Page images
PDF
EPUB

his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc princeps vult: nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. aliae autem, cum 7 generales sunt, omnes procul dubio tenent. Praetorum quoque edicta non modicam iuris optinent auctoritatem. haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt. proponebant et aediles curules edictum de quibusdam casibus, quod 8 edictum iuris honorarii portio est. 1 Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum erat iura condere. nam antiquitus institutum erat, ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur. quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant, ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitu9 tum. Ex non scripto ius venit, quod usus comprobavit. nam

diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. 10 Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur: in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea, quae pro legibus observarent, memoriae mandarent, Athenienses vero ea, quae in legibus scripta reprehendissent 2, custodirent.

11

12

Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent: ea vero, quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata.

3 Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones. ac prius de personis videamus. nam parum est ius nosse, si personae, quarum causa statutum est, ignorentur.

1)

=

Gai. 1, 7. mut, 2) sic VA invenissent B év yoáμuasiv loαoiv övras Theoph. comprehendissent plerique codd. 3)... videamus - Gai. 1, 8. L. 1. D. de statu hom. (1, 5).

=

TIT. III.

DE IURE PERSONARUM.

1 Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod Pr. omnes homines aut liberi sunt aut servi.

2

Et libertas quidem 1 est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius, quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur. Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio 2 alieno contra naturam subicitur. Servi autem ex eo appellati 3 sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent: qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur. Servi autem aut nascuntur 4 aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris: fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili, veluti3 cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est. In servorum condicione nulla differentia 5 est. in liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertini.

TIT. IV.

DE INGENUIS.

Ingenuus is est, qui statim, ut natus est, liber est, sive ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo. sed et si quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilo minus nascitur: quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est. sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore, quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum, qui nascitur, liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in utero est. ex his et illud

=

=

1) pr. init. Gai. 1, 9. L. 3. D. de statu hom. (1, 5). 2) §§. 1—3— L. 4. D. eod. ex Florentini 1. 9 instit. 3) veluti om. omnes codd. et edd. sed olov Theoph. 4) pr. et §. 1. partim L. 5. §§. 2. 3. D. de statu hom. (1, 5) ex Marciani

l. 1 instit.

Pr.

quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta peperit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat, liberum nasci: sufficit enim ei, qui in ventre est, liberam matrem vel medio tempore habuisse: quod et 1 verum est. Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse: saepissime enim constitutum est, natalibus non officere manumissionem.

Pr.

TIT. V.

DE LIBERTINIS.

1 Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt. 2 Manumissio autem est datio libertatis: nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi et his contrarium servi et tertium genus libertini, 1 qui desierant esse servi. Multis autem modis manumissio procedit aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis aut vindicta aut inter amicos aut per epistulam aut per testamentum aut aliam quamlibet ultimam voluntatem. sed et aliis multis modis libertas servo competere potest, qui tam ex 2 veteribus quam nostris constitutionibus introducti sunt. 3 Servi vero a dominis semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum praetor aut proconsul aut praeses in balneum vel in theatrum eat.

3

:

4 Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat: nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani, modo minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem et

=

1) init. Gai. 1, 11. L. 6. D. de statu hom. (1, 5). 2) fere L. 4. D. de iustit. (1, 1) ex Ulp. l. 1 instit. 3) Ex Gai. 1, 20. 4) Cf. Gai. 1, 12.

=

2

fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero nomen non frequentabatur: ideoque nostra pietas, omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus 1 hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem, quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit, qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus: Latinos autem Iunianos et omnem, quae circa eos fuerat, observantiam alia constitutioue per eiusdem quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes libertos, nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus: multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

TIT. VI.

QUI QUIBUS EX CAUSIS MANUMITTERE NON

POSSUNT.

4 Non tamen cuicunque volenti manumittere licet. nam is, Pr. qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. 5 Licet autem domino, qui 1 solvendo non est, testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is, qui scriptus est, qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut

1) L. un. toll. (7, 6). V, qui et B.

C. de dedit. lib. toll. (7, 5) L. un. C. de Lat. lib. 2) sic E et Theoph. fit B ed. Kr. 3) sic index Gai. 1, 36. 37. 5) Cf. Gai. 1, 21. 21a.

4)

[ocr errors]

egentes homines, quibus alius heres extaturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant, nec iniuria defunctus affi2 ciatur. Idemque iuris est et si sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio1 non solum in domino, qui solvendo non est, sed generaliter constituit nova humanitalis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur, cum non est verisimile, eum, quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, ser3 vum remanere voluisse et neminem sibi heredem fore. 2 In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.

4

3 Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit manumissi 4. 5 5Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem

1) L. 5. C. de necessar. her. inst. (6, 27). 2) partim L. 10. D. qui et a quib. manum. (40, 9) ex Gaii l. 1 rer. quot. 3) = Gai. 1, 38. 4) sic codd. vet., ut manumissi, fortasse iam a Triboniano Gaii corrupto loco additum a manumissionis pendeat, fuerint manumissi codd. infer. edd. 5) Cf. Gai. 1,

39. 19.

« PreviousContinue »