Page images
PDF
EPUB

2

et quod in priore tempore vix post triennium inferioribus! contingebat, ut tunc constitutiones imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis 4 a voce principali procedat. Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum, in quos omne ius antiquum collatum est (quos per eundem virum excelsum Tribonianum nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus), in hos quattuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint 5 totius legitimae scientiae prima elementa. Quibus breviter expositum est et quod antea optinebat et quod postea desuetu6 dine inumbratum ab imperiali remedio illuminatum est. Quas ex omnibus antiquorum institutionibus et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum cottidianarum aliisque multis commentariis compositas cum tres praedicti viri prudentes nobis optulerunt, et legimus et cognovimus et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accommodavimus.

7

Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rem publicam in partibus eius vobis credendis gubernare.

Data undecimo kalendas Decembres Constantinopoli domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto tertium consule. (533).

1) vix post quadriennium prioribus omnes codd. et edd. nec vere et insulse post in priore temp. μετὰ τριετῆ μόλις χρόvov tois avayiváσnovoi recte Theoph. ergo legendum: vix post triennium inferioribus. cf. L. 1. §. 7. D. de leg. 3. Cic. ad Q. fr. 3, 5, 2. Brut. 49, 182, in- adhaesit v. trienniu, ex quo factum a male doctis quadriennium, cum non intellegerent, imperatorem post triennium inferiores dicere qui 'doctrina tertii anni fine conclusa' (const. Omnem reip. §. 4. fin.) reliquo studii tempore per semet ipsos recitabant, (unde eos Theoph. tovs άvayiváonovtas dicit) iisque etiam vix post triennium, ut imperatorias constitutiones legerent, contigisse, quia quarti anni demum altero semestri Greg. et Herm. codicem, quinto anno etiam Th. tractare sueverant; nam in quartum annum' (cuius priore scilicet semestri Paulli responsa recitabant) omnis antiquae prudentiae finis erat > (const. cit. §. 1).

[ocr errors]

DOMINI NOSTRI IUSTINIANI PERPETUO AUGUSTI

INSTITUTIONUM SIVE ELEMENTORUM

COMPOSITORUM PER TRIBONIANUM VIRUM EXCELSUM IURIS-
QUE DOCTISSIMUM MAGISTRUM ET EX QUAESTORE SACRI
PALATII ET THEOPHILUM VIRUM MAGNIFICUM IURIS PERI-
TUM ET ANTECESSOREM HUIUS ALMAE URBIS ET DOROTHEUM
VIRUM MAGNIFICUM QUAESTORIUM IURIS PERITUM ET
ANTECESSOREM BERYTENSIUM INCLYTAE CIVITATIS.1

LIBER PRIMUS.

TIT. I. 2

DE IUSTITIA ET IURE.

3 Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique pr. tribuens. Iurisprudentia est diuinarum atque humanarum re- 1 rum notitia, iusti atque iniusti scientia.

His generaliter cognitis et incipientibus nobis exponere 2 iura populi Romani ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus, duorum alterum aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus, ad quod leniore1 via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

5 Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non 3

1) haec inscriptio restituta est a Kr. ex RA. alii codd. eam vel omittunt vel variant. Cf. Schrader. 2) hic tit. deest apud Theoph. cf. Dig. 1, 1. ceterum titulos eiusmodi segmenta orationis in Institutionibus ipse appellat Theoph. paraphr. I, 19. III, 5, fin. III, 12, pr. 3) pr. §. 1. L. 10 pr. §. 2. D. h. t. ex Ulp. lib. 1 reg. 4) sic A, leniori PW, leviore B. 5) = L. 10. §. 1. D. h. t. ex Ulp. l. c.

=

4 laedere, suum cuique tribuere. 1 Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

Pr.

3

TIT. II.

DE IURE NATURALI, GENTIUM ET CIVILI.

2 Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. hinc descendit maris atque feminae coniugatio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio et educatio: videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris 1 peritia censeri. lus autem civile vel gentium ita dividitur: omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis: quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sunt, suis 2 locis proponemus. Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium: nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit. sic enim et ius, quo populus Romanus utitur, ius civile Romanorum appellamus vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur. sed quotiens non addimus, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus : sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomen, subauditur

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

apud Graecos egregius Homerus, apud nos Vergilius. ius autem gentium omni humano generi commune est. nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt: bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt iuri naturali contrariae (iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur); ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles.

1 Coustat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non 3 scripto, ut apud Graecos: τῶν νόμων οἱ μὲν ἔγγραφοι, οἱ de yoapot. Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium. 3 2 Lex est, quod populus Romanus senatorio ma- 4 gistratu interrogante, veluti consule, constituebat. plebiscitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat. plebs autem a populo eo differt, quo species a genere: nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus: plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur. sed et plebiscita, lege Hortensia lata, non minus valere quam leges coeperunt. Senatusconsultum est, 5 quod senatus iubet atque constituit. nam cum auctus est populus Romanus in eum modum, ut difficile sit in unum eum convocari legis sanciendae causa, aequum visum est senatum vice populi consuli. Sed et quod principi placuit, legis habet 6 vigorem, cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit. quodcumque igitur imperator per epistulam constituit vel cognoscens decrevit vel edicto praecepit, legem esse constat: hae sunt, quae constitutiones appellantur. plane ex

1) §. 3. init. = L. 6. §. 1. D. de iustit. (1, 1) ex Ulp. l. 1 instit. 2) Cf. Gai. 1, 3. 3) sic infer. codd. et edd. omnes. senatore omnes codd. vet. et ed. Kr. του συγκλητικοῦ ἄρχονtos Theoph. ambiguum est. sed senatorio i. e. qui senatui praeest, et res flagitat et contra positum plebeio magistratu. 4) §. 4. Gai. 1, 4. 3) fere = L. 1. D. de constit. princ. (1, 4) ex Ulp. l. 1 instit.

init. =

his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc princeps vult: nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. aliae autem, cum 7 generales sunt, omnes procul dubio tenent. Praetorum quoque edicta non modicam iuris optinent auctoritatem. haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt. proponebant et aediles curules edictum de quibusdam casibus, quod 8 edictum iuris honorarii portio est. 1 Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum erat iura condere. nam antiquitus institutum erat, ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur. quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant, iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitu9 tum. Ex non scripto ius venit, quod usus comprobavit. nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. 10 Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur: in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea, quae pro legibus observarent, memoriae mandarent, Athenienses vero ea, quae in legibus scripta reprehendissent 2,

11

12

custodirent.

ut

Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent: ea vero, quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata.

3 Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones. ac prius de personis videamus. nam parum est ius nosse, si personae, quarum causa statutum est, ignorentur.

1)

[ocr errors]

Gai. 1, 7. mut, 2) sic VA invenissent B ev yoάuuαoiv loαoiv ővras Theoph. comprehendissent plerique codd. 3) ... videamus Gai. 1, 8. L. 1. D. de statu hom. (1, 5).

« PreviousContinue »