Page images
PDF
EPUB

et ideo liberam habet potestatem manumittendi. 44. Ac nec ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt.1 itaque licet iis, qui uindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam 'suam2 liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem. 45. Sed quod de numero seruorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne unquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores manumittere liceat quam 3 ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa 'lege prouisum est: erat enim sane absurdum, ut x seruorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem eius numeri manumittere ei conceditur, ulterius autem 5 XII seruos habenti non plures liceret manumittere quam IIII; 'at 12. eis, qui plures quam x neque | 'plures quam xxx habent, eadem ratione utique etiam quinque, quot X habenti licuit, manumittere licet."

6

1) manumittuntur Vst. 2) Kr. ed. 2 ut glossema eiecit. suos 1, 53 retinuit etiam contra Inst. codd. vid. etiam 1, 55 aliique loci. 3) Sic nunc Gösch. schedae interpretandae sunt. 4) ratione' ed. Polen. fortasse recte cf. Paul. 2, 1, 1. 5) Ex Lachm. cj. (Mihi tamen is, qui supra voc. concedit(ur) tantum terius at scripsit, legisse videtur concedit'ul) 'contra uero' ed. Bg. 'domino uero' ed. Stud. 6) item eis ed. Stud. Malim ei pro eis. 7) Sententiam aliquo modo perfeci. Ex tota p. 12. Bluhmius tantum isque pauca enotauit, in v. 12. 13. 18. 19., unde voces liberari (v. 18.) et concedat (v. 19.) in edd. receptae sunt. Conferenda autem est ad ea, quae perierunt, Gaii epit. 1, 2. §§. 2—4. Nam si aliquis testamento plures manumittere uoluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo seruandus est: ut illis tantum libertas ualeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa: qui uero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in seruitute eos certum est permanere. Quodsi non nominatim serui uel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes seruos suos uel ancillas is qui testamentum facit, liberos facere uoluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas, sed omnes in seruili condicione qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. nam etsi ita in testamento seruorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior, qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem ualere manifestum est, si agnosci non potest, qui prior, qui posterior fuerit manumissus. 3. Nam si aliquis in aegritudine constitutus in fraudem huius legis facere

§. 44. Cf. Dionys. 4, 24.

[blocks in formation]

46. nam et si testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt; quia lex Fufia Caninia, quae in fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea, quae in fraudem eius legis excogitata sunt.

47. In summa sciendum est, (quod) lege Aelia Sentia cautum 'est, ut (patroni) aut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, etiam hoc ad peregrinos pertinere, ((nam) senatus3 ita censuit ex auctoritate '(diui) Hadriani) cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.5

48. Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. 49. Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. 50. Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sint: '(nam) si cognouerimus, quae istae personae sint, simul intellegemus, quae sui iuris sint. 51. Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.

6

noluerit testamentum, sed epistolis aut quibuscumque aliis rebus seruis suis pluribus quam per testamentum licet, conferre uoluerit libertates et sub tempore mortis hoc fecerit, hi, qui prius manumissi fuerint, usque ad numerum superius constitutum liberi erunt, qui uero post statutum numerum manumissi fuerint, serui sine dubio permanebunt. 4. Nam si incolumis quoscumque diuerso tempore manumisit, inter eos, qui per testamentum manumissi sunt, nullatenus computentur'. Ex his tamen Epitomator ea, quae §§. 3. 4. continentur, aliunde quam ex Gaio sumsisse videtur. 1) (cum)' ed. Bg. 2) sit aut Sched. etiam Vst, corruptum, ut puto, ex ē ut: sed acceptum pro si ut effecit, ut corrector postea super manumissi suppleret sint. idem quod secundum Vst inter aut et creditorum, alieno sane loco, signum superposuit 11, eo significare mihi videtur voluisse, omissum aliquid esse (puta v. patroni coll. §. 37) quod in margine sub eodem signo supplere oblitus est. certe non dubitandum, etiam apud peregrinos, etiamsi non omnes, patronis aliquod ius in bonis libertorum fuisse. 3) senatus C. edd. Bg. Stud. cf. 1, 4) Addidi ex perpetuo Gaii more. 5) Sequitur linea vacua. 6) Ex Dig. et Inst. supplevi.

54.

=

§. 46. Cf. supra §. 21a. L. 37. D. de condit. et dem. (35, 1). §§. 46-51. L. 1 pr. D. de his qui sui (1, 6). 49. Cf. Fr. Vat. 298. 300. Lex Flav. Salp. 22.

§. 47. Cf. §. 37.

pr. I. eod. (1,8).

| 13.

52. In potestate itaque sunt serui dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque [114] gentes animaduertere possumus, dominis in seruos uitae necisque potestatem esse, et quodcumque per seruum adquiritur, 14. id domino 'adquiri.1 53. Sed hoc tempore neque ciuibus | Romanis, nec ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire: nam ex 'constitutione sacratissimi 2 imperatoris Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit: male enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio. 54. Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.

55. Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium Romanorum est: fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos 15. habent potestatem, qualem nos habemus. idque diuus Hadria

1) adquiritur C. edd. Sed sententia et res ipsa (cf. 1, 54. 2, 88.) exigunt, ut cum Haloandro (ad Dig. l. c.) legamus adquiri. 2) constitutiones C. in quo Stud.us apogr. p. 300. literam s mero calami lapsui tribuit. Sed collata L. 9. D. ad SC. Tertull. (38, 17) etiam h. l., ubi Gaius sui imperatoris primum mentionem facit, sacratissimi cum prior. edd. retinere malui.

§. 52. L. 1. §. 1. D. de his q. sui (1, 6). §. 1. I. eod. (1, 8). §. 53. L. 1. §. 2. D. §. 2. I. eod. Cf. Collat. 3, 2. 3. prodigis] Cf. Paul. 3, 4a. §. 7. §. 54. Cf. §§. 21b. 35. infra 2, 40. 88. 3, 166. Ulp. 1, 16. Theophil. 1, 5. §. 4. §. 55. L. 3. D. de his q. sui v. al. iur. (1, 6). pr. §. 2. I. de patr. pot. (1,9). infra §. 93. Dionys. 2, 26. Galatarum] cf. Caes. de b. Gall. 6, 19.

=

nus edicto, quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significauit. nec me praeterit', ait, 'Galatarum gentem credere, in potestate parentum liberos esse'.1 56. 'Iustas autem nuptias contraxisse [115] liberosque is procreatos in potestate habere ciues Romani ita intelleguntur,2 si ciues Romanas uxores duxerint, uel etiam Latinas peregrinasue, cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit, ut non (solum) ciues Romani fiant set (et) in potestate patris sint. 57. Unde et ueteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue, quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestatem parentum fiunt. 57a. 'Cum seruilibus uero personis ne nuptiae quidem sunt. 58. Sed nec liberas omnes nobis uxores ducere licet:3 nam a quarundam nuptiis abstinere debemus. 59. Inter eas enim personas, quae parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, uelut inter patrem et filiam uel inter matrem et filium uel inter auum et neptem; et si tales personae inter se coierint, nefarias | et incestas nuptias 16.

4

1) Cum in C (et Vst) sit diui Hadriani et superscripta c super ultimam litteram v. significauit, illud retinens Polenar ed.: significatur sic:,,nec me praeterit, Galatarum....esse". sed cum etiam post praeterit littera a a librario posita sit, mox male expuncta, cum potius it post eam repetendum esset, malim: significauit. 'nec me praeterit', ait 'Galatarum' etc. quae quidem corrector perperam vocula c(um) addita cum significauit coniungere voluit, veram labem, quae erat in a(it), tollere oblitus. 2) Restitui. Ipse librarius lacunam videtur significasse duos versus vacuos relinquens. 3) Rursus duorum versuum lacunam a librario relictam, ut sententiam significarem, replevi. In his Gaius primo loco servilium personarum mentionem non habere non potuit. Cf. praeter §§. 1. 10. I. de nupt. (1, 10) Ulp. 5, 4. 5., cuius auctoritati plus tribuendum fuit, quam Bgii in ed. 5., aliena haec a Gaiana commentatione esse statuentis. Post spatium Sciendum autem est non omnes nobis uxores ducere licere' ed. Bg. 4) Exciderit h. l. quia.

§. 56. Cf. Ulp. 5, 2 seq. sionis, quae adhuc exstant. (1, 10). Cf. Ulp: 5, 6. Paul. 2,

§. 57. Cf. tabulas honestae mis§§. 58. 59 §. 1. I. de nupt. 19. §. 6. Collat. 6, 3. §. 1.

=

contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam, quae mihi per adoptionem filiae aut neptis loco esse coeperit, non potero1 uxorem ducere, quamuis eam emancipauerim.2

60. Inter eas quoque personas, quae ex transuerso gradu cognatione iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta. 61. Sane (enim)3 inter fratrem et sororem prohibitae sunt [116] nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint, siue alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quam diu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil impedimento erit nuptiis. 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset: sororis uero filiam uxorem ducere non licet. et haec 17. ita principalibus constitutionibus significantur. | Item amitam et materteram uxorem ducere non licet. 63. item eam, quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna aut nouerca fuit. ideo autem diximus quondam', quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere. 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur, neque liberos: itaque hi, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere uidentur, patrem uero non utique, nec ob id in potestate eius sunt, (sed) sunt, quales ii4, quos mater uulgo concepit: nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is

1) potero eam st 2) emancipauerimus Vst. 3) Ex Inst. supplevi. 4) quales sunt C. edd. Cf. §. 12. I. de nupt. (1, 10). Inde fortasse rectius: (sunt, sed tales) sunt, quales sunt hi ed. Kr. 2.

=

§. 2. I. de nupt. (1, 10). Cf. Ulp. 5, 6.

§§. 60. 61. §. 62. Cf. §§. 3. 5. I. eod. Ulp. 5, 6. Collat. 6, 4. §. 5. Tacit. A. 12, 5 seq. 13, 2. Suet. Claud. 26. 39. 43. Dio 68, 2. §. 63. Cf. §§. 6. 7. I. eod. Ulp. 5, 6. Collat. 6, 3. §. 3. §. 64. Cf. §. 12. I. eod. cum

Schrad.

« PreviousContinue »