificentiâ extollebat, Suilium accusandis utris

que immittis. Adjungitur Sosibius, Britannici educator, qui per speciem benebolentiæ moneret Claudium, cavere vim atque opés principibus infensas: præcipuum auctorem Asiaticum interficiendi Cesaris, non extimuisse in concione populi Romani fateri, gloriamque facinoris ultro pe tere: clarum ex eo in urbe, didità per provincias famá, parare iter ad Germanicus exercitus; quando genitus Vienna, multisque et validis propinquitatibus subnixus, turbare gentiles, nationes promptum haberet. At Claudius, nihil ultra scrutatus, citis cum militibus, tamquam oppri mendo bello, Crispinum prætorii præfectum misit: a quo repertus est apud Baias, vinclisque inditis, in urbem raptus.

II. Neque data senatûs copia: intra cubiculum auditur, Messalinâ coram et Suilio corruptionem militum, quos pecuniá et stupro in omni flagitio obstrictos arguebat, exin adulterium Poppxx, ac postremùm mollitiam corporis objectante: ad quod victo silentio, prorupit reus, et. Interrogat, inquit, Suili, filios tuos: virum me esse fatebuntur: ingressusque defensionem, commoto majorem in modum Claudio, Messalinæ quoque lacrymas excivit: quibus abluendis cubiculo egrediens, monet Vitelium, ne elabi reum sineret. Ipsa ad perniciem Poppææ festinat, subditis, qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent; adeo ignaro Cæsare, ut, paucos post dies, epulantem apud se marituin ejus Scipionem percunctaretur, cur sine uxore discubuisset? atque ille functam fato responderet.

III Sed consultanti super absolutione Asiatici, flens Vitelius, commemoratâ vetustate amicitiæ, utque Antoniam principis matrem pariter observavissent, dein, percursis Asiatici in rempub. officiis, recentique adversus Britanniam militia, quæque alia conciliandæ misericordiæ videbantur, liberum ei mortis arbitrium permisit: et secuta sunt Claudii verba, in eamdem clementiam. Hortantibus dehinc quibusdam inediam et lenem exitum remittere beneficium Asiaticus ait: et usurpatis, quibus insueverat, exercitationibus, lauto corpore, hilare epulatus, quum se honestiùs calliditate Tiberii, vel impetu C. Cæsaris periturum dixisset, quàm quod fraude muliebri, et impudico Vitellii ore caderet, venas exolvit: viso tamen antè rogo, jussoque transferri partem in aliam, ne opacitas arborum vapore ignis minueretur: tantum illi securitatis novissimæ fuit.

IV. Vocantur post hæc patres, pergitque Suilius addere reos equites Romanos inlustres, quibus Petra cognomentum. Et causa necis, quòd domum suam Valerii et Poppææ congressibus præbuissent: verùm nocturnæ quietis species alteri objecta, tamquam vidisset Claudium, spiceâ corona evinctum, spicis retro conversis: eâque imagine gravitatem annonæ dixisset. Quidam pampineam coronam albentibus foliis visam, atque ita interpretatum tradidere, vergente autumno mortem principis ostendi. Illud haud ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem allatam. Sestertium quindecies, et insignia præturæ Crispino decreta. Adjecit Vitellius sester

tium decies Sosibio; quod Britanicum præceptis, Claudium consiliis juvaret. Rogatus sententiam et Scipio: Quum idem, inquit, de admissis Poppex sentiam, quod omnes, putate me idem dicere, quod omnes, eleganti temperamento inter conjugalem amorem, et senatoriam necessitatem.

V. Continuus inde et sævus accusandis reis Suilius, multique audaciæ ejus æmuli: nam cuncta legum et magistratum munia in se trahens princeps, materiam prædandi patefecerat, nec quidquam publicæ mercis tam venale fuit, quàm advocatorum perfidia: adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadrigentis nummorum millibus Suilio datis, et cognitâ prævaricatione, ferro in domo ejus incubuerit. Igitur, incipiente C. Silio, consule designato, cujus de potentia et exitio in tempore memorabo, consurgunt patres, legemque Cinciam flagitant; quâ cavetur antiquitus ne quis ob causam orandam, pecuniam donumve accipiat.

VI. Deinde, obstrepentibus his, quibus ea contumelia parabatur, discors Suílio Silius acriter incubuit, veterum oratorum exempla referens, qui famam in posteros, præmia eloquenti cogitavissent pulcherrima: alioquin et bonarum artium principem sordidis ministeriis fædari; ne fidem quidem integram manere, ubi magnitudo quæstuum spectetur: quod si in nullius mercedem negotia tueantur, pauciora fore: nunc inimicitias, accusationes, odia, et injurias foveri, ut, quomodo vis morborum pretia medentibus, sic fori tabės pecuniam advocatis ferat: meminissent C.

« PreviousContinue »