Page images
PDF
EPUB

PHEDRI AUGUSTI CÆSARIS LIBERTI.

FABULE X.

FABULA I.

Lupus et Agnus.

Ad rivum eumdem Lupus et Agnus venerant
Siti compulsi: superior stabat Lupus,
Longèque inferior Agnus, Tunc fauce improvâ
Latro incitatus, jurgii causam intulit,
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
Aquam bibeuti? Laniger contra timens:
Qui possum, quæso, facere quod quereris Lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor,
Repulsus ille veritatis viribus:

Ante hos sex menses malè, ait, dixisti mihi.
Respondit Agnus: Equidem natus non eram.
Pater, hercule, tuus, inquit maledixit mihi:
Atque ita correptum, lacerat injusta nece,
Hæc propter illos, scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.

FABULA II.

Vacca, Capella, Ovis et Leo.

Nunquam est fidelis cum potente societas,
Testatur hæc fabella propositum meum,
Vacca et Capella, et patiens Ovis injuriæ,
Socii fuere cum Leone in saltibus,

Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, Leo:
Ego primam tollo, nominor quia Leo:
Secundam quia sum fortis, tribuetis mihi:
Tum, quia plus valeo, mé sequetur tertia:
Malo adfligetur, si quis quartam tetigerit,
Sic totam prædam sola improbitas abstulit.

FABULA III.

Lupus et Gruis.

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat; primùm, quoniam indignos adjuvat;
Impunè deinde abire quia jam vix potest,
Os devoratum fauce cum hæreret Lupi,
Magno dolore victus, cœpit singulos
Inlicere pretio, ut illud extraheret malum,
Tandem persuasa est jurejurando Gruis,
Gulæque credens colli longitudinem
Periculosam fecit medicinam Lupo.

Pro quo cum pactum flagitaret premium:
Ingrata es, inquit, ore quæ nostro caput
Incolume abstuleris, et mercedem postules.

FABULA IV.

Asinus et Leo venantes.

Virtutis expers, verbis jactans gloriam,

Ignotos fallit, notis est derisui,

Venari Asello comite cum vellet Leo,

Contexit illum frutice, et admonuit simul
Ut insuetâ voce terreret feras,

Fugientes ipse exciperet, Hic auritulus

Clamorem subitum totis tollit viribus,
Novoque turbat bestias miraculo:

Quæ dum paventes exitus notos petunt,
Leonis adfliguntur horrendo impetu

Cui postquam cæde fesus est, Asinum evocat,
Juvetque vocem premere, Tum ille insolens:
Qualis videtur opera tibi vocis meæ?

Insignis, inquit sic ut nisi nossem tuum
Animum, genusque, simili fugissem metu.

FABULA V.

Juveneus, Leo et Prædator.

Attende cur negare cupidis debeas.
Modestis etiam offerre quod non petierint,
Super Juvencum stabat dejectum Leo;
Prædator intervenit, partem postulans:
Darem, inquit nisi soleres per te sumere,
Et improvum rejecit. Fortè innoxius
Viator est deductus in eumdem locum,
Feroque viso, retulit retro pedem,
Cuí placidus ille. Non est quod timeas, ait,
Et quæ debetur pars tuæ modestiæ
Audacter tolle, Tunc, diviso tergore,
Silvas petivit, homini ut accessum daret.
Exemplum egregium prorsùs et laudabile,
Verùm est aviditas dives, et pauper pudor,

FABULA VI.

Musca et Mula.

Musca in temone sedit, et Mulam increpans:

Quam tarda! es inquit; non vis citiùs progredi?

Vide ne dolone collum compungam tibi,
Respondit illa: Verbis non moveor tuis,
Sed istum timeo, sellâ qui primâ sedens,
Jugum flagello temperat lento meum.
Et ora frenis continet spumantibus.
Quaprocter aufer frivolam insolentiam:
Namque ubi strigandum est, et ubi currendum, scio,
Hac derideri fabulâ meritò potest,

Qui sine virtute vanas exercet minas.

FABULA VII.

Pullus ad Margaritam.

In sterquilinio Pullus gallinaceus

Dum quærit scam, Margaritam repperit:
Jaces indigno quanta res, inquit, loco!
Te si quis pretii cupidus vidisset tui,
Olim redisses ad splendorem pristínum.
Ego, qui te invenit, potior cui multò est cibus,
Nec tibi prodesse, nec mihi quidquam potes,
Hoc illis narro, qui me non intelligunt.

FABULA VIII.
Esopus Ludens.

Puerorum in turbâ quidam ludentem Atticus
Æsopum nucibus cùm vidisset, restitit,
Et quasi delirum risit. Quod sensit simul
Derisor potiùs quam deridendus senex,
Arcum retensum possuit in mediâ viâ:
Heus, inquit, sapiens, expedi quid fecerim,
Concurrit populus: ille se torquet diù,
Nec quæstionis positæ causam intelligit;

faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Kalendis Septembribus.

V.-M. T. C. Terentiæ suæ S. P. D.-Redditæ mihi tandem sunt á Cæsare litteræ satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur. Cui utrum obviam procedam, an hic eum exspectem; quum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi velim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. D. pridie idus Sext.

VI.-M. T. C. Terentiæ suæ S. P. D.-Si vales, bene est: valeo. Tullia nostra venit ad me pridie idus Junii: cujus summa virtute et singulari humanitate, graviore etiam sum dolore affectus, nostrâ factum esse negligentiâ, ut longè alia in fortuna esset, atque ejus pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Cæsarem mittere, et cum eo Cn. Sallustium. Si profectus erit, faciam te certiorem. Vale.

VII.-M. T. C. Terentiæ suæ S. P. D.-Nec sæpè est, cui litteras demus: nec rem habemus ullam, quam scribere velimus. Ex tuis litteris, quas proximè accepi, cognovi prædium nullum venire potuisse. Quare videas vellim, quomodo satisfiat ei, cui scis me satisfieri velle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri ut ea tibi 'merito tuo gratias agere possit. Pollucem: si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas, Cura ut valeas. Idibus Quint.

VIII.-M. T. C. Terentiæ suæ S. P. D.-Si valas henè est: ego valeo. Valetudinem tuam velim

« PreviousContinue »