Page images
PDF
EPUB

m

secundum ac tertium bellum Punicum, sub ipsam Ennii mortem, cum, regione Palatii," prolapsus in cloaca foramen, crus fregisset, per omne legationis simul et valetudinis tempus, plurimas axpoáveis 100 subinde fecit, assidue

Coll. Voss.-9 Vulg. in reg. sed delevit rò in Oud. et seqq. fide Mss. Casaub.
Coll. Voss. Colb. Harl. Fouc. et Vet. impr. Statii. Supra sec. et tert. omisso
Punicum Fouc.-10 Dant Latinis literis acroasis Voss. Harl. Ed. pr. cum

NOTE

Ounpixòs, hoc amplius philosophus Stoicus audiit, ut ait Suidas, et confirmat nonnihil Strabo, qui Panætium, Stoicorum, judice M. Tullio, prope principem, ab eo fuisse institutum scribit libro xiv. Apparet vero ex hoc Suetonii loco, etiam politica ipsum attigisse, et in Pergamenorum regum aula non sine dignatione esse versatum. Vixit in eadem urbe etiam Aristarchus; habuitque ibi acrem suorum studiorum æmulum Cratetem alium, loci indigenam. Suidas : Αρίσταρχος Κράτητι τῷ γραμματ τικῷ Περγαμηνῷ πλεῖστα διημιλλήσατο év Пepyάuw. Aristarchus cum Cratete grammatico Pergameno sæpissime Pergami contendit. Quod igitur dicit hoc loco Suetonius, primum Cratetem studium grammaticæ Romam intulisse, non de primis literis debet intelligi, aut de literatoris alicujus grammatistica, qua neque urbs Ro. ma, neque ulla unquam civitas mediocris caruit, sed de seria utriusque linguæ cognitione, et auctorum qua interpretatione, qua imitatione. Casaub.

Qui missus ad Senatum ab Attalo rege, inter secundum] Deesse verbum puto, legatus, ut sit, ab Attalo rege legatus: sed legi possit etiam illo modo. Achill. Stat.

Missus ad Senatum] Non est, ut cum Achille addas legatus. Nam mittere sæpe est, legatum mittere. Ta

cit. 1. Histor. 74. Rursus ad utrumque Germanicum exercitum et ad legionem Italicam specie senatus misit.' Suet. Aug. 44. Sic et Græci éμrew, mittere. Matth. XII. 16. et alibi. Græv.

m Inter secundum ac tertium bellum Punicum, sub ipsam Ennii mortem] Obiit Ennius Consulibus Qu. Martio Philippo 11. Qu. Servilio Cæpione, anno post finem impositum bello alteri Punico trigesimo secundo: ante principium belli Punici tertii XIX. Casaub.

Cum in regione Palatii] In vet. impr. abest in: sic Virg. ' qua te regione reliqui,' Achill. Stat.

Cum in regione Palatii prolaps.] Dele in ex auctoritate librorum, et usu Latine loquentium. Idem in Augusto, cap. 5. Natus est paulo ante Solis exortum, regione Palatii, ad Capita Bubula.' Casaub.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

que disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum.P Hactenus tamen imitati,' ut carmina parum adhuc divulgata, vel defunctorum amicorum, vel si quorum aliorum probassent, diligentius retractarent,' ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent: ut Caius Octavius Lampadio Nævii Punicum bellum, quod, uno volumine et continenti scriptura expositum, divisit in septem libros: "

t

S

Vet. impr. et Codd. Stat. probante Casaub.-1 J. F. Gron. inducendum putat imitati, astipulantib. Oud. Ern. Conj. Wolf. imitatis. Ceterum ad imitand. desunt Fouc. Edd. pr. Mediol. Flor. 1478. et Vet. impr. Stat. qui probat, et cum eo Gron. Schottus Obs. lib. I. cap. 17. ex Cod. legit, Hact. tantum sunt imitati carm. &c. et infra retractant, ut leg. Recitarent Voss. Pith. Colb. Harl. qui et amicorum pro aliorum. Alii Mss. Casaub. retr. leg. sine copula.-2 Deest etiam Fouc. Dein uno v. etiam cont. scripta Voss. uno etiam præbent Fouc. Colb. Ed. Flor. quod recepit Ern. cum Bip. Wolf. In ceteris

NOTE

[merged small][ocr errors]

P Ac nostris exemplo fuit ad imitandum] Non sunt in vet. impr. verba, ad imitandum, idque, ut opinor, commode. Achill. Stat.

Ac nostris exemplo fuit ad imitandum] Mediol. n. ex. fuit, sine illis ad imitandum: quæ possunt abesse, nullo sententiæ damno. Casaub.

a Hactenus tamen imitati, ut carmina] Scribo, ac nostris exemplo fuit ad imitandum. Hactenus tamen, ut carmina parum adhuc divulgata, &c. nam To imitati esse ab enarratore judico. Sed et aiunt rà ad imitandum non esse in vett. lib. Ergo, exemplo fuit. Hactenus tamen, ut carmina. Gronov.

[blocks in formation]

$ Ceteris nota facerent] Nota facere, id est, explicare. Nota esse dicuntur ea, quæ intelliguntur. Sic post de Crassitio, 'Intima cui soli nota sua extiterint.' Achill. Stat.

t Continenti scriptura] Perpetua, non distincta libris ac numero. Achill. Stat.

" Nævii Punicum bellum, quod unico volumine et continenti scriptura expositum, divisit in septem libros] Quæ narrantur fuisse apud Græcos literarum initia, quæ incrementa, eadem fere etiam apud Romanos fuerunt. Narrant Græci, Homerum ea simplicitate in studiis versatum, ut et Iliadis et Odysseæ carmina continenti scriptura componeret, sine ulla librorum distinctione; quæ postea studio et industria grammaticorum in partes vicenas quaternas sint divisæ. Auctorem ejus partitionis Aristarchum grammaticum Græci vulgo faciunt. Ecce apud Romanos similem ferme per omnia historiam. Nævius, ut Homerus, continuum carmen scribit: C. Octavius Lampadio, ceu alter Aristarchus, opus Nævianum secat in

3

V

ut postea Quintus Vargunteius annales Ennii, quos certis diebus in magna frequentia pronuntiabat: ut Lalius Archelaus, Vectius, Quintus Philocomus Lucilii satiras,

Edd. etiam Oud. unico.-3 Vargonteius Edd. Vinet. Casaub. Schild. Græv. Burm. aliæque. Coll. Voss. Vagunteius. Ab eodem et Harl. exulat quos. Ed. pr. Varguntius.-4 In Edd. Oud. et Ern, priorib. distinguebantur Lælius, Archelaus, quasi duorum virorum nomina. Vitium primus vidit Casaub. conjiciens, Lælius Archias, L. Vectius. In Ed. pr. Mediol. Lælius Archeas Vectü, unde Græv. cum Heins. corr. Lælius Archelas. Stat. emendat Vettius et Philoc. J. F. Gron. suadet Vectiusque Phil. probantib. Oud. Wolf. et Baumg. In Voss. Petav. Pith, Philoconius, et Philoconium. Item saturas Harl.—

[ocr errors]

NOTE

partes. Observare tamen licet, Varronem, Festum, A. Gellium, et alios veteres eruditos, partitione Octaviana aut raro, aut nunquam uti: non enim aliter Nævium in eo opere laudant, quam hoc pacto, Nævius in carmine belli Punici;' aut potius Pœnici: et ita Priscianus aliquoties, Sane, si verum est, Aristarchum gram. maticam, de quo paulo ante dicebamus, primum omnium poëmata Homeri in libros distinxisse, ignoraverit Nævins hanc partitionem ; ut qui aliquanto fuerit natu major Aristarcho. Casaub.

▾ Quintus Vargunteius annales Ennii, quos certis diebus in magna frequen. tia pronuntiabat] Annalium Ennii opus in XL. libros fuit digestum : quam partitionem a Vargunteio esse profectam, ex his Suetonii verbis neque dicere pro certo queas neque negare. Ceterum recitatio hæc Annalium, in corona circumstantium, morem Græcorum rhapsodorum in Homericis versibus pronuntiandis referebat, quare ut fuere in Græcia, qui Homeridæ vel Homeristæ dicebantur, sic in Italia, qui Ennianistæ. A. Gellius lib. XII. cap. 5. Puteolis Juliano nuntiatur, àvayvworny (hoc est, recitatorem) quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et ca

nora, Eunii annales legere ad populum in theatro. Eamus,' inquit,' auditum nescio quem istum Ennianis. tam. hoc enim se ille nomine appellari volebat.' Pro Vargunteius est in Mediol. Varguntius, perperam. Est enim gens Romana satis nota, Vargunteia, ex qua bic fuit ortus, aut adoptione in eam insertus. Casaub.

w Ut Lælius, Archelaus, Vectius, Q. Philocomus, &c.] Legendum, Vettius et Philocomus. Ac post, prædicantur, non prædicant. Achill. Stat.

Ut Lælius, Archelaus, Vectius, Quintus Philocomus] Liber Mediol. Lælius Archeas Vectii Q. Philocomus. Forte Lælius Archias L. Vectius, Q. Philocomus. Sed nihil affirmo: et mox in eodem libro Archelaus scriptum, non Archeas. Illud non dubito, Lælius Archelaus unius hominis esse nomina, quorum prius manumissione meruit. Sic mox Pompeius Lenæus appellatur libertus Pompeii, qui ante manumissionem dicebatur Lenæus, Anvaîos. Tres igitur sunt, non quatuor, qui hic nominantur grammatici. Pro Philocomus Petavii cod. et Pithoi Philoconius, mendose. Est enim usitatum Græcis nomen Φιλόκαμος. Casaub.

Lælius, Archelaus, Vectius, Quintus, Philocomus] Scribo, Lalius Arche

familiaris sui;* quas legisse se apud Archelaum Pompeius Lenæus, apud Philocomum Valerius Cato, prædicant. Instruxerunt auxeruntque ab omni parte Grammaticam, Lucius 7 Elius Lanuvinus, gener Quinti Ælii,

5 Exulat se a Fouc. et Edd. ante Casaub. Mox prædicantur mallet Stat. et al. sed contra Mss. et Ed. pr.-6 Ita reponi jussit Stat. ex Vet. impr. et Mss. accedentib. Harl. Colb. Fouc. item Edd. Flor. Casaub. Schild. Gron. Pitisc. Oud. Ern. Wolf. &c. Vulg. grammatica, quod tuetur Burm.-7 Prænomine Lucius carent multæ Edd. et in his Steph. Olim Lalius edebatur, sed jam correxerat Stat. In Harl. L. Elius Lanuvius, et Lanuvius etiam Voss. Dein suadet Gron. cum Carrione Lect. Ant. 1. 8. generque Ælii, probantib. Oud. Ero. Wolf. In Mss. enim est Q. Ælii, vel Ellii, ut in Harl. Ceterum Stat. corr. genere Q. Ælii, servus et Clodius; cum Serv. compendiose in Mss. inve

NOTE

[blocks in formation]

x Lucilii satiras familiaris sui] An ejus qui postremo nominatus? an omnium trium? Satiras autem per i scribendum semper esse, certo probavimus libro De Satira Romana. Casaub.

y Prædicant] Scripsimus, legisse se prædicant, cum Mss. et Mediol. codice, non legisse prædicantur: quod ex conjectura docti substituerant, sententia multum variante. Casaub.

2 Instruxerunt auxeruntque ab omni parte Grammatica Lælius Lanuvinus] Legendum, ut in impr. vet. et manuscriptis, Grammaticam, L. Ælius Lanuvinus. Achill. Stat.

Lalius Lanurinus] Fuerunt Læ lius et Elins inter Romana nomina, ut hoc apud Ennium: Egregie cordatus homo catus Ælius Sextus: illud apud Silium libro quintodecimo, Ac pelago vectus servata Lælius hora.' Sed prænominis Lucii nota L. quam nullo signo ab insequenti Elio negligentes librarii disjunxerant, Lælios multos fecit,

qui L. Ælii fuerant. Hoc enim loco qui est Lælius, et apud Aulum Gellium multis locis, et Ciceronem in Academicis, et de Legibus, Ælius sine prænomine legitur apud Carisi. um libro primo, apud Festum in ver. bis Maniæ, Monstrum, Nebulo, et alibi: Arnobium libro tertio: Quintilianum decimo, de comicis: Plinium nono de unionibus. At Lucius Ælius apud Ciceronem in Bruto, et Plinium libro tricesimo tertio de anulis equitum Romanorum: ubi Hermolaus etiam L. Helium Stellionem scriptum repererat: sed qui castigandum censuerit, L. Halium Stilonem. Sic enim in ejus castigationib. scriptum invenio, ut et in vetustis inscription. Hælius interdum aspiratum reperitur. Sed aliud vitii etiam hic accidit. Nam quem ostendimus Lucium Ælium fuisse appellatum, eundem Cornelium Stilonem Marci Varronis fragmenta de lingua Latina, me puero, appellabant; quem, uno vocabulo in duo nuper mutato, Caium Ælium Stilonem nunc nuncupant, pro Lucio Elio Stilone: nisi forte sit is alius Ælius Stilo: quod non puto. Præconini autem nomen etiam apud Plinium integrum locis aliquot

a

8

Servius Clodius, uterque Eques Romanus, multique ac varii et in doctrina et in Republica usus.

b

[3.] L. Ælius cognomine duplici fuit: nam et Praconinus, quod pater ejus præconium fecerat, vocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat:

nisset. Claudius Ed. Pitisc.-8 In uno Ms. Stat. eques non comparet. Tum in fine usus non agnoscunt Fouc. et Vet. impr. Stat.-9 Deest L. Harl. Fouc. Voss. et Edd. aliquot. In aliis Lælius, ut supra. Mox Istilio Harl. Voss.

NOTE

reperi, veluti libro ultimo, et tricesimo tertio: ubi scribit Plinius, præcones etiam olim Romæ vulgo purpura latiore tunicæ usos fuisse, sicut patrem Lucii Ælii Stilonis, unde filius sit Præconinus cognominatus. Ceterum quartum istud ejusdem hominis nomen, Stilo, Istilo est in nonnullis Suetonii codicibus: sed apud Carisium, Plinium, Quintilianum, nusquam Istilo trisyllabum, Stilo semper, nisi si quid in media voce sit depravatum: ut apud Plinium Stellio, Quintilianum Stolo pro Stilo. Deinde tractum nomen hoc ab eo quod est stilus, qua significatione Cicero stilum artificem, effectorem, magistrum dicendi optimum dixit: quod orationes nobilissimo cuique scribere soleret Lucius Ælius, ut ait Suetonius: vel, ut Cicero de Claris Oratoribus, quod scriberet orationes, quas alii dicerent: ut Quinto Metello, Quinto Cæpioni, Quinto Pompeio Ruf. Viri ergo egregii, et equitis Romani, patre præcone geniti, ejusdemque oratoris et grammatici, Græcis Latinisque literis eruditissimi, quem Marcus ille Terentius Varro magistrum habuit, Cicerone, Gellio, et Carisio auctoribus, et idem Cicero adolescens audivit, quatuor nomina sunto, Lucius Elius Præconinus Stilo.

Qui autem apud Carisium de genitivo poëmatorum' citatur Quinctus Lælius grammaticus, hic quis sit, non habeo compertum. Vinet.

a Servius Clodius] In vet. impr. Ser. Clodius. Usus non est in vet. imp. Legitur autem in manuscrip tis eodem modo hic locus, quo in vet. impresso, L. Ælius Lanuvinus gener, Q. Ælii Ser. Ego conjecturam hanc faciebam, L. Ælius Lanuvinus genere. Q. Ælii servus, et Clodius. Jam quod sequitur, Uterque eques Romanus, in manuscripto altero, uno minus verbo, legitur, uterque Romanus, ut ille quidem Lanuvinus genere, vel Lanuvio fuerit oriundus, natus tamen Romæ. In veteribus autem monumentis SER. servum interdum significat. Sic in hortis Vaticanis, cÆS. N. SER. Achill. Stat.

b Lælius] In vet. impr. L. Ælius. Achill. Stat.

c Quod pater ejus præconium fecerat] Id est, præco fuerat. Cic. vI. ad Fam. ep. 19. Rescripsit eos, qui facerent præconium, vetari esse in decurionibus.' Accurate multiplex præconum officium et varias in pronuntiando formulas explicat Brissonius. Bur

man.

d Et Istilo] Alii legunt et Stylo. Achill. Stat.

« PreviousContinue »