Page images
PDF
EPUB

Felices ambo, tempestiveque sepultos,
Ante diem poenae quod periere meae;
Me quoque felicem, quod non viventibus illis
Sum miser, et de me quod doluere nihil!
Lib. iv. Eleg. X.

ANTHOLOGIA LATINA.

BOOK III.

PHAEDRUS THRAX.

CLXVII.

The Cobbler turned Doctor.

ALUS cum sutor, inopia deperditus,
Medicinam ignoto facere coepisset loco
Et venditaret falso antidotum nomine;
Verbosis acquisivit sibi famam strophis.
Hic cum iaceret morbo confectus gravi
Rex urbis, eius experiendi gratia

Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua
Antidoto miscere illius se toxicum,
Combibere iussit ipsum posito praemio.
Timore mortis ille tum confessus est,
Non artis ulla medicae se prudentia,
Verum stupore vulgi factum nobilem.
Rex advocata concione haec edidit

Quantae putatis esse vos dementiae,
Qui capita vestra non dubitatis credere,
Cui calceandos nemo commisit pedes?
Hoc pertinere vere ad illos dixerim,
Quorum stultitia quaestus impudentiae est.
Fabularum, Lib. I. xiv.

CLXVIII.

The Mules and the Robbers.

ULI gravati sarcinis ibant duo: Unus ferebat fiscos cum pecunia, Alter tumentes multo saccos hordeo. Ille, onere dives, celsa cervice eminet, Clarumque collo iactat tintinnabulum; Comes quieto sequitur et placido gradu. Subito latrones ex insidiis advolant, Interque caedem ferro mulum trusitant, Diripiunt nummos, negligunt vile hordeum. Spoliatus igitur casus cum fleret suos, Equidem, inquit alter, me contemtum gaudeo Nam nihil amisi, nec sum laesus vulnere. Hoc argumento tuta est hominum tenuitas, Magnae periclo sunt opes obnoxiae.

II. vii.

CLXIX.

The Man and the Donkey.

UIDAM immolasset verrem cum sancto

Herculi,

Cui

pro

salute votum debebat sua,

Asello iussit reliquias poni hordei.

Quas aspernatus ille sic locutus est:
Tuum libenter prorsus appeterem cibum,
Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret.
Huius respectu fabulae deterritus,
Periculosum semper reputavi lucrum.
Sed dicis, Qui rapuere divitias, habent.
Numeremus agedum, qui deprensi perierint:
Maiorem turbam punitorum reperies,-
Paucis temeritas est bono, multis malo.

A. PERSIUS FLACCUS.

CLXX.

Semper ego auditor tantum?

ECUIT Lucilius urbem,

v. iv.

Te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

Tangit, et admissus circum praecordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.

R

[ocr errors]

Men mutire nefas ? nec clam, nec cum scrobe?—

[ocr errors][merged small][merged small]

Auriculas asini quis non habet?'-Hoc ego

opertum,

Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
Iliade. Audaci quicumque afflate Cratino
Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
Adspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.
Inde vaporata lector mihi ferveat aure.

CLXXI.

Sat. 1. v. 114-126.

Immunis aram si tetigit manus—

UNC, Macrine, diem numera meliore
lapillo,

Qui tibi labentes apponit candidus annos.
Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci,
Quae nisi seductis nequeas committere divis.
At bona pars procerum tacita libabit acerra:
Haud cuivis promptum est, murmurque humilesque

susurros

Tollere de templis, et aperto vivere voto.

*

*

Aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera,
Vestalesque urnas, et Tuscum fictile mutat.
O curvae in terris animae, et caelestium inanes !
Quid iuvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa ?
Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,

« PreviousContinue »