Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Iustiniani institutionum cum tot praestantes exstent editiones, genuinum, quem vocant, textum spondentes, et in his Kruegeriana omni ea, quae nunc exigi solet, diligentia curata modicoque aere parabilis vix ante annum prodierit, nova quae publicatur editio vix excusationem, nedum commendationem habitura est, nisi retexendae huius telae quid operae pretium fuerit, solidae rationes reddantur quidque utilitatis inde redundarit, ante exponatur.

Et cum duo sint artis criticae potissima subsidia, codicum, quibus liber quisque traditus nobis est, comparatio et eorum quid cuique ad veram lectionem praestandam tribuendum sit auctoritatis, recta aestimatio, quantum ad prius, fateor, nihil novi apparatus praeter eum, quo meritissimi de hac, parte editores, Schraderus et Kruegerus usi sunt, mihi praesto fuisse. Nec ab hac parte multum in futurum auxilii sperari licere puto, etiamsi contingat, quod non extra spem positum est, ut unius alteriusve novi codicis copia nobis fiat, praestantissimis eorum, qui iam excussi sunt, aetate fere comparis, sive eius nunc notitia quaedam superest, velut Seissensteinensis, Vercellensis, Gottorpiensis (de quibus vid. Schraderi monitum ad lect. ante ed. Instit. p. XII eiusque prodromum p. 49) sive quid adhuc plane incognitum in bibliothecis latet simile fortasse illorum, quae ex Institutionibus exscripta in veteribus ecclesiasticis collectionibus iam inventa sunt. *)

*) Eiusmodi frustulum, partem §i 8. I. de rer. div. (2, 1), quae in Polycarpi collectionem circa initium sec. XII factam migravit nequedum, ut videtur, ad crisin Institutionum adhibita est, publici iuris fecit Herm. Hueffer Beitr. zur Gesch. d. Quellen d. Kirchenr. Bonn. 1862. p. 86. Sola in ea lectio notatu digna sacre ecclesie edificate' aperte ex vulgata sacrae aedes aedificatae' nata est.

a

Multum vero in aestimatione criticorum subsidiorum, quae in promptu sunt, a viris illis doctis dissentio. Possunt haec subsidia in duo genera dividi: occidentalia et orientalia. Occidens nobis ipsas Institutiones Latino sermone scriptas permultis codd. manu scriptis servavit; oriens versiones earum praestitit, ex quibus tamen sola fere Theophilina paraphrasis in censum venit; nam quae praeterea in Graecis literis posterioris aevi ex ipsis Institutionibus excerpta invenias, aut exilia sunt, ut illa, quae in collectione canonum apud Voell. et Iustell. tom. II. p. 1308 et in glossis nomicis leguntur, aut revera ex Theophili paraphrasi, qua tanquam Graecis Institutionibus utebantur, sumpta sunt, velut in Basilicis eorumque scholiis, in Synopsi, in Harmenopulo: quae omnia igitur, iam a Guil. Reitzio in ed. Theoph. tom. II. p. 929 seq. hoc respectu collecta, magis Theophili quam ipsarum Institutionum recensioni inservire poterunt.

Iam quin in edendis Institutionibus occidentalibus libris tanquam fundamento insistendum sit, nemini unquam dubium fuit. Sed de variantis vel alias dubiae lectionis locis quaeritur. In his plerique editores antiquissimis codicibus hoc est schola Bononiensi anterioribus tantum tribuere solent, quantum me iudice veritas non patitur: idque diverso respectu. Primum enim si quis eam legem ponit, quam Kruegerus observasse videtur, ut ad codices seculo duodecimo inferiores tanquam 'deteriores' tum tantum refugiat, si antiquiorum lectio nullo modo ferri possit, is non satis reputat, primum, etiamsi sola antiquitas aestimetur, inferiores codices ex multo antiquioribus quam qui nobis supersunt, posse originem ducere indeque antiquiores et saniores lectiones servasse, deinde eandem rationem, propter quam absurda antiquioris codicis lectio ex posteriore codice corrigitur, etiam facere, ut probabilior posterioris praeferatur peiori antiquioris. Et quanquam non nego, cavendum esse, ne etiam correctiones ex ingenio factae posterioris aevi, cui tanta cum studio et sensu recti doctrina redierat, pro veris lectionibus ex antiquitate propagatis habeantur, tamen multo minus ferendum est, si librariorum oscitantium quicquid libido peccarit, et quanquam ea vitia eruditorum sermoni Iustiniani aevo iam inhaesisse probari minime

possit, tanquam rari soloecismi in deliciis habeantur et religiose serventur.

Alterum est, quod veteribus libris omnino etiamque cum Theophilo commissis plus quam par est auctoritatis tribuitur. Antiquissimi eorum, si exiles Veronensis reliquias exceperis, seculo nono exarati sunt. At vero cum tria illa post Iustinianum labentia secula proprie sint ingruentis barbariei exolescentisque antiquae doctrinae linguacque vigoris, iam ea ad depravanda antiquiorum litterarum monumenta sufficere potuerunt, quod etiam multis aliarum disciplinarum libris confirmatur, nec credibile est, Institutionum qui tum confecti sunt codices, minus labis ex illis tenebris contraxisse, quam ceterorum ad ius spectantium librorum, velut Gaii, Paulli, Ulpiani, Collationis ipsorumque Digestorum codices vel coaevos vel etiam antiquiores. Quid quod illi ipsi Institutionum codices multis locis apertis vitiis scatent, *) quae cum non negant, qui alioqui tanti eos faciunt, eosdem etiam confiteri oportet, alios quoque locos in suspicionis communionem trahi et si iusta causa sit, correctionem iure merito admittere.

Sic reiicimur ad antiquiorem, ut ita dicam, textus historiam, ibique Theophili versio non potest non in primum auctoritatis locum evehi. Licet enim eius quoque libri mss. passim vitiosi sint necdum ea, quae iure desideratur diligentia, requisiti et explorati, tamen sententiae alieno sermone expressae non item ut verba a librariis potuerunt corrumpi. Verum tamen ut illa ipsa auctoritas recte aestimetur, in rationem accuratius inquirere opus est, quae Theophilum eiusque paraphrasin inter et Institutionum compositionem intercedit.

Plerique hodie paraphrasin existimant Iustiniani Institutionum explicationem fuisse, quam posteaquam eae in Gaianarum locum successerant, ore tradente Theophilo auditor aliquis

Exempla si quaeris, dabo tantum eiusmodi, in quibus omnes veteres a vero aberrasse in confesso est. Evolve si placet ed. Kruegerianae I, 8, 2. 10, 5. 13. 13, 3. 22, 6. 23, 3. 26, 5. II, 1, 4. 14. 23. 29. 34. 5, 3. 9, 6. 11, 1. 6. 16, 3. 19, 5. 20, 8. 17. III, 1, 14. 4, pr. 5, fin. 11, 1. 5. 15, 7. IV, 1, 3. 4. 4, 1. 6, 19. 25. 9, pr. 10, pr. 12, 1. 18, 6.

« PreviousContinue »