Page images
PDF
EPUB

existere potuerit.1 ideoque si quis aut noluerit heres esse, aut vivo testatore aut post mortem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut condicione, sub qua beres institutus est, defectus sit, in his casibus paterfamilias intestatus moritur: nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres ex3 titerit. Sed si quis, priore testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt. cuius constitutionis inseri verba iussimus, cum aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est. Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campauo. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere, perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut, contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem restituat his, qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba secundo testamento, quibus, ut valeret prius testamentum, expressum est, dubitari non oportet.' et 4 ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, veluti cum is, qui fecerit testamentum, capite deminutus sit. quod quibus modis 5 accidit, primo libro rettulimus. Hoc autem casu irrita fieri testamenta dicuntur, cum alioquin et quae rumpantur, irrita fiunt, et quae statim ab initio non iure fiunt, irrita sunt: et ea, quae iure facta sunt, postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possumus nihilo minus rupta dicere. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure facta dicuntur, quaedam iure 6 (5) facta rumpi vel irrita fieri. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae ab initio iure facta propter capitis deminutionem irrita facta sunt. nam si septem testium signis signata sunt, potest scriptus heres secundum tabulas testamenti bonorum possessionem agnoscere, si modo defunctus et civis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit: nam si ideo

1) fere 1. 4 instit.

=

2

L. 29. D. ad SC. Trebell. (36, 1) ex Marciani 2) §§. 4...6 fere Gai. 2, 145...147.

=

irritum factum sit testamentum, quod civitatem vel etiam libertatem testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptivi patris potestate sit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere. Ex eo (6)7 autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere: plusque adeo,1 etsi quis post factum prius testamentum posterius facere coeperit et aut mortalitate praeventus, aut quia eum eius rei poenituit, id non perfecisset, divi Pertinacis oratione cautum est, ne alias tabulae priores iure factae irritae fiant, nisi sequentes iure ordinatae et perfectae fuerint. nam imperfectum testamentum sine dubio nullum est. Eadem oratione expressit, non admissurum se here- (7) 8 ditatem eius, qui litis causa principem heredem reliquerit, neque tabulas non legitime factas, in quibus ipse ob eam causam heres institutus erat, probaturum neque ex nuda voce heredis nomen admissurum neque ex ulla scriptura, cui iuris auctoritas desit, aliquid adepturum. secundum haec divi quoque Severus et Antoninus saepissime rescripserunt: licet enim,' inquiunt, legibus soluti sumus, attamen legibus vivimus.'

TIT. XVIII.

DE INOFFICIOSO TESTAMENTO.

Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel ex- Pr. heredant vel omittunt, inductum est, ut de inofficioso testamento agere possint liberi, qui queruntur, aut inique se exheredatos aut inique praeteritos, 2 hoc colore, quasi non sanae

1) scripsi. usque adeo ut omnes codd. edd, sed τò пléov ❤nuì absolute Theoph., ut pl- propter antecedens vale-re excidisse appareat. sed et ut librariis deberi, praeter in fine sequens cautum est docet omissum in plerisque codd. proxime sequens et, mutatum sc. ab iis post usque adeo in ut. de constructione cf. Plaut. Truc. 2, 1, 5. magisque adeo ei consiliarius hic amicus est, quam auxiliarius aliaque exempla, quae exhibet Handii Tursellin. I. p. 147. plus cautum est dictum, ut plus arbitror, plus dicitur aliaque notissima. 2) fere ― L. 2. D. de inoff. test. (5, 2) ex Marciani 1. 4 instit.

mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent. sed hoc dicitur, non quasi vere furiosus1 sit, sed recte quidem fecit testamentum, non autem ex officio pietatis: nam si vere furiosus est, 1 nullum est testamentum. Non tantum autem liberis permissum est parentum testamentum inofficiosum accusare, verum etiam parentibus liberorum. soror autem et frater turpibus personis scriptis heredibus ex sacris constitutionibus praelati sunt: non ergo contra omnes heredes agere possunt. ultra fratres et sorores cognati nullo modo aut agere possunt aut 2 agentes vincere. Tam autem naturales liberi, quam secundum nostrae constitutionis 2 divisionem adoptati ita demum de inofficioso testamento agere possunt, si nullo alio iure ad bona defuncti venire possunt. nam qui alio iure veniunt ad totam hereditatem vel partem eius, de inofficioso agere non possunt. postumi quoque, qui nullo alio iure venire possunt, de inof3 ficioso agere possunt. Sed haec ita accipienda sunt, si nihil eis penitus a testatoribus testamento relictum est. quod nostra constitutio ad verecundiam naturae introduxit, sin vero quantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relicta, de inofficioso querela quiescente, id, quod eis deest, usque ad quartam legitimae partis repletur, licet non fuerit adiectum, boni 4 viri arbitratu debere eam repleri. Si tutor nomine pupilli, cuius tutelam gerebat, ex testamento patris sui legatum acceperit, cum nihil erat ipsi tutori relictum a patre suo, nihilo minus possit nomine suo de inofficioso patris testamento agere. 5 Sed et si e contrario pupilli nomine, cui nihil relictum fuerit, de inofficioso egerit et superatus est, ipse quod sibi in eodem 6 testamento legatum relictum est, non amittit. Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso testamento agere non possit: sive iure hereditario sive iure legati vel fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos in his tantummodo casibus, quorum nostra constitutio 5 mentionem 7 facit, vel aliis modis, qui constitutionibus continentur. Quod

1) excidisse videtur testatus cf. Dig. et Theoph. 2) L. 10. C. de adopt. (8, 47 al. 48). 3) L. 30. C. de inoff. test. (3, 28). 4) de inofficioso Theoph. et quidam codd. infer. de inofficiosi codd. vet. ed. Kr. inofficiosi alii ed. Schr. 5) L. 35. §. 2. C. de inoff. test. (3, 28).

autem de quarta diximus, ita intellegendum est, ut, sive unus fuerit sive plures, quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta eis dari possit, ut pro rata distribuatur eis, id est pro virili portione, quarta.

TIT. XIX.

DE HEREDUM QUALITATE ET DIFFERENTIA.

1 Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et neces- Pr. sarii aut extranei. Necessarius heres est servus heres insti- 1 tutus: ideo sic appellatur, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit. unde qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut, si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur vel distrahantur vel inter eos dividantur. pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sui sibi adquisierit, ipsi reserventur: et quamvis nón sufficiant bona defuncti creditoribus, iterum ex ea causa res eius, quas sibi adquisierit, non veneunt. Sui 2 autem et necessarii heredes sunt veluti filius, filia, nepos neptisque ex filio et deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint. sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit, eum eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater eius vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet alia ratione liberatus potestate: tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit. sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt et vivo quoque patre quodammodo domini existimantur. unde etiam, si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. sed his praetor permittit volentibus abstinere se ab hereditate, ut potius pa

[blocks in formation]

3

rentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possi

deantur.

4

2 Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur. qua de causa et qui heredes a matre instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae in potestate liberos non habent. servus quoque a domino heres institutus et post testamentum factum ab eo manumissus eodem numero habe4 tur. 3 In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur sive hi, qui in potestate eorum sunt. et id duobus temporibus inspicitur, testamenti quidem facti, ut constiterit institutio, mortis vero testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius et cum adit hereditatem, esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem. medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel condicionem institutionis existentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut diximus, tria tempora inspici debent. testamenti autem factionem non solum is habere videtur, qui testamentum facere potest, sed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potest vel alii adquirere, licet non potest facere testamentum. et ideo et furiosus et mutus et postumus et infans et filius familias et servus alienus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento vel sibi vel alii adquirere pos5 sunt. 6 Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est de

=

5

1) i. e. consequenter, toívvv Theoph. nec igitur mutandum. imperator ait: ut sui ab omni hereditatis re ac lucro abstinebant, similiter nec damno eius afficiebantur, sed id commodi ferebant, ut non sua sed parentis bona a creditoribus possiderentur. 2) fere Gai. 2, 161. 3) §. 4.... inspici debent fere = L. 49. §. 1. D. de hered. inst. (28, 5) ex Florentini l. 10 instit. 4) B (sec. Schr.) cum Theoph. adierit ed. Schr. adiit ed. Kr. ex aliis codd. 5) fere L. 16 pr. D. qui testam. fac. (28, 1) ex Pomponii 1. sing. reg. 6) §§. 5. 6. in fin. mut.

=

=

Gai. 2, 162. 163

« PreviousContinue »