Page images
PDF
EPUB

M.T. CICERONIS

ORATIONES

QUÆDAM SELECTE,

CUM

INTERPRETATIONE ET NOTIS

QUAS IN USUM

SERENISSIMI DELPHINI

EDIDIT

P. CAROLUS MEROUILLE, S. J.

QUIBUS PRÆFIGITUR

VITA CICERONIS PER ANNOS CONSULARES DIGESTA.

HIS

ADJICIUNTUR IN TRES ORATIONES

NOTÆ QUÆDAM NON INUTILES EX ASCONIO, P. MANUTIO, &c. DECERPTE.
Una cum variantibus aliquot per singulas Orationes Lectionibus,

EDITIO PRIMA IN AMERICA STEREOTYPIS IMPRESSA; CUM NOVISSIMA PARISIENSI DILIGENTER
COLLATA, CÆTERISQUE HACTENUS EDITIS LONGE EMENDATIOR.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

AD LECTOREM.

UM Ciceronis ORATIONES universæ in Serenissimi Delphini usum

illustratæ, non nisi ingenti pecuniâ comparandæ fuerint; non ingratum fortassis videatur, frugi Lector, selectas quasdam, easque præclaras, in usus etiam tuos, leviori impensâ accommodâsse. Quid præter cæteros, Gallicus hic Interpres præstiterit, scire si velis, pro me respondeant Montauserii Dux, Episcopus Condomiensis, atque Huetius, Operis hujus fautores adjutoresque eximii. Hoc proculdubio egregiè præstitit; quòd, cùm plerique aut variis Lectionibus, non rarò ineptis, quandoque etiam confictis; aut perexiguis, iisque sæpè frivolis, Logicorum Rhetorumque topicis atque tropis laboriosissimè insudaverint; Gallicus hic Asconium Pedianum, Paulum Manutium, aliosque melioris notæ Interpretes secutus, utilissima, ut plurimùm, rerum ipsarum verborumque Expositione, Lectoribus prodesse maluit [plus tamen profuturus, si ab istis Interpretibus doctioribus rariùs discessisset.] Quid autem à nobis præstitum fuerit paucis accipe. Habes imprimis, Lector, Librum hunc nostrum, licèt non emendatissimum, Parisiensi tamen longè emendatiorem. Habes etiam Divinationem, C. Rabirium, Murænam, Cœlium, atque Pisonem, Orationes admodùm jucundas, et semper et multùm laudatas, quæ tamen nunquam antehac inter selectas positæ fuerant. Cæterùm, cùm in Divinatione, Pisone, atque Milone pulcherrima multa, quædam autem paulò difficiliora occurrant, in iisque explicandis felicissimè elaboraverit Asconius, Interpretum omnium antiquissimus longè, clarissimusque; non inconsultum fore putavimus, ex eodem potissimùm Asconio Notas quasdam perbreves in loca illa obscuriora adjunxisse, de quibus à Gallico Interprete aut nihil prorsus estdictum, aut saltem vix satis dilucidè. Denique Milonis Argumentum Asconianum, cùm plurima contineat, quæ alibi frustra quæsiveris, non minùs tamen ad universam eorum temporum Historiam, quàm ad Orationem istam illustrandam necessaria, integrum hic, prælongum licèt, apponendum curavimus. Nihil restat, Lector, nisi fortè Analysin Pari3 siensem tibi deesse conquestus fueris: Nos quidem summa rerum Capita perstrinxisse contenti, Analysin ipsam consultò omisimus, cùm multò longior esset quàm instituti nostri Ratio ferebat.

• Huic denique alteri Editioni, quorundam amicorum rogatu, Dialogos de Senectute et de Amicitia, in usum Scholarum adjecimus; in quibus Editionem Cl. Grævii secuti sumus. Notas omnes, ne moles libri nimium cresceret, prorsus omisimus: jucunda enim eorum Dialogorum utilitas eos, absque ope alienâ, studiosæ Juventuti facillimos intellectu præstabit.

« PreviousContinue »