Page images
PDF
EPUB

tuendum eum, qui propter aetatem se defendere nequit, iure 2 civili data ac permissa. Tutores autem sunt, qui eam vim ac potestatem habent, exque1 re ipsa nomen ceperunt. itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aedi3 tui dicuntur, qui aedes tuentur. 2 Permissum est itaque parentibus, liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri 4 sunt. Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut, si vivis parentibus nascerentur, sui et in po5 testate eorum fierent. Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.

Pr.

TIT. XIV.

QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT.

Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam 1 filiusfamilias. Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor: sed ita CUM LIBER ERIT utiliter datur. proprius autem servus inutiliter eo3 modo datur 2 tutor. Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testa

1) Ex Dig. et Theoph. ex qua codd. 2) §§. 3. 4. Gai. 1, 144. 146. 147 mut. testam. tut. (26, 2) ex Marciani 1. 2 instit.

=

edd. Schr. et Kr.

3)

= = L. 14. D. de

mento datus tutor erit, cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.

Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione 3 vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur. Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia 4 personae, non causae vel rei datur.

1Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit. ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.

5

TIT. XV.

DE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA.

2 Quibus autem testamento tutor datus non sit, his ex lege pr. duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Sunt autem adgnati per virilis sexus cognationem con- 1 iuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. at qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur, non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris), quia qui nascuntur, patris, non matris familiam sequuntur. Quod autem 2 lex ab intestato vocat ad tutelam adgnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is, qui poterat tutores dare, sed si quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is, qui datus est tutor, vivo testatore decesserit. Sed ad- 3 gnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione ple

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

rumque perimitur: nam adgnatio iuris est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique.

TIT. XVI.

DE CAPITIS MINUTIONE.

Pr. 1 Est autem capitis deminutio prioris status commutatio, eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima. 1 Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his, qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se ve2 numdari passi sunt. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei, qui in 3 insulam deportatus est. Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his, qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt 4 alieno iuri subiecti esse, vel contra. Servus autem manumis5 sus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motos capite non minui constat.

6

Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, recipit cognationem. sed et si in insulam deportatus quis sit, 7 cognatio solvitur. Cum autem ad adgnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximiore 3 gradu sunt, vel, si eiusdem gradus sint, ad omnes.

=

=

Gai. 1, 159-162.

1) pr. §§. 1... 3.
Gai. 1, 164. 3) sic E et Theoph. ed.

2)

...

. gradu sunt Schr. proximo vel proximiore vel proximiores alii codd. proximo (ex Ĝaio) ed. Kr.

DE LEGIT. PATRON., PARENT., FIDUCIARIA TUTELAI, 17. 18. 19. 25

TIT. XVII.

DE LEGITIMA PATRONORUM TUTELA.

1Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod 2 hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et adgnatos, quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit et quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet. ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius est tutor.

TIT. XVIII.

DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA.

3 Exemplo patronorum recepta est et alia tutela, quae et ipsa legitima vocatur. nam si quis filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio et deinceps impuberes emancipaverit, legitimus eorum tutor erit.

TIT. XIX.

DE FIDUCIARIA TUTELA.

4 Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur. nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem et deinceps impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam : quo defuncto, si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum vel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur.

= Gai. 1, 165.

1) esse iussit 2) codd. infer. quo vet. 3) Cf. Gai. 1, 166. 175. L. 3. §. ult. D. de legit. tut. (26, 4). 4) Cf. Gai. 1. c. L. 3. §. 4. L. 4. D. de legit. tut. (26, 4).

26 DE ATIL. TUT. VEL EO, QUI EX LEGE IUL, ET TIT. DAB. I, 20.

Atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrum potestatem recideret ideoque nec in tutelam, libertus autem si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset. ita tamen ii ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio1 generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.

Pr.

TIT. XX.

DE ATILIANO TUTORE VEL2 EO, QUI EX LEGE.
IULIA ET TITIB DABATUR.

3 Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus pro1 vinciarum ex lege Iulia et Titia. Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat. item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat,5 tamdiu ex iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio existeret aut dies veniret aut 2 heres existeret. Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is, qui captus erat, in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebat 3 tutelam iure postliminii. Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, posteaquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus. nam supra scriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quid4 quam cavetur. Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem prae

2) BT et ed. Schr. ex Gai. 1, 185...187 mut. 4)

1) L. 5. C. de legit. tut. (5, 30).
3) pr. §§. 1. 2.

aliis codd.

=

fuerit ex aliis codd. ed. Kr. 5) sic quidam codd. infer. existat plerique et vet. codd. edd. Schr. et Kr.

« PreviousContinue »