Page images
PDF
EPUB

didis scriptis, qui ipse tum fuit, intelligi maxime potest. grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves, et ob eam ipsam causam 8 interdum subobscuri. Sed ut intellectum est, quantam vim haberet accurata, et facta quodammodo oratio; tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt: tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Chalcedonius, Protagoras Abderites, Prodicus 13 Ceus, Hippias Eleus, in honore magno fuit, aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quemadmodum causa inferior (ita enim loquebantur) dicendo fieri superior posset. Iis opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam dispu tandi refellere eorum instituta solebat verbis. Hujus ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri : primumque tum philosophia, non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis, deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. quod quoniam genus ab hoc, quod proposuimus, abhorret, philosophos aliud in tempus rejiciamus ad oratores, a quibus degressi sumus, revertamur. Exstitit igitur jam senibus illis, quos paullo ante diximus, Isocrates, cujus domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit, atque officina dicendi, magnus orator, et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit, intraque parietes aluit eam gloriam, quam 14 nemo, meo quidem judicio, est poëta consecutus. is et ipse scripsit multa praeclare, et docuit alios et cum cetera melius, quam superiores, tum

13 Ceus.] Sic scribendum erat, ut supra L. II, non Ceius. Vetus lectio fuit Chius, unde Aldus fecit Cius: sic et Junta.

14 nemo, meo quidem jud.] Sic e Ms. reg. Paris, dedi. Sic solet Cicero. Vulg. nemo quidem, meo jud.

primus intellexit, etiam in soluta oratione, dum ver sum effugeres, modum tamen, et numerum quendam oportere servari. Ante hunc enim verborum quasi structura, et quaedam ad numerum conclusio, nulla erat: aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam: quae forsitan laus sit: verumtamen natura magis, tum, casuque nonnumquam, 15 quam aut ratione aliqua, aut observatione fiebat. Ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum comprehendit, concluditque sententiam quae cum aptis constricta verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit, judicant, et spiritu, quasi necessitate aliqua, verborum comprehensio terminatur : in quo non modo defici, sed etiam laborare turpe est. Tum fuit Lysias, ipse quidem in causis forensi- 9 bus non versatus, sed egregie subtilis scriptor, atque elegans, quem jam prope audeas oratorem perfectum dicere. nam plane quidem perfectum, et cui nihil admodum desit, Demosthenem facile dixeris. acute inveniri potuit in eis causis, quas scripsit, nihil (ut ita dicam) subdole, nihil versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici, nihil presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius: nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel verborum gravitate, vel sententiarum, quo quidquam esset elatius. Huic Hyperides proximus, et Aeschines fuit, et Lycurgus, et Dinarchus, et is, cujus nulla exstant scripta, Demades, aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, succus ille, et sanguis

15

Nihil

quam aut r. a.] Addidi quam ex ed. Ald. quam videtur intelligere Rivius, veteris ed. nomine. Sic et Junt. Etiam sine libris addi debebat, ut fecere Victorius et Lamb.

10

incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor. Phalereus enim successit eis senibus adolescens, eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus, quam palaestra. itaque delectabat magis Athenienses, quam inflammabat. processerat enim in solem, et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti, doctissimi hominis, umbraculis. Hic primus inflexit orationem, et eam mollem teneramque reddidit: et suavis, sicut fuit, videri maluit, quam gravis: sed 16 suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfringeret: tantum ut memoriam concinnitatis suae, non (quemadmodum de Pericle scripsit Eupolis) cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum, a quibus esset auditus.

Videsne igitur, 17 in ea ipsa urbe, in qua et nata, et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem? Siquidem ante Solonis aetatem, et Pisistrati, de nullo, ut diserto, memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes: ut Atheniensium saecula numerantur, adolescentes debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae jam erant, quam est Roma ad hodiernum diem: nec tamen dubito, quin habuerit vim magnam semper oratio. Neque enim jam Troicis

16 suavitate ea, qua perf. a. non q. p.] i. e. qua leniter afficeret et delectaret. Sed quid est suavitate perfringere animos? Perfringuntur animi, cum quasi coguntur ad voluntatem dicentis; quod non esse videtur a suavitate orationis. Nisi vero intelligitur suavitas e sublimi genere orationis, quae etiam vincit, et quasi cogit. Sic videtur. Certe nil melius scio. Delevi porro et ante tantum, quod e finali praecedentis verbi natum est. Sic enim solet Cicero, et sic voluit Guilielmius.

17 ut in ea ipsa u.] ut delevi, quod pariter e finali praecedentis ortum est. Frigidum enim foret, conjungere ut et quam, in tanta vicinia.

temporibus tantum laudis in dicendo Ulyssi tribuisset Homerus, et Nestori, (quorum alterum vim habere voluit, alterum suavitatem,) nisi jam tum esset honos eloquentiae; neque ipse poëta hic tam idem ornatus in dicendo, ac plane orator fuisset. cujus etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum: siquidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum adstricta legibus. Sed studium ejus generis, majorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus; ut apud Athenienses, non ita sane vetus. Fuit enim regnante jam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore, quo Persarum bellum, fuit, similisque fortuna clarorum virorum. Si quidem uterque, cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus injuria, se ad hostes contulit, conatumque iracundiae suae morte sedavit. nam etsi aliter est apud te, Attice, de Coriolano, concede tamen, ut huic generi mortis potius assentiar. At ille ridens, tuo vero, 11 inquit, arbitratu: quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. ut enim tu nunc de Coriolano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit. Nam, quem Thucydides, qui et Atheniensis erat, et summo loco natus, summusque vir, et paullo aetate posterior, tantum mortuum scripsit, et in Attica clam humatum; addidit, fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti ajunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera, et eo poto,

[blocks in formation]

mortuum concidisse. et tragice ornare potuerunt: illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum. Quare, quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in Themistocle paria et Coriolano, pateram quoque a me sumas licet: praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. Sit sane, inquam, ut lubet, de isto: et ego cautius posthac historiam attingam, te audiente; quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere Pericles, Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus, exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forenses popularesque facile traduxerat. Hujus suavitate maxime hilaratae sunt Athenae: hujus ubertatem et copiam admiratae, ejusdem vim dicendi terrorem12 que timuerunt. Haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rempublicam, nec in bella gerentibus, nec in impeditis ac regum dominatione devinctis, nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes, otiique socia, et jam bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam, eloquentia. 13 Itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis, res privatae longo intervallo judiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens, et controversa naturâ,

Hanc enim mortem rhetorice

18

19

18 Itaque ait Aristoteles] scil. in libro, qui periit; in quo omnes superiorum artes expositae erant, auctore Cicerone in L. II. de Or. et de Invent. Corradus autem affert lectionem, nescio unde, aliam, ita, ut et ad praecedentem sententiam pertineat, sitque totus locus versus ex Aristotelis libro: nec ei displicere videtur. Sed non est ista forma Ciceroniana, et infra insertum est narrationi, quod non est Aristotelis, sed Thucydidis.

19 controversa naturâ.] Edd. pr. habent controversia: sed id h. l. sensum nullum efficit. Si vulgata sana est, significat, gentem Siculam

« PreviousContinue »