Page images
PDF
EPUB

124 DE EO, CUI LIBERT. CAUSA BONA ADDICUNTUR III, 11 (12).

dem adquisitionem, quae per adrogationem fiebat, coartavimus1 ad similitudinem naturalium parentum: nihil etenim aliud nisi tantummodo ususfructus tam naturalibus patribus quam adoptivis per filios familias adquiritur in his rebus, quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio eis integro servato: mortuo autem filio adrogato in adoptiva familia etiam dominium eius ad adrogatorem transit, nisi supersint aliae personae, quae ex nostra constitutione patrem in his, quae adquiri non possunt, ante3 cedunt. Sed ex diverso pro eo, quod is debuit, qui se in adoptionem dedit, ipso quidem iure adrogator non tenetur, sed nomine filii convenietur et, si noluerit eum defendere, permittitur creditoribus per competentes nostros magistratus bona, quae eius cum usufructu futura fuissent, si se alieno iuri non subiecisset, possidere et legitimo modo ea disponere.

Pr.

3

TIT. XI (XII).

DE EO, CUI LIBERTATIS CAUSA BONA ADDICUNTUR. Accessit novus casus successionis ex constitutione divi Marci. nam si hi, qui libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditur hereditas, velint bona sibi addici libertatium conservandarum causa, audiuntur. et ita rescripto 1 divi Marci ad Popilium Rufum continetur. Verba rescripti ita se habent: Si Virginio Valenti, qui testamento suo libertatem quibusdam adscripsit, nemine successore ab intestato existente, in ea causa bona esse coeperunt, ut veniri debeant: is, cuius de ea re notio est, aditus, rationem desiderii tui habebit, ut libertatium tam earum, quae directo, quam earum, quae per speciem fideicommissi relictae sunt, tuendarum gratia addicantur tibi, si idonee creditoribus caveris de solido, quod cuique debetur, solvendo. et hi quidem, quibus directa libertas data est, perinde liberi erunt, ac si hereditas adita esset: hi autem, quos heres rogatus est manumittere, a te libertatem consequantur: nisi si non alia condicione velis bona tibi addici,

2) L. 11.

1) L. 6. C. de bon. quae lib. (6, 61). C. comm. de success. (6, 59). 3) ex quibusdam codd. infer. et Theoph. quae eorum cum

subiecissent ex ce

teris codd. edd. Schr. et Kr. 4) scripsi. ita ut codd. edd. Kr. et Schr. quod scilicet reposuerunt librarii male expunctā v.

quam ut etiam qui directo libertatem acceperunt, tui liberti fiant; nam huic etiam voluntati tuae, si ii, de quorum statu agitur, consentiant, auctoritatem nostram accommodamus. et ne huius rescriptionis nostrae emolumentum alia ratione irritum fiat, si fiscus bona agnoscere voluerit, et hi, qui rebus nostris attendunt, scient, commodo pecuniario praeferendam libertatis causam et ita bona cogenda, ut libertas his salva sit, qui eam adipisci potuerunt, si hereditas ex testamento ́adita esset.' Hoc rescripto subventum est et libertatibus et defun- 2 ctis, ne bona eorum a creditoribus possideantur et veneant. certe si fuerint ex hac causa bona addicta, cessat bonorum venditio; extitit enim defuncti defensor, et quidem idoneus, qui de solido creditoribus cavet. Inprimis hoc rescriptum to- 3 tiens locum habet, quotiens testamento libertates datae sunt. quid ergo, 1si quis intestatus decedens codicillis libertates dederit neque adita sit ab intestato hereditas? favor constitutionis debet locum habere. certe si testatus decedat et codicillis dederit libertatem, competere eam, nemini dubium est. Tunc 4 constitutioni locum esse, verba ostendunt, cum nemo successor ab intestato existat. 2 ergo quamdiu incertum sit, utrum existat an non, cessabit constitutio: si certum esse coeperit, neminem extare, tunc erit constitutioni locus. Si is, qui in 5 integrum restitui potest, abstinuit se ab hereditate, an, quamvis potest in integrum restitui, potest admitti constitutio? et debet addictio bonorum fieri. 3 quid ergo, si post addictionem libertatum conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates, quae semel competierunt. Haec constitutio libertatum tuendarum causa 6

=

nisi (quam tamen B alio loco servavit) quasi cum sequente si non idem valente. quod alii (Schr. Mommsen) medendi causa proposuerunt, delendas postea esse v. quam ut, Theophilo adversatur (οὐχ ἑτέρως . . . εἰ μή . . . ὥστε καὶ ...) qui contra mecum facit, totum hoc additamentum exceptionis modo inferens. 1) habere fere L. 2. D. de fideic. lib. (40, 5) ex Ulp. l. 60 ad ed. 2) §. 4 hinc et §. 5 L. 4 pr. §§. 1. 2. D. ibid. ex eod. Ulp. l., mut. 3) scripsi, Theoph. et Dig. secutus. potest admitti constitutio et addictio bonorum fieri? codd. edd. sed v. debet excidisse, argumento sunt aliqui codd. infer., in quibus pro potest est a. c. debet.

=

introducta est: ergo si libertates nullae sint datae, cessat constitutio. quid ergo, si vivus dedit libertates vel mortis causa et, ne de hoc quaeratur, utrum in fraudem creditorum an non factum sit, idcirco velint addici sibi bona, an audiendi sunt? et magis est, ut audiri debeant, etsi deficiant verba constitu7 tionis. Sed cum multas divisiones eiusmodi constitutioni deesse perspeximus, lata est a nobis plenissima constitutio,1 in quam multae species collatae sunt, quibus ius huiusmodi successionis plenissimum est effectum, quas ex ipsa lectione constitutionis potest quis cognoscere.

Pr.

TIT. XII (XIII).

DE SUCCESSIONIBUS SUBLATIS, QUAE FIEBANT PER BONORUM VENDITIONEM ET EX SENATUSCONSULTO CLAUDIANO.

Erant ante praedictam successionem olim et aliae per universitatem successiones. qualis fuerat bonorum emptio, quae de bonis debitoris vendendis per multas ambages fuerat introducta et tunc locum habebat, quando iudicia ordinaria in usu fuerunt: sed cum extraordinariis iudiciis posteritas usa est, ideo cum ipsis ordinariis iudiciis etiam bonorum venditiones exspiraverunt et tantummodo creditoribus datur officio iudicis bona possidere et, prout eis utile visum fuerit, ea disponere, 1 quod ex latioribus digestorum libris perfectius apparebit. Erat et ex senatusconsulto Claudiano miserabilis per universitatem adquisitio, cum libera mulier servili amore bacchata ipsam libertatem per senatusconsultum amittebat et cum libertate substantiam: quod indignum nostris temporibus esse existimantes, et a nostra civitate deleri et non inseri nostris digestis concessimus.

TIT. XIII (XIV).
DE OBLIGATIONIBUS.

Pr. Nunc transeamus ad obligationes. obligatio est iuris vinculum, quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei, seOmnium autem obligationum

1 cundum nostrae civitatis iura.

1) L. 15. C. de testam. manum. (7, 2).

summa divisio in duo genera deducitur: namque aut civiles sunt aut praetoriae. civiles sunt, quae aut legibus constitutae aut certe iure civili comprobatae sunt. praetoriae sunt, quas praetor ex sua iurisdictione constituit, quae etiam honorariae vocantur. Sequens divisio in quattuor species deducitur: aut 2 enim ex contractu sunt aut quasi ex contractu aut ex maleficio aut quasi ex maleficio. prius est, ut de his, quae ex contractu sunt, dispiciamus. harum aeque quattuor species sunt: aut enim re contrahuntur aut verbis aut litteris aut consensu. de quibus singulis dispiciamus.

TIT. XIV (XV).

QUIBUS MODIS RE CONTRAHITUR OBLIGATIO.

mutui Pr.

1 Re contrahitur obligatio veluti mutui datione.2 autem obligatio 3 in his rebus consistit, quae pondere, numero mensurave constant, veluti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, aere, argento, auro, quas res aut numerando aut metiendo aut adpendendo in hoc damus, ut accipientium fiant et quandoque nobis non eaedem res, sed aliae eiusdem naturae et qualitatis reddantur. unde etiam mutuum appellatum sit, quia ita a me tibi datur, ut ex meo tuum fiat. ex eo contractu nascitur actio, quae vocatur condictio. 4Is quoque, qui non 1 debitum accepit ab eo, qui per errorem solvit, re obligatur: daturque agenti contra eum propter repetitionem condicticia actio; nam proinde ei condici potest SI PARET EUM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset. unde pupillus, si ei sine tutoris auctoritate non debitum per errorem datum est, non tenetur indebiti condictione, non magis quam mutui datione. sed haec species obligationis non videtur ex contractu consistere, cum is, qui solvendi animo dat, magis distrahere voluit negotium quam contrahere. 5 Item is, cui res aliqua 2:

=

1) pr. et §. 1. fere Gai. 3, 90. 91 et L. 1. §. 2. D. de obl. et act. ex Gaii 1. 2 rer. quot. 2) Dig. et Gai. obligatione ᏴᎢ . 3) codd., sed et h. 1. librariis deberi videtur pro datio. 4) Gai. 3, 91 mut. 5) §§. 2...4 init. fere D. de obl. et act. (44, 7) ex Gaii 1. 2 rer. quot.

=

=

L. 1. §§. 3...6

utenda datur, id est commodatur, re obligatur et tenetur commodati actione. sed is ab eo, qui mutuum accepit, longe distat: namque non ita res datur, ut eius fiat, et ob id de ea re ipsa restituenda tenetur. et is quidem, qui mutuum accepit, si quolibet fortuito casu, quod accepit, amiserit, veluti incendio, ruina, naufragio aut latronum hostiumve incursu, nihilo minus obligatus permanet. at is, qui utendum accepit, sane quidem exactam diligentiam custodiendae rei praestare iubetur nec sufficit ei, tautam diligentiam adhibuisse, quantam suis rebus adhibere solitus est, si modo alius diligentior poterit eam rem custodire: sed propter maiorem vim maioresve casus non tenetur, si modo non huius culpa is casus intervenerit: alioquin si id, quod tibi commodatum est, peregre ferre tecum malueris et vel incursu hostium praedonumve vel naufragio amiseris, dubium non est, quin de restituenda ea re tenearis. commodata autem res tunc proprie intellegitur, si nulla mercede accepta vel constituta res tibi utenda data est. alioquin mercede interveniente locatus tibi usus rei videtur: gratuitum 3 enim debet esse commodatum. Praeterea et is, apud quem res aliqua deponitur, re obligatur et actione depositi, qua1 et ipse de ea re, quam accepit, restituenda tenetur. sed is ex eo solo tenetur, si quid dolo commiserit, culpae autem nomine, id est desidiae atque neglegentiae, non tenetur: itaque securus est, qui parum diligenter custoditam rem furto amisit, quia, qui neglegenti amico rem custodiendam tradidit, 2 suae facili4 tati id imputare debet. Creditor quoque, qui pignus accepit, re obligatur, qui et ipse de ea ipsa re, quam accepit, restituenda tenetur actione pigneraticia. sed quia pignus utriusque gratia datur, et debitoris, quo magis ei pecunia crederetur, et creditoris, quo magis ei in tuto sit creditum, placuit sufficere, quod ad eam rem custodiendam exactam diligentiam adhibere:3 quam si praestiterit et aliquo fortuito casu rem amiserit, securum esse nec impediri creditum petere.

1) scripsi; nam voo Theoph. qui plerique codd. edd. quia alii. 2) Ta, Theoph. (naqadovs) ed. Schr. tradit B ed. Kr. 3) ex quibusdam codd. infer. adhiberet ceteri edd. Schr. et Kr. sed et antea pro sufficere malim oportere opɛiλεις Theoph.

« PreviousContinue »