Epitaph on Himself. NMORTALES mortales si foret fas flere, sauro, T. MACCII PLAUTI. II. Aulularia. Act. IV. sc. viii. ix. Strobilus. ICI divitiis qui aureos montis colunt, ceteros Memorare nolo, hominum mendicabula B Ego sum ille rex Philippus! O lepidum diem! Nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior, Multoque prius me conlocavi in arborem, Indeque exspectabam, ubi aurum abstrudebat senex. Ilico Ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore; Tene tene :-Quem quis?— Nescio: nil video: caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim, Nequeo cum animo certum investigare. Obsecro vos ego, mihi auxilio, Oro obtestor, sitis, et hominem demonstretis qui eam abstulerit. Quid est? quid ridetis? Novi omnis: scio fures esse hic conpluris, Qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi. Quid ais tu? Tibi credere certum est: nam esse bonum e voltu cognosco. Em, nemo habet horum.-Occidisti! Dic igitur si quis habet. Nescis? Heu me miserum! misere perii! Male perditus pessume ornatus eo: Tantum gemiti et malae maestitiae hic dies mihi optulit, |