Page images
PDF
EPUB

NOTÆ VARIORUM

IN

C. SUETONII TRANQUILLI

OPERA.

NOTÆ VARIORUM sequentes ex Editione JOANNIS SCHILDII desumtæ sunt, recisis iis quas suis jam admis cuit EDITOR Delphinius.

[blocks in formation]

gentis Juliæ enarrationem, cujus nobilitas et nota erat et extra controversiam aut, si ita malumus, cum sibi, alio loco, tum aliis expositæ : eundem cæterorum principum gentes enucleasse, ut minus notas, et prop

atque controversas. Casaub. Cæsar] Scipionem Africanum priorem, primum Cæsarum ita vocatum tradidere, quod excisus utero matris fuerit. Sed hoc falsum est: nam ante bellum Samniticum Claudius quidam Cæsar exstitit. Falsa etiam nominis ratio: nec enim Cæsar a cæso utero dictus: id de Casone potius verum esset. Sed Cæsar antiqua vox Latina, quæ τdy кovplŵvra significat; unde Cæsaries vel Cæsaria, ý kóμn koupiŵσa. Salmasius. Divus] Hoc est, inter Deos relatus, more Romano, de quo prolixe Joan. Rosinus Antiq. Rom. 1. III. c. 18. ibique Th. Demsterus in paralipom. Berneggerus.

CAP. 1. C. Suetoni Tranquilli de XII. Cæsaribus Liber I.] Cum apud Suidam legissemus, octo libris constare Suetonii istud róvnμa, non duodecim, percussit e vestigio animum deformis illa, quæ in vulgata divisione spectatur, voluminum inæqualiter diversitatem tradentium incertas tas: nam posteriorum sex librorum ea brevitas erat, ut cum aliquo e prioribus collati, cuncti vix ei mole sua pares essent, non multum certe superarent. Quare igitur Græcum illum magistrum recte præeuntem non sequerer? præsertim qui et antiquior longe, et, ut puto, omnibus iis doctior est, quorum manu descripti bodie Tranquilli codd. exstant. Casaubonus. In ea opinione sum, hoc Suetonii opus non libris, sed Cæsarum, de quibus agitur, titulis nominibusque fuisse distinctum. Et hoc fere in more habent omnes Bioуpápo: qui non alia passim inscriptione utuntur, quam CÆSARES, aut VITÆ CÆSARUM. Prioris exemplum habemus in Juliani Пaρaßáтov opere, quod, teste Suida, KAI APEΣ inscripsit, ejusdem fere cum Suetoniano, sed satyrici argumenti. Apud Latinos illi, qui vulgo Historiæ Augustæ scriptores sex appellantur, non in libros, sed in Cæsares, de quibus agunt, opuscula sua distinxisse videntur; inscripseruntque, VITÆ CÆSARUM; ut haud obscure indicat Julius Capitolinus in Opilio, vel DE CÆSARIBUS: sive etiam, CÆSARES, ut alii. Vide eundem Capitolinum in Elio Vero: qui in Maximo et Balbino testatur, se Suetonium per omnia potissimum esse secutum. Vulgatam tamen lectionem et Suidæ auctoritatem sequi qui volet, fecerit me non illubente. Boxhornius.

Julius Cæsar Divus] Falluntur, judicio meo, vehementer, qui sibi aliisque persuadent, deesse multa initio hujus libri, propterea quod de Casaris origine et prosapia tacet. Quin potius statuimus, omissam auctori

Annum agens] Natus Cæsar iv. Id. Quintil. (12. Jul.) anno U. C. 653. C. Mario vi. et L. Valerio Flacco Coss. Igitur annus ætatis ejus 16. incidit in Coss. L. Cornelium Cinnam IV. Cn. Papirium Carbonem 11. Bern.

Patrem amisit] Qui, dum matutino calceatur, repente obiit. Plinius.

Sequentibusque Consulibus] Hoc est, sequenti anno, ætatis decimo septimo. Bern.

Flamen] De hoc Sacerdotio enucleate Alex. Genial. dier. lib. vI. cap. 12. et ibi Tiraquellus. Cæsarem vero tantummodo destinatum ait anctor, et a Sylla eodem sacerdotio mox multatum : non dicit inivisse aut gessisse. Flamen Dialis destinatus] 'Dium ful. gur' Festo, pro fulmine diurno, quod attribuebant Jovi, ut nocturnum Summano. Pro Dio etiam Dialis, ut Dialis Flamen, id est, Jovialis. Et Apuleio Diale Fulmen.' Inde et sub Dio,' quod alii dicunt sub Jove. Est et Altov templum Jovis. Salmas.

Prætextato] Puero Cæsari. De

« PreviousContinue »