Page images
PDF
EPUB

26 DE ATIL. TUT. VEL EO, QUI EX LEGE IUL, ET TIT. DAB. I, 20.

Atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrum potestatem recideret ideoque nec in tutelam, libertus autem si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset. ita tamen ii ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio1 generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.

Pr.

TIT. XX.

DE ATILIANO TUTORE VEL2 EO, QUI EX LEGE.
IULIA ET TITIB DABATUR.

4

3 Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus pro1 vinciarum ex lege Iulia et Titia. Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat. item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat,5 tamdiu ex iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio existeret aut dies veniret aut 2 heres existeret. Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is, qui captus erat, in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebatTM 3 tutelam iure postliminii. Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, posteaquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus. nam supra scriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quid4 quam cavetur. Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem prae

1) L. 5. C. de legit. tut. (5, 30).

3) pr. §§. 1. 2.

=

2) BT et ed. Schr. ex Gai. 1, 185...187 mut. 4)

aliis codd. fuerit ex aliis codd. ed. Kr. 5) sic quidam codd. infer. existat plerique et vet. codd. edd. Schr. et Kr.

fectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates. Nos autem per constitutionem nostram1 et huius- 5 modi difficultates hominum resecantes nec exspectata iussione praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti usque ad quingentos solidos valeat, defensores civitatum (una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite vel apud alias publicas personas) vel2 magistratus, vel iuridicum Alexandrinae civitatis tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eorum periculo, qui eam accipiant.

3 Impuberes autem in tutela esse naturali iure conveniens 6 est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur. Cum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia 7 gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.

TIT. XXI.

DE AUCTORITATE TUTORUM.

Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria Pr. pupillis est, in quibusdam non est necessaria. ut ecce si quid dari sibi stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas: quod si aliis pupilli promittant, necessaria est: namque placuit, meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis, ex quibus mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non inter

1) L. 30. C. de episc. (1, 4).

2) sic recte ed. Schr., ut respondeat haec epitome ipsi const. 30 cit. et ut varietas codd. et Theoph. explicetur. absque uncinis id est pro vel ex plurimis codd. ed. Kr. ἅμα τῷ . . . ἐπισκόπῳ, συνόντων καὶ ἑτέρων δημοσιευόντων προσώπων, τουτέστι στρατηγῶν, ἢ ἐν ̓Αλεξ. τοῦ lovoidinov Theoph., unde apparet, eum perinde ac Latinos librarios vel mag. vel iurid. pro explicatione publicarum personarum habuisse ideoque prius vel per tovtέoti reddidisse. 3) = Gai. 1, 189 mut. 4) stipuletur edd. Schr. et Kr. ex plurimis codd.

veniat, ipsi quidem, qui cum his contrahunt, obligantur, at 1 invicem pupilli non obligantur. Neque tamen hereditatem adire neque bonorum possessionem petere neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt nisi tutoris auctori2 tate, quamvis lucrosa sit neque ullum damnum habeat. Tutor autem statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit. post tempus vero aut per 3 epistulam interposita auctoritas nihil agit. Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et eo peracto curator esse desinit.

Pr.

TIT. XXII.

QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.

Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere: et ideo sancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in femininis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripo1 tentes esse credantur. 4 Item finitur tutela, si adrogati sint adhuc impuberes vel deportati: item si in servitutem pupillus redigatur, ut ingratus a patrono, vel ab hostibus

3

5

1) §§. 1. 2. fere = L. 9. §§. 3...5. D. de auctor. (26, 8) ex Gaii 1. 12 ad ed. prov. 2) Cf. Gai. 1, 184. 3) L. 3. C. quando tut. v. cur. esse (5, 60). 4) cf. L. 14 pr. §. 1. D. de tutel. (26, 1) ex Ulp. l. 37 ad Sab. 5) ut ingr. a patr. TB (hic tamen post servitutem) Theoph. om. Dig. P aliique multi infer. edd. Schr. et Kr.

fuerit captus. Sed et si usque ad certam condicionem datus 2 sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente condicione. Simili modo finitur tutela morte vel tutorum vel 3 pupillorum. Sed et capitis deminutione tutoris, per quam 4 libertas vel civitas eius amittitur, omnis tutela perit. minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit, ceterae non pereunt. Sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit. Praeterea qui ad certum tempus testa- 5 mento dantur tutores, finito eo, deponunt tutelam. Desinunt 6 autem esse tutores, qui vel removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant et onus administrandae tutelae deponunt secundum ea, quae inferius proponemus.

TIT. XXIII.

DE CURATORIBUS.

Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesi- Pr. mum quintum annum completum curatores accipiunt; qui licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possint. Dantur autem curatores ab iisdem magistratibus, a quibus et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto praetoris vel praesidis. Item inviti adulescentes curatores non accipiunt praeterquam 2 in litem: curator enim et ad certam causam dari potest. Fu- 3 riosi quoque et prodigi, licet maiores viginti quinque annis sint, tamen in curatione sunt adgnatorum ex lege duodecim tabularum. sed solent Romae praefectus urbis vel praetor et in provinciis praesides ex inquisitione eis dare curatores. Sed 4 et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt. Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut 5 puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest. item si testamento datus tutor vel a praetore vel a praeside idoneus non sit ad administrationem

1) — Z. 14. §. 5. D. de tutel. (26, 1) ex Ulp. l. 37 ad Sab.

=

6

nec tamen fraudulenter negotia administrat, solet ei curator adiungi. item in locum tutorum, qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, solent curatores dari.

Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur, quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit, actorem periculo ipsius praetor vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.

Pr.

TIT. XXIV.

DE SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.

1 Ne tamen pupillorum pupillarumve et eorum, qui quaeve in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. sed hoc non est perpetuum: nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est: item ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt. Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis de indemnitate pupilli vel adulescentis et contutori vel concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens praeponatur ei et 2 ipse solus administret. itaque per se non potest petere satis a contutore vel concuratore suo, sed offerre debet, ut electionem det contutori suo, utrum velit satis accipere an satis dare. quodsi nemo eorum satis offerat, si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet: quodsi non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit, ipse gerere debet, ut edicto praetoris cavetur. sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum vel eos, qui gerere debent, praetor partes suas interponere debet. idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est ut maior pars eligere possit, per quem administratio fieret.

1) fere Gai. 1, 199. 200. 2) T, ed. Schr. ut B, ed. Kr.

« PreviousContinue »