M. Tvllii Ciceronis Opera omnia ex recensione novissima lo: Rhetorica

Front Cover
Wells et Lilly, 1815
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 119 - Sed quot officia oratoris tot sunt genera dicendi : subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo ; in quo uno vis 70 omnis oratoris est.
Page 196 - Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti.
Page 32 - Sic enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc uno. Quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
Page 10 - Quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis quae facta non sunt, falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus ; ut si ego me a M'.
Page 101 - Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero , quis fuerit, sed quid sit illud, quo...
Page 282 - Converti enim ex Atticis, duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter se contrarias, ^Eschinis Demosthenisque: nee converti, ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem, et earum formis, tanquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis : in quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omnium verborum vimque servavi.
Page 11 - At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem ; oratorem enim hoc loco quaerimus : quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior?
Page 21 - Quem fortasse vis 93 non ingenii solum, sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque , ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum prehenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem defecerat, flaccescebat oratio.
Page 169 - Sequitur ergo, ut, qui maxime cadant in orationem 57 aptam numeri, videndum sit. sunt enim qui jambicum putent, quod sit orationi simillimus : qua de causa fieri, ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis ; " quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
Page 120 - Non enim omnis fortuna non omnis honos non omnis auctoritas non omnis aetas nee vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt.

Bibliographic information