Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Epitaph on Himself. NMORTALES mortales si foret fas flere, Flerent divae Camenae Naevium poetam : Itaque postquam est Orci traditus the

sauro, Obliti sunt Romae loquier lingua Latina.

T. MACCII PLAUTI.

II.

Aulularia. Act. iv. sc. viii. ix.

Strobilus.
ICI divitiis qui aureos montis colunt,
Ego solus supero. Nam istos reges

ceteros
Memorare nolo, hominum mendicabula

B

Ego sum ille rex Philippus! O lepidum diem! Nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior, Multoque prius me conlocavi in arborem, Indeque exspectabam, ubi aurum abstrudebat

senex.

Ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore;
Exfodio aulam auri plenam. Inde exeo. Ilico
Video recipere se senem; ille me non videt.
Nam ego modo declinavi paulum med extra viam
Atat, eccum ipsum! Ibo ut hoc condam domum.
Euclio. Perii interii occidi! Quo curram ? quo

non curram?

Tene tene :- Quem quis ?Nescio: nil video : caecus eo atque equidem quo

eam aut ubi sim aut qui sim, Nequeo cum animo certum investigare. Obsecro

vos ego, mihi auxilio, Oro obtestor, sitis, et hominem demonstretis qui

eam abstulerit. Quid est? quid ridetis ? Novi omnis : scio fures

esse hic conpluris, Qui vestitu et creta occultant sese atque sedent

quasi sint frugi. Quid ais tu ? Tibi credere certum est: nam esse

bonum e voltu cognosco. Em, nemo habet horum.-Occidisti! Dic igitur si quis habet.

Nescis ? Heu me miserum! misere perii ! Male perditus

pessume ornatus eo : Tantum gemiti et malae maestitiae hic dies mihi

optulit,

« PreviousContinue »